« »
 
[]« Muscus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 556c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUSCUS
MUSCUS, Moscus, Moschus, Odoramentum quod ex umbilico cujusdam animalis colligitur, quod ita describitur a Paulo Veneto lib. 1. cap. 62 :
Invenitur in hac provincia Muschum optimum, et quo melius in mundo non invenitur. Est enim animal quoddam pulcherrimum in hac provincia, catti habens magnitudinem, et pilos grossos ut cervus, pedes quoque habens ungulatos, et dentes quatuor, duos supra, et duos infra, longitudine trium digitorum : juxta umbilicum vero inter cutem et carnem vesicam habet sanguine plenam, et sanguis is est Muschum, a quo tam suavissimus exhalat odor.
Adde lib. 2. cap. 34. 37. 38. Gazelam vocat Julius Scaliger exercit. 211. in Cardanum § 3. 4. 5. 6. Vita S. Pelagiæ cap. 11 :
Totum implevit aerem ex odore Musci. Musco fragrare,
apud Hieronymum in Jeremiam cap. 23. Et in Epitaphio Marcellæ :
Aurum portare cervicibus, et auribus perforatis rubri maris pretiosissima grana suspendere, fragrare Musco mure, etc.
Joannes Sarisber. lib. 8. Policr. cap. 12 :
Istos tamen qui Musco et speciebus exoteris placant olfactum, et provocant, etc.
Chronicon Reicherspergense pag. 269 :
Misit ei centum folliculos Mosci.
Mox :
Et bestiolam quæ fert Moscum.
Computus ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 278 :
Item, pro Musco, pro Domina Dalphina, taren. xii.
Quod attinet ad vocem muscus, occurrit apud Arnobium et Apuleium, ita ut non adeo recens videatur. Vide Diodorum Euch. lib. 1. Polychemiæ cap. 23. et Constantinum African. lib. 5. de commun. loc. medic. cap. 31. Medicina Salern. pag. 240. Edit. 1622 :
Gaudet hepar spodio, mace cor, cerebrum quoque Moscho.
P. Carpentier, 1766.
Gall. Musc ; Muge, eadem notione, nisi sit pro Muguet, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 2 :
Que plus que Muge ne que mente
Flaira souef lor renomée.
Muscatum, Musci odor, apud Ruffin. lib. 3. de Vitis PP. num. 39 :
Propter [] thymiamata et Muscata, et alia diversa, etc.
Computus ann. 1334. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 283 :
Item, cuidam Lombardo per manus Michaelis ypothecarii domini pro Muscato empto per dominum, xii. flor.