solr : JUSTITIA 1, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Du Cange et al.
« »
 
JUSTITIA 1, STALLUS, TENERE 1, TENERE 2, TENERE 3, TENERE 4, TENERE 5, TENERE 6, TENERE 7, TENERE 8, TENERE 9, TENERE 10.
[]« 1 justitia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 472c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUSTITIA1
1. JUSTITIA, Jurisdictio, cognitio judicis. Leges Edw. Confess. cap. 26 :
Justitia cognoscentis latronis sua est, de homine suo, etc. Justitia Regis,
eodem cap. est forum Regis, la Justice Royale. Charta Henrici III. Reg. Angl. pro Abbatia S. Walerici in Picardia :
Habeantque Abbas et Monachi in tota possessione sua omnem Justitiam de assaltu et sanguinis effusione et pacis infractione.
Passim.
Alta Justitia, Merum imperium, jus gladii, Haute Justice, Practicis nostris. Hauteur et Justice, in Pacto Tongrensi ann. 1403. pag. 30. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1272. in 30. Regesto Archivi Regii ch. 441 :
Nec non alta Justitia, quam extendimus ad omnem casum in quo contigerit aliquem pati debere mortem, vel exilium, vel membri mutilationem.
Charta Henrici II. Ducis Lotharingiæ et Brabantiæ ann. 1243. pro Abbate S. Bernardi ad Scaldim :
Nihil [] juris nobis vel posteris nostris, præter tres articulos altæ Justitiæ, scilicet manifestam sanguinis effusionem, membrorum mutilationem, et vitæ ablationem, si excessus delinquentium hoc exegerit, in ipso alodio reservando.
P. Carpentier, 1766.
Cas de haute justice, cujus cognitio ad altam justitiam pertinet, in Pacto inter Reginald. vicecom. Ambian. et monast. du Gart ann. 1313. ex Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 41. Quatuor ejusmodi casus recenset Charta ann. 1263. ex Reg. S. Ludov. fol. 24. v° :
Retentis quatuor altis Justitiis, scilicet raptu, incendio, crimine agressorum itinerum, crimine homicidii.
Crimen, etiam capite plectendum, aliquando ad bassam justitiam, pertinere, pronuntiatur Aresto ann. 1276. in Reg. 2. Olim parlam. Paris. fol. 32. r° :
Cum quædam mulier, quæ quasdam potiones dabat hominibus ut obdormirent, quod furtum facere posset ; a majore et juratis Silvanecti justitiata fuisset et inhumata : ballivo Silvanecti dicente casum hujusmodi esse casum altæ Justitiæ ; et ideo illum ad dominum re gem, qui in villa Silvanecti raptum, multrum et homicidium retinuerat, pertinere. Dictum fuit quod dictus casus ad bassam Justitiam pertinebat ; et fuit super hoc impositum silentium dicto ballivo.
Neque enim judicium majoris et juratorum, qui mulierem fossa immergendam damnaverant, inde infirmare ballivo propositum erat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitia Simplex, Inferior, quæ pendet a Regali. Edictum Ludovici X. Reg. Fr. ann. 1313. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 621 :
Item, super eo quod prefatus Dux (Britanniæ) asserit, quod in ipsius prejudicium, et injuste contra dictum Ducem et ejus subditos adjornamenti, seu simplicis Justitiæ, nonnullis interdum nostre litere conceduntur ; respondetur eidem, quod de cetero tales litere minime concedentur, nisi pro talibus casibus, qui ad nostram superioritatem pertineant, aut ressortum.
Ubi patet literas simplicis justitiæ eas dici quibus ad supremam et regalem justitiam evocabantur causæ, quæ secundum jus consuetum dirimi debebant in simplici justitia et ducali, quæ Regiam superiorem agnoscebat.
P. Carpentier, 1766.
Seu quæ de litibus primo judicat, vulgo En premiere instance. Chartul. AB. S. Germ. Prat. fol. 4. r°. col. 1 :
Supplicant dicti Petrus et Johannes vobis, domine abbas, quod eis reddatis simplicem Justitiam, talem qualem prædecessores ipsorum habuerunt in tenemento, quod tenent a vobis, et etiam hæredes ipsorum.
Justitias Facere, Tenere, Idem quod Placitum tenere, nostris faire, vel tenir la Justice, les Plaids. Annales Francorum Loiselliani ann. 760 :
Consilium fecit cum Francis, ut iter ageret supra dictas Justitias quærendo in Aquitania.
Annales Tiliani ann. 799 :
Legatos regios, qui tunc ad Justitias faciendas apud eos conversabantur, comprehendunt.
Eginhardus ann. 814 :
Ad Justitias faciendas, et oppressiones popularium relevandas, Legalos in omnes regni sui fines misit.
Idem ann. 823 :
Lotharius, cum secundum patris jussionem in Italia Justitias faceret.
Ratpertus de Orig. S. Galli cap. 5 :
Contigit autem tempore quodam Wolfarium Remensem Episcopum Legatione a domino Karolo sibi injuncta Justitias in Rhetia Curiensi faciendas ad ipsum pagum venisse, etc.
Placitum apud Pinendenam inter Lanfrancum Archiepiscopum, et Odonem Bajocensem Episc. sub Willelmo I. Rege Angl. apud Seldenum[] ad Eadmerum :
Huic placito interfuerant Goisfredus Episcopus Constantiensis, qui in loco Regis fuit, et Justitiam illam tenuit, Lanfrancus Archiepiscopus, qui, ut dictum est, placitavit, et totum dirationavit, etc.
Tabularium S. Vincentii Cenoman. :
Ita ut ipsi (Monachi) ibidem Vicarium suum habeant qui Justitias et districtiones secundum præceptum Abbatis et Monachorum faciat.
Vide Leges Longob. lib. 2. tit. 52. § 2. Carol. M. 18.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitiam Suam Facere, Ablatis pignoribus debitum exigere, Gall. Faire saisir. Chartularium S. Fromondi :
Itaque facient et facere poterunt dicti Prior et Monachi pro defectu solutionis dicti frumenti Justitiam suam in totis tenementis antedictis, quotiescumque necesse fuerit.
Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 3 :
Si ita acciderit quod mihi, vel hæredibus meis de dictis novem minis ordei ad terminum supradictum non fuerit plenarie satisfactum, licebit nobis supra dictam pechiam terræ nostram Facere Justitiam, usque dum nobis satisfactum fuerit de redditu et emenda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitiam Facere, Facere satis, debitum solvere, latæ sententiæ obtemperare. Leges Rotharis 256. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 37 :
Tunc Sculdasius tollat boves aut caballos ipsius, et ponat eos penes creditorem, dum usque Justitiam fecerit.
Leges Caroli M. 99. ibid. pag. 105 :
Neque Abbates, neque Presbyteri... ad publica vel ad secularia judicia trahantur vel distringantur ; sed a suis Episcopis judicati Justitiam faciant.
Brachyl. lib. 4. tit. 9. § 4 :
Te admoneo, ut ad placitum venias eique Justitiam facias.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitiam Invenire dicitur actor, qui jus suum obtinet a judice. Leges Luitprandi 25. (4, 7.) apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 57 :
Nam si aliter fecerit ipse judex, et intra xii. dies Justitiam non invenerit qui proclamaverit, tunc componat ipse judex solidos xii.
P. Carpentier, 1766.
Justitia, Justitiæ seu dominii districtus. Libert. Verment. ann. 1235. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 577. art. 6 :
Volumus etiam et concedimus ut mercatum nostrum, quod solebat esse apud Betriacum,... sit amodo imperpetuum similiter die Jovis apud Vermentonem, apud Justitiam nostram. Joustise,
eadem notione, in Charta ann. 1288. ex Tabul. episc. Paris. :
Monseigneur Jehan Grapin de Nulli chevalier... a obligié... lui, ses hoirs et touz leurs biens meubles et immeubles, presenz et avenir, ou il soient et en quelque Joustise, à jousticier par le prevost de Paris.
P. Carpentier, 1766.
Justitia, Judicium, judicis sententia, statutum, decretum. Stat. Montispess. ann. 1204. MSS. :
Dominus Montispessulani vel ejus bajulus nullatenus debet vendere Justitias curiæ suæ.
Charta Ric. reg. Angl. apud Rymer. tom. 1. pag. 65 :
Sciatis nos de communi proborum virorum consilio fecisse has Justitias subscriptas.
P. Carpentier, 1766.
Justitia, Locus plectendis reis, vel eorum cadaveribus suspendendis destinatus, patibulum ; qua notione etiam Justice dicimus. Charta ann. 1301. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 81 :
Item, a dictis domibus usque ad Justitiam dicti defuncti domini Johannis de Beone. Item, a dicta Justitia, etc.
Mirac. S. Rosæ tom. 2. Sept. pag. 451. col. 1 :
Jacobus de Lagolpe... currens super quodam equo prope Justitiam, extra muros Viterbienses. Juybet,
eodem sensu, in Charta ann. 1328. ex Reg. donor. Caroli IV. et Philippi[] VI. in Cam. Comput. Paris. fol. 30. v° :
Item les charpentiers et charrons de Baugency sont tenus à faire à lor couz et despens, par baillant de quoy, les portes et le Juybet de la ville.
P. Carpentier, 1766.
Justitia, Pœnitentia monacho imposita. Regul. Hospit. S. Jacobi de Alto passu an. circ. 1240. ex Tabul. archiep. Paris. cap. 61 :
De fratre in Justitia posito. Frater si pro aliqua offensa in Justitiam per esguardium fratrum sit, et a magistro suo mittatur ad aliquam domum ad Justitiam faciendam, etc.
Justitia, Jus, quod alicui in re quavis competit, sive in ejus reditibus. Leges Pippini Regis. 11. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 120 :
Damus... ut qui in tantos annos Justitiam habere non potuerit, vel modo per Dei omnipotentis misericordiam... simul et per nostram præceptionem, unusquisque Justitiam suam accipiat.
