« »
 
ABJURATIO 1, ABJURATIO 2.
[]« 1 abjuratio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 024a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABJURATIO1
1. ABJURATIO vero quid proprie sit apud Anglos, docet Willelmus Stamfordius in Placitis Coronæ lib. 2. cap. 40 :
Abjuration, est un serement que home ou feme preignont, quant ils ont commise felony, et fuè à l'Eglise, ou Cimitoire, pour tuition de lour vies, eslisant plustost perpetual banissement hors del realme, que à estoiser à le ley, et d'estre trié del felonie.
Mox addit eam legem a S. Edwardo Confessore primitus institutam. Cum igitur aliquis capitali crimine perpetrato ad Ecclesiam, seu uti vocabant ad Sanctuarium confugiebat, asyli jure gaudebat ; tum vero Coronator, seu Judex Coronæ, ad reum accedebat, et ab eo excipiebat delicti confessionem : qua edita, ut intra 40 dies Regnum abjuraret, imperabat. Quo facto, reus a Sanctuario, seu Ecclesia asyli jure gaudente, excedebat, sola camisia et tunica indutus, et ut ait Britto. cap. 25 :
ove un croys de fust en sa main, deschaucé, desceint, a teste descouverte, en pure cote soule.
Id est, cum cruce ex ligno confecta in manibus, quæ quidem crux, signum erat servatæ vitæ per Religionem, ut ait Polydorus Virgilius. Chartul. Monasterii B. M. de Bono-nuntio Rothomag. in Inquisitionibus factis auctoritate Regis Philippi :
Robertus le Barbier qui occidit hominem intravit monasterium de Bures, et Abjuravit terram monachorum, et conductus fuit extra per suam justitiam cum cruce et aqua benedicta.
Item ibidem :
Ricardus le Kotullier qui interfecerat Petrum de Fonca et fugiit ad Ecclesiam S. Valerii in terra de Bures, et Abjuravit ibidem terram dictorum Religiosorum et conductus fuit extra cum cruce et aqua benedicta per justitiam dictorum Religiosorum.
Gravamina Ecclesiæ Anglicanæ art. 22 :
Cum aliquis ad immunitatem Ecclesiæ fugitivus existat,... aliquando fugitivus eripitur violenter, aliquando postquam secundum Regni consuetudinem terram Abjuraverit, ut infra 40 dies exulet se, a publica strata, positis insidiis, extrahitur, suspenditur, et damnabiliter quandoque interficitur.
Abjurationis autem sacramentum iis verbis concipitur apud Stamfordium :
Hoc audis, Domine Coronator, quod ego sum latro bidentium, vel alicujus alterius animalis, vel homicida unius, vel plurium et felo Domini Regis Angliæ. Et quia multa mala et latrocinia, vel hujusmodi in terra feci, Abjuro terram Domini Regis Angliæ. Et quod debeo me festinare versus portum de tali loco quem mihi dedisti, et quod non debeo abire de altera via : et si faciam, volo quod sim captus sicut latro et felo Domini Regis et quod ad talem locum diligenter quæram transitum, et quod non expectabo illic, nisi fluxum et refluxum, si transitum habere potero ; et nisi tanto spatio transitum habere potero, ibo quolibet die in mare usque ad genu, tentans transire : et nisi hoc potero infra 40 dies continuos, mittam me iterum ad Ecclesiam sicut latro et felo Domini Regis : sic me Deus adjuvet, etc.
Abjurationis ritus et conditiones docent Jura et Consuetudines Normann. c. 24. (nam interdum Latinam Gallicæ Editioni præferimus, quam licebit consulere cui id lubebit) :
Diffugiens autem ad Ecclesiam, vel ad loca sancta, per octo dies potest in Ecclesia morari ; nono autem die ab eo est inquirendum, utrum se exponere voluerit Justiciæ laïcali, vel se tenere Ecclesiæ. Quotiescumque enim [] voluerit, se Justitiario potest reddere laïcali, vel tenere Ecclesiæ. Si autem se tenere voluerit Ecclesiæ, patriam forsjurabit in forma, præsentibus Militibus et viris aliis fide dignis, qui super hoc, si opus fuerit, valeant recordare. Hoc autem audiant omnes assistentes, quod tu de cætero in Normanniam non intrabis, nec alicui malum vel detrimentum propter hanc prisoniam per te vel per alium dictæ terræ facies, vel habitatoribus ejusdem facere procurabis : sic Deus et sacrosancta te adjuvent. Hæc verba jurans de se debet exprimere. Et hoc facto, ab eo audiatur per quas partes Normanniæ exire elegerit ; et eidem secundum distantiæ quantitatem terminus competens assignetur exeundi : nec exiens ultra unius noctis spatium in ulla villa poterit immorari nisi gravi et evidenti infirmitate teneatur, nec ad loca reverti jam transacta, sed per viam ab eodem expressam debet metas exire Normanniæ. Postea vero de eo, ut de forbanizato devitando, vel capiendo in omnibus agendum est.