Liber de Castro Ambasiæ, etc. tom. 10. Spicileg. Acher. pag. 528 :
Pipinus vero jussu Zachariæ Papæ in Regem a Bonifacio Archiep. inungitur, qui Haistulfum Regem Longobardorum tenere Justitias sancti Petri coegit.
Charta divisionis Imperii Caroli M. cap. 10 :
Similiter et de cæteris Ecclesiis, quæ sub illorum fuerint potestate, præcipimus, ut Justitiam suam et honorem habeant, etc.
Vide ejusdem Capitulare 2. ann. 802. cap. 23. Versus Hadriani PP. ad eumd. Carolum præfixi Collectioni Canonum :
Justitias almi Petri sui protectoris tueri.
Anastasius Bibl. in Stephano IV. pag. 97 :
Imminentibus atque decertantibus in hoc sæpius nominatis, Christophorus Primicerius et Sergius Secundicerius, pro exigendis a Desiderio Rege Longobardorum Justitiis B. Petri, quos obdurato corde reddere sanctæ Dei Ecclesiæ nolebat.
Idem in Hadriano pag. 99 :
Inquiens, quod omnia illi mentitus fuisset, quæ ei in corpus B. Petri jurejurando promisit, pro Justitiis sanctæ Dei Ecclesiæ faciendis, etc.
Pag. 100 :
Quia Justitias B. Petri, juxta quod repromiserat, non reddidit.
Adde pag. 105. Epistola Joannis Regis Bulgariæ in Gestis Innocentii III. PP. pag. 56 :
Sciat autem Sanctitas tua, quod quinque Episcopatus Bulgariæ pertinent ad Imperium meum, quos detinet Rex Ungariæ, cum Justitiis suis Ecclesiarum, etc.
Charta ann. 1252. e Chartulario Meldensi :
Ita quod Meldensis Episcopus et successores sui, vel alius nomine eorum, in dicta pecia terræ de cetero nihil juris vel facti, Justitiæ parvæ vel magnæ poterunt reclamare vel habere : nec nos vel nostri in dicta pecia, quæ sibi assignata pro illa quæ fuit sua aliquid juris vel facti, Justitiæ parvæ vel magnæ reclamare poterimus vel habere.
Epistola Alexandri III. PP. pag. 44. Libri nigri Scaccarii :
Nos tam in decimis, quam in aliis Ecclesiasticis Justitiis vobis restituendis, etc.
Vide Reginonem ann. 753.
P. Carpentier, 1766.
Justice, eodem intellectu, in Charta ann. 1208. Chartul. 23. Corb. :
Jou ay vendu et escangié... toutes les Justices que jou avoie à Corbie, les cambaiges, les estallages, etc.
Justitia, Præstatio, census. Burchardus Wormaciensis Episcopus in Lege familiæ :
Si quis in civitate hæreditatem aream habuerit, ad manus Episcopi dijudicari non poterit, nisi tres annos censum et aliam suam Justitiam inde supersederit.
Arnoldus Lubecensis lib. 3. cap. 6 :
Dicebat enim dominus electus homines suos in multis ab eo injuste gravari, quædam etiam prædia violenter occupari, et [] Justitias suas, quas in civitate sua Utine de advocatia consequi debebat, sibi frequenter per suos impediri.
Chunradus de Fabaria de Casib. S. Galli cap. 8 :
Quas in suis perturbaverat tam feudis, quam consuetudinalibus Justitiis.
Charta Henrici Imp. ann. 1186. apud Ughellum tom. 1. pag. 378 :
Sancimus quoque, ut homines de Camerano, cum ab eis requisiti fuerint, de Justitiis suis plene ipsis respondeatur, et ab eis non exigatur reddita.
Gregorius lib. 3. Decretal. tit. 3. cap. 9 :
Ut consuetis Justitiis et debitis obsequiis te defraudent, tonsuram resumant abjectam.
Justitia, Mulcta judiciaria. Leges Caroli M. 46. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 100 :
Si alicui homini post judicium Scabinorum fuerit vita concessa, et ipse postmodum aliquod malum perpetraverit, et Justitiam reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit, et ideo Justitiam reddere non debeat, etc.
Concil. Triburiense ann. 821. cap. 4 :
Triplicem compositionem, cum Justitiis, quæ in superiori capitulo scriptæ et confirmatæ esse videntur, componat.
Forma sacramenti Vicariorum in Constitutionibus Catalaniæ MSS. :
Et non accipiant aliquid ab aliqua partium, nisi directam Justitiam, quæ de placito debet exire, et illam nisi causa finita, per compensationem, vel sententiam : et si per sententiam finiatur, accipiant solummodo Justitiam a victo, a victore autem nihil accipiant, neque exigant. Si autem quæstio vel causa amicabili compositione fuerit terminata, moderate, quod justum fuerit, exigant ab utraque parte : quam Justitiam tradam fideliter in manum Bajuli vestri, et non vetabo alicui inde conquerenti. Et si quæ servitia mihi facta fuerint gratis, omnia manifestabo, et mittam in compotum, etc.
Charta ann. 1211. in Hist. Episcoporum Cadurcensium num. 87 :
Et burgenses Cadurci mandaverunt et convenerunt nobis, quod de cætero non acciperent denarios Rutenenses : et si aliquis acciperet vel expenderet burgensium, concederet nobis septem solidos de Justitia, ut amitterent Rutenenses, et obolos, quos acceptos habuerint.
Sententia arbitralis ann. 1292. inter Abbatem et Consules de Gimonte :
Si forte... messegarii dictæ villæ aliquos delinquentes in dicto nemore de Castello invenerint, tandem Justitiam duodecim denariorum possint et debeant servare et accipere, quæ Justitia in tres partes, ut superius, dividatur.
Vide Chartas alias apud Catellum in Comitibus Tolosanis pag. 215. 216. 219. Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 140. Mabillonium Diplom. pag. 584. etc.
Justitiam Facere dicitur is, qui de crimine aut de re quapiam interpellatus juri stat, in Capitulis Hludovici Imp. post Legem Salicam cap. 5. Rectum facere, dixere posteriores.
Justitia, Judex, qui vulgo Justitiarius. Leges Henrici I. Regis Angliæ cap. 42 :
A Rege vel justitia ejus, vel a communi utrorumque domino... submoneatur.
Historia Translat. S. Guthlaci n. 24 :
Ubi famosis judicibus præsentibus, et patriæ Justitiis coram positis, controversia legitimo fine decideretur.
Vetus Charta apud Seldenum ad Eadmerum pag. 168 :
Nullus, qui de Rege tenet in capite, nec aliquis dominicorum Ministrorum ejus excommunicetur, nec alicujus eorum terræ sub interdicto ponantur, nisi prius dominus Rex, si in regno fuerit, conveniatur, vel Justitia ejus, si fuerit extra regnum.
Ubi Seldenus :
Qui velut Præfectus Prætorio, aut Prorex, regias illo ævo vices [] agebat, et Capitalis Angliæ Justitiarius etiam indigitabatur.
Charta ann. 1279. ex Archivis Abbatiæ Troncheti :
Henricus Rex Angliæ et Dux Normanniæ et Aquitaniæ, et Comes Andegavensis, Episcopis, Comitibus, justitiis et omnibus ministris suis Britanniæ, etc.
Tabularium B. M. de Bono-nuntio Rotomag. :
Conductus fuit extra cum cruce et aqua benedicta per Justitiam dictorum religiosorum.
Adde Translationem S. Guthlaci, tom. 2. April. pag. 58.
P. Carpentier, 1766.
Nostris etiam Justice, eadem acceptione. Hugo le Bigot Justice d'Angleterre, in Charta ann. 1259. ex Chartul. Campan. fol. 226. Occurrit præterea in Lit. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 378. art. 32. et in Stat. ann. 1355. ibid. pag. 512. art. 24. Sed et dominus loci, Justice appellatur, in Lit. remiss. ann. 1385. ex Reg. 127. Chartoph. reg. ch. 51 :
Jehan de Goy escuier,... seigneur de la ville de Chincheny... Plusieurs habitans de laditte ville veant ledit Jehan de Goy, qui estoit leur Justice, ainsi comme mort.
Infra ch. 57. ubi de eod. facto :
Ledit escuier chief de justice, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitia Atrii, seu Cœmeterii, Quod pro sepultura persolvitur. Chron. Besuense tom. 1. Spicil. Acher. pag. 675 :
Atrium Ecclesiæ S. Petro Besuensi tradiderunt, Justitias tantum atrii retinentes.
Vide Atrium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitia Banni, Mulcta ob bannum fractum imposita. Charta ann. 1174. ex parvo Chartul. S. Victoris Massil. :
Si vero in terris Domini Castelli bannum fregerint, debent restituere et Justitiam banni Domino Castelli dare ita legitime sicuti sui homines.
P. Carpentier, 1766.
Justitia Bustelli, Jus bustellos seu mensuras frumentarias exigendi ad modulum, mulctamque ob fraudem percipiendi. Charta Barthol. Laudun. episc. ann. 1143. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 49 :
Quicquid in molendinis jure hæreditario habebat, videlicet districtum, bannum, Justitiam bustelli, piscariam aquæ superius,... dedit.
P. Carpentier, 1766.
Justitia Campi, Duelli scilicet jurisdictio. Charta Frider. ducis Lothar. ann. 1255. ex Chartul. eccl. Romaric. ch. 33 :
Li prevos saint Pierre doit tenir la Justice et de champ et de bataille.
P. Carpentier, 1766.
Justitia Capitalis, Supremum tribunal. Arest. ann. 1341. 18. Sept. in vol. 3. arestor. parlam. Paris. :
Coram nobis seu Justitia nostra capitali litigare non tenebantur (abbas et conventus Montisregalis) ; quæ quidem Justitia capitalis, alias curia parlamenti nostri extitit declarata.