Adde cap. 82. Charta Joan. Regis. Angl. apud Dugdalum in Antiquitatibus Warwicensis provinciæ pag. 672 :
Rex Vicecomti Oxon. Mandamus tibi, quod Anketiellum Manvers, qui captus fuit pro saisina sigilli Roberti de Veteriponte, Abjurare facias terram nostram, et ipsum postea sine dilatione mittas ad mare, per aliquos de tuis, qui vidant quod exeat a terra nostra, etc.
Easdem abjurationis conditiones multis prosequuntur Bracton. libro. 3. tract. 2. cap. 16. Idem Stamfordius et Rastallus in Expositione vocum obscurarum in Legibus Angl. quibus adde Leges Edwardi Confessoris capite 19 ; Concil. Lambetense anni 1261. cap. de his qui ad Ecclesiam confugiunt ; Provinciale Ecclesiæ Cantuar. lib. 3. tit. 28. pag. 365 ; Articulos oblatos a Prælatis Angliæ Regi Edwardo II. anno 1316. cap. 10, 15. in Conciliis Britann. tom. 2 ; Joan. Sarisber. Epist. 128 ; Stephanum Tornacens. Epist. 43 ; Albertum Stadensem ann. 1181 ; Guillelm. Prynneum in Libertatibus Angl. tom. 3. pag. 358. etc. Vide Pax Ecclesiæ.
Abjuratio porro Clericos non spectabat : nam
Clericus pro felonia fugiens ad Ecclesiam pro immunitate habenda, asserens se esse Clericum, non compellebatur Regnum Abjurare, sed legi Regni se reddens, gaudebat ecclesiastica libertate, juxta consuetudinem Regni usitatam
. Ita Provinciale Ecclesiæ Cantuar. lib. 3. tit. 29.
Verum non ubique hæc clericorum immunitas usu fuit recepta, ut colligitur ex Scacario apud Rotomag. ann. 1205. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 26. r°. col. 1 :
Item si clericus capiatur quacumque ex causa, et ecclesia eum requirat, debet reddi ecclesiæ ; et si convictus fuerit defuncto (l. de furto) vel de homicidio, degradabitur et Abjurabit terram ; et postquam abjuraverit, si ibi inveniatur, rex sine aliquo dilicto poterit facere super ipsum justitiam suam, sicut de laico.
Ceterum non absimilem omnino apud Danos abjurationis observatum ritum, docemur ex Suenone in legibus Castrensibus cap. 14. ubi de reo læsæ majestatis :
Hac itaque forma conveniendum decreverunt, si quem Rex de proditione vel crimine majestatis..... donec ita velificus ventus impleverit, ut intuentium se aspectui subduxerit : aut si Favonio non favente, remis undas impulerit, donec remorum aspectu cunctorum oculis subtraxerit, in littore tenentur præstolari. Ubi vero paulo longius provectum in [] pelago delitescere existimaverint, classico clangore ternis vicibus vociferantes, antiquæ confœderationis jura ipsi resignare debent. Sin autem in solo natali extiterit, et prædicti sceleris crimen incurrerit, universum militare collegium ad nemoris densitatem eum comitari tenetur, inque nemoris fronte præstolari, donec se adeo recedendo semoveret, opaca quælibet tesqua legens, ut eorum clamorem aut vociferationem exaudire non valuerit. Deinde universa commilitonum legio totis una viribus trina vociferatione valide proclamabit, ne alia ad eos via redire possit. Quo facto hac lege tenentur astricti, ut si quisquam commilitonum, uno saltim comite aut telo superior illi postmodum occurrerit, eumque non invaserit, ejusdem ignominiæ et probrosæ nuncupationis jacturam subire teneatur.
Rem etiam eandem pluribus perstringit Saxo Grammaticus lib. 10.
[]« 2 abjuratio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 024c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABJURATIO2
2. ABJURATIO, Juris sui cessio, Gallice Renonciation, sic dicta, quod exigi solebat sacramentum de non repetenda re concessa vel vendita. Chartular. Fontanel. tom. 2. pag. 1589 :
Asseruit autem dicta Erembergis sub virtute prestiti juramenti, quod istas venditionem et Abjurationem facit spontanee nec coacta a marito.