Vide Ordinat. reg. Franc. tom. 4. pag. 724. et in Parlamentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitiæ Complementum Facere dicitur Judex, aut litigator, qui quidquid æquum est et leges postulant ad litem finiendam complet perficitque. Charta Ottonis Comitis Palatini ann. 1245. apud Tolner. in Probat. Hist. Palat. pag. 150 :
Nullus judicium faciat alicui querelanti ; personaliter namque de ipsis ac ei attinentibus Justitiæ universis proponimus facere complementum.
Sententia ann. 1294. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 124 :
Quominus possint facere Justitiæ complementum, prosequi malefactores et exsequi sententias contra omnes, prout justitia postulabit
. Litteræ Senatus Hertzberg. apud Ludewig. tom. 1. pag. 156 :
Dominus Abbas et qui cum eo aderant Fratres responderunt... paratos et benevolos se esse... hoc ipsum in Reliquiis juramento publice affirmare. Nos vero considerantes[] constantiam D. Abbatis de faciendo in Reliquiis Justitiæ complemento.
Charta Caroli Franc. Regis ann. 1378. ex Archivo B. M. de Bono-nuntio Rotomag. :
Si aliqui prisionarii adducerentur dictis octo diebus pro complemento Justitiæ secundum qualitatem delicti faciendo, etc.
Rursum occurrit apud eumd. Ludewig. tom. 5. pag. 571. Rymer. tom. 2. pag. 255. Illust. Fontaninum in Appendice ad Antiquit. Hortæ pag. 423. etc.
P. Carpentier, 1766.
Justitia Corporalis, Jus gladii, cognitio criminum corpore plectendorum. Charta ann. 1245. in Reg. S. Ludov. ex Chartoph. reg. fol. 14. v°. :
Donum... de villa sancti Martini veteris,.... quam (Simon comes Montisfortis monachis Villæ longæ) dedit, salva Justitia corporali ad principem pertinenti,... concedimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitia pro Duello, Mulcta pro duellis domino solvenda. Vide Duellum pag. 954. lin. De compositione.
L. Henschel, 1840–1850.
Justitia Electa, Statuta civitatis consensu communitatis decreta. Vide Cora. Statut. Susat. ann. 1120. apud Seibertz. cod. dipl. ducat. Westphal. pag. 48 :
Audiat universitas antiquam et Electam Susattensis oppidi Justiciam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitia Feodi, Jurisdictio domino competens ratione feodi, quod possidet. Capitula anno circiter 1329. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 492 :
Clerici trahunt causam feodorum in curiam christianitatis... et propter hanc occasionem perdunt domini Justitiam feodorum suorum.
Et mox :
Sed propter hoc non amittat dominus feodi Justitiam fidei (feodi) nec propter hoc se capiant ad feodum.
P. Carpentier, 1766.
Justitia Fonsseria, Fundicaria, Gall. Justice fonciere, Jurisdictio minor, inermis, quæ ratione fundi exercetur. Vide Fonsseria et supra Fundicerius.
P. Carpentier, 1766.
Justitia Forisfactorum, Emendæ, mulctæ. Charta ann. 1179. in Chartul. S. Joan. Laudun. ch. 79 :
Domino autem Nicholao, ad conservanda jura ecclesiæ et præfatæ villæ libertatem, concessimus Justitiam forisfactorum de burgensibus inibi manentibus.
P. Carpentier, 1766.
Justitia Grossa et Bassa, Major et minor. Vide supra in Grossus 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitia Latronum, Cognitio de latronibus competens domino habenti altam justitiam. Justitiæ latronum et adulterorum, in Charta Adelfonsi Tolos. Comitis ann. 1131. Vide Latro.
P. Carpentier, 1766.
Justitia Licheria, Jurisdictio intra castri repagula, quæ Liciæ appellantur. Vide in hac voce. Charta Guich. episc. Matisc. ann. 1267. in Reg. 31. Chartoph. reg. fol. 41. r°. col. 1 :
Dicebamus quod quicumque tenebat comitatum Matisconensem, tenebatur episcopo Matisconensi facere homagium de omnibus, quæcumque comes Matisconensis in dicta civitate et suburbio, excepto castro et Justitia, quæ vocatur Licheria, quæ semper consueverunt teneri a domino rege.
Vide infra Lichia 1.
P. Carpentier, 1766.
Justitia Minuta, Minor jurisdictio. Charta ann. 1248. ex Chartul. Campan. fol. 472. col. 2 :
Retinuit autem dicta Emelina Justitiam minutam Roiæ terræ, quam videlicet terram homines sui tenent de ipsa.
P. Carpentier, 1766.
Justitia Parva. Charta ann. 1278. in Chartul. Cluniac. ch. 300 :
Juridictio vero, cognitio et Justitia in terris, hominibus et locis omnibus supradictis, citra emendam sexaginta solidorum, quæ vulgaliter parva Justitia appellatur... ecclesiæ Cluniacensi perpetuo remanebunt.
P. Carpentier, 1766.
Justitia Personalis, Eadem quæ [] Minor. Charta ann. 1265. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 242. r°. col. 2 :
Prætextu majoris seu altæ Justitiæ, raptus videlicet, multri, inventionis thesauri auri et argenti, vel incendii,.... et etiam minoris, scilicet Personalis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitia Sanguinis, Major justitia, quam exercet dominus, cum sanguis defluit. Jura Comitis Biterr. in civitate Albiensi ann. 1252 :
Item habuit et percepit in eadem civitate majores Justitias, sanguinis videlicet, latrocinii et adulterii et criminum aliorum.
Vide Sanguis.
P. Carpentier, 1766.
Justitia vocata Sauvedroit, Mulcta, quæ ab iis exigitur, qui jura debita salvant, id est, non solvunt. Vide infra Salvaria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitia de Teloneo, Mulcta pro fraudato vectigali. Charta Chilperici Franc. Reg. apud Miræum tom. 2. pag. 1310 :
Sed ipse teloneus et Justitia de teloneo... omni tempore nostris et futuris temporibus ad mensam Canonicorum ejusdem Ecclesiæ proficiet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitia Terræ, Immunitas, Franchisia, Gall. Franchise. Hist. Palæst. apud Ludewig. tom. 3. pag. 10 :
Voluerunt nostri quoddam castrum aggredi et apprehendere, eo quod erat plenum omnibus bonis. Sed vir prudens Boamundus noluit consentire tantum pro Justitia terræ, quantum pro fiducia Imperatoris..... Ibique dictus Boamundus optime concordatus cum duobus Curopalatis, et pro amicitia eorum et pro Justitia terræ jussit reddi omnia animalia, quæ nostri deprædata tenebant.
P. Carpentier, 1766.
Justitia Terrena, Secularis, idem quod supra Jus terrenum. Charta Odon. episc. Paris. ann. 1199. ex Chartul. ejusd. episc. fol. 51 :
Et ultra pontem S. Clodoaldi, pro Justitia terrena, homines illius loci episcopus trahere non poterit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Justitia Transitus, Tributum a transeuntibus per terras alicujus domini solvendum, Gall. Droit de passage. Charta ann. 1140. apud Miræum tom. 2. pag. 821 :
Liberos quoque ipsos decerno ab omni onere, angaria, parangaria..... et omni justitia transitus per totam terram meam, ac aquam universam, in rebus suis emendis vel vendendis.
Vide Transitus.
P. Carpentier, 1766.
Ad Justitiam aliquem Habere, vel Ad Justum, Aliquem ad jus faciendum submonere, in jus vocare. Charta ann. 1149. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 522 :
Et si ullus homo aut femina aufferret tibi totum honorem tuum aut inde te aufferret, adjutor ero tibi bona fide et sine inganno,... et illos tibi ad Justitiam habebo. Et si illos ad Justum tibi habere non possem, adjuvabo te de eis sine tuo inganno.
Similia rursum occurrunt in Ch. ann. 1157. ibid. col. 566. Vide Rectum.
[]« Stallus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 578b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STALLUS
STALLUS, apud Petrum de Vineis lib. 6. Epist. 9 :
Et terras omnes circunquaque jacentes, exceptis C. et P. quas N. N. fideles nostri habere noscentur ad præsens, vel habituri sunt in antea, de Stallis et recompensationibus vassallorum suorum, quos ibidem hactenus habuerunt.
Pro habitatione vel domicilio sumi hic videtur. Vide Historiam Ecclesiasticam Abbatisvillæ pag. 90. 114. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stallum Facere, Tenere, Hospitari, manere, habitare. Statuta Astens. collat. 4. c. 1. fol. 16 :
Quorum (Credentiariorum) nullus possit esse...... aliunde ortus quam de civitate Ast. et posse, nisi ille aliunde ortus fecisset Stallum in civitate Ast.
Acta sancti Austregisili tom. 5. Maii pag. 233 * :
Unus de optimatibus suis, Agnum nomine, in monasterio S. Austregisili jussit Stallum tenere, et ibidem manendi tribuit facultatem. At ille quidquid in ipso cœnobio invenire potuit, suis comitibus tradidit expensandum.
Vide Stagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stallus, Cubiculum, cella, cellula. Castellus in Chron. Bergom. apud Murator. tom. 16. col. 982 :
In eo Stallo acceperunt unam gonellam panni blavati cum pomellis argenteis et unam cincturam fulcitam argento, quæ erat pro usu Benignæ uxoris suæ.
Chron. Estense apud eumdem tom. 15. col. 400 :
insimul intraverunt quamdam navim magnam... et in dicta navi erat quoddam solarium cum camino ;....... juxta dictum solarium erat quædam camera ornata multis ornamentis,..... juxta cameram erat quidem Stallus pro valixiis, et aliis necessariis cum quadam robalta, in qua mittebant ligna et alia victualia.
Vide Stallum 1. et 2.
[]« 1 tenere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 057b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENERE01
1. TENERE, Tenens, Tenedo, Tenementum, etc. Voces fori feudalis.
Li rois ne tient de nuluy fors de Dieu et de luy
, in Statut. S. Ludov. reg. Fr. lib. 1. cap. 78. et alibi.
Tenere dicitur, qui prædium a domino feudali dependens, et in ejus feudo vel dominio possidet : quæ vox hac notione passim occurrit.
Tenere in Capite dicitur, qui nullo medio ratione feudi domino subjectus est, apud Anglos specialiter, qui a Rege seu Corona feudum suum tenet. Cowell. Charta Henrici Regis Angliæ circa ann. 1155. apud D. Brussel tom. 2. de Feudorum usu pag. 1. ad calcem :
Si quis Comes, vel Baro, seu alius tenamentum Tenens de nobis in capite per servitium militare, mortuus fuerit, et cum decesserit heres ejus plenæ ætatis fuerit, et relevium debeat, habeat hereditatem suam per relevium antiquum, et alii similiter per antiquam consuetudinem feodorum.
Radulphus de Diceto ann. 1163 :
Nullus scilicet, ut vulgariter loquar, de Rege Tenens in capite castellum, villam, vel prædium, etc.
Epistola Monachorum Ecclesiæ Cantuariensis ad Reg. Henricum II. :
Cum nihil ad eum spectent, sed nos Teneamus post Deum in capite de vobis, sicut et ipse.
Matth. Paris. ann. 1244 :
Ad omnes Prælatos, qui de Rege Baronias Tenebant in capite.
Et infra :
Ut quilibet Baro Tenens ex Rege in capite, haberet prompta et parata regali præcepto omnia servitia militaria, quæ ei debentur.
P. Carpentier, 1766.
Tenere per Acaptum, Sub accapitorum conditione et onere. Consuet. Catal. MSS. cap. 55 :
Si unus vassallus Tenet duo vel tria feuda pro uno domino per acaptum unius temporis vel domini suorum, bene potest ea legare seu dividere inter diversas personas.
Vide Accaptare.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Per Baroniam, Jure Baronum, hoc est, supremo dominio. Vide supra in Baro.
P. Carpentier, 1766.
Tenere ad Duo Blada, Per tantum [] temporis habere agrum, ut tenens bis ex eo bladum colligere possit. Charta ann. 1294. in Lib. nig. 2. S. Vulfr. Abbavil. fol. 67. v° :
Honoratus ad Dentes debet Tenere terram prædictam ad duo blada et duas avenas.
P. Carpentier, 1766.
Tenere ad Captaniam. Vide supra Captania.
P. Carpentier, 1766.
Tenere ad Catallum, Ad medietatem fructuum. Vide supra in Catallum.
P. Carpentier, 1766.
Tenere in Coteria, Gall. Tenir en Coterie, Ad societatem. Vide supra in Coteria.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Dalphinaliter. Vide supra in Delphinus.
P. Carpentier, 1766.
Tenere in Famulatu, Servientis feudalis conditione. Reg. feud. Norman. ex Cod. reg. 4653. A. fol. 170 :
Theobaldus de Faverilles Tenet in famulatu medietatem præposituræ,....... unde est famulus ligius.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Laicaliter. Vide supra in Laicus.
P. Carpentier, 1766.
Tenere ad Mansum, Sub certo scilicet censu et annua pensione domino fundi præstanda. Vide supra in Mansus.
P. Carpentier, 1766.
Tenere in Maritagium, Ex dote uxoris seu donatione, quæ a parente filiæ fit propter nuptias. Feoda Norman. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 158. v°. col. 2 :
Dom. Engerrannus de Hommet Tenet in maritagium ex parte sororis Willelmi de Mombray apud Escoucheium duo feoda in baillivia castri Laire.
Ibid. fol. 170. r°. col. 2 :
Dom. Galterus de Flavacourt....... Tenet a dom. Johanne de Monchevrel.... medietatem matrimonii sororum suarum, quæ sunt a Laicort.
Vide in Maritagium.
P. Carpentier, 1766.
Tenere in Militia. Vide supra in Decimæ.
P. Carpentier, 1766.
Tenere de Nudo ad Nudum, Dicitur, qui nullo medio, ratione feudi, domino subjectus est. Charta Guill. dom. Salionis ann. 1281. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 18. v° :
Accepi feodum domus et fortherotiæ et fossatorum et pertinentiarum domus dom. Bartholomæi de Villacomitis, quam domum idem dom. Bartholomæus Tenet de nudo ad nudum a domino Beræ.
Alia ann. 1291. ex Chartul. Episc. Carnot. :
Symon, dictus de Maricorne, de S. Leobino, de Joncheretis armiger et domicella Johanna ejus uxor confessi sunt vendidisse reverendo patri dom. G. episcopo Carnot. quatuor vavassores, quos habebant et quos dictus Symon jure hæreditario Tenebat ab eodem episcopo de nudo ad nudum, ad fidem et homagium.
Charta ann. 1289. ex Chartul. S. Carauni :
Guillaume de Danonville chevalier tieng de moi an fié nu à nu environ sept muis de terre semeure. Sans moienne Tenue,
eodem sensu, in Reg. B. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1336. fol. 76. r° :
Se il tient aucune chose en fié, ou en vilenage dudit mons. le Duc et souz lui, sans moienne Tenue d'autrui, que l'on appelle Tenue de Duchainne.
P. Carpentier, 1766.
Tenere ad Octenum, Ad octavam scilicet fructuum partem. Vide supra Octenus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenere a Soyete, hoc est, ad societatem, ut satis explicant Litteræ Officialis Morinensis ann. 1271. e Tabulario Corbeiensi :
Peterent etiam dicta triginta jornalia terræ Tenenda ab eadem Ecclesia hæreditarie à soyete, tali modo quod dicti abbas et Conventus deberent invenire tertiam partem seminis dictæ terræ, et prædicti superius nominati deberent ad sumptus suos proprios dictam terram excolere, seminare et ahanare, et habere [] medietatem fructuum ratione agriculturæ suæ, et prædicti Abbas et Conventus aliam medietatem.
Vide Socida.
P. Carpentier, 1766.
Tenere, Prædium, hæreditas. Stat. Pistor. ann. 1107. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 558 :
Item si quis civis de cetero fuerit de suo Tenere inter Pistorii districtum expulsus, et mihi fuerit reclamatum ; citius quam potero, expulsum in tenere suo et podere faciam restitui.
P. Carpentier, 1766.
Tenenciores, Tenensores, Tenentes, qui diversis titulis terras et prædia tenent. Libert. villæ de Burgo in ducatu Aquit. ann. 1451. ex Reg. 198. Chartoph. reg. ch. 379 :
Item dixerunt quod alii feudarii et Tenenciores in palude de Barba et in villa certa deveria reddunt nobis.
Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 14. v° :
Item dixerunt quod sunt aliqui feodatarii et Tenensores in palude de Barba et in dicta villa, qui certa deveria reddunt domino regi.
Tenentes in Communi, sicut illi, qui ex diversis titulis terras ac tenementa pro indiviso tenent. Ita Cowellus lib. 2. tit. 2. § 14. Ii in Foris Aragonensibus unica voce Terrastenentes dicuntur, apud Michaëlem del Molino in Repertorio pag. 75. et alibi : Terretenents, in Chron. Petri regis Aragon. lib. 1. cap. 43.
Tenentes in Feodo Simplice, Littletoni sect. 1. 2. 3. etc. Tenans en fée simple. Vide in Feodum simplex.
Tenentes in Tallia Generali, Littletoni sect. 14. et 15. dicuntur, cum tenementa dantur alicui et hæredibus ex proprio corpore procreatis. Tum enim generalis tallia, (general taile) dicitur, quia ex qualibet uxore, si is plures habuerit, procreati liberi ad ejusmodi tenementorum successionem admittuntur.
Tenentes per Talliam Specialem, Cum tenementa alicui et uxori, et hæredibus ex utroque procreatis dantur. Tum enim soli ex hoc conjugio nati liberi ad ea tenementa admittuntur. Littleton. sect. 16. 19. Vide Talliare in Tallia 8. et Feudum talliatum.
Tenens in Dote, dicitur cum uxor marito defuncto, tertiam ejus tenementorum in dote tenet. Idem sect. 36.
Tenens ad Vitam, seu usumfructum. Idem sect. 56.
Tenens ad Certum annorum numerum. Idem sect. 58. 59. etc.
Tenens ad Voluntatem, Cum tenementa alicui conceduntur possidenda ad voluntatem donatoris, apud eumdem sect. 68. et seqq. Quæ quidem Tenura, alia videtur ab ea, de qua vetus Consuetudo Normanniæ MS. part. 1. sect. 3. c. 15 :
Uns fiemens sont apelez frans Tenemens sans homage et sans parage en fieu lay, et ce est fet par aucune composition, qui est fete entre aucunes personnes. Si comme un homme a 30. s. de rente, et il en donne à un autre les 10. et l'homage et son homme : cil qui tient le fieu ne fet pas homage à l'autre, car il tient le fieu par un seul homage, et tele Tenure est apelée Tenure de volenté, pour c'en que ele est fete de la volenté à celui, qui baille le fieu, et qui le rechoit sans nul homage, et sans nul besoing d'eritage, etc.
Tenens Per Consuetudinem Angliæ, dicitur is, qui tenet seu possidet Tenementa, vel terras, quæ ex Consuetudine Angliæ maritis, vel in dotem uxoribus permittuntur. Is enim invaluit [] mos apud Anglos, ut si quis fœminam hæredem ducat, et ex ea prolem gignat, quæ viva prodit in lucem, terras, de quibus uxoris nomine saisitus in ejus vita est, et mortua, integras ad vitæ suæ terminum retineat. Quam legem Henrico I. quidam adscribunt. Vide Littletonem sect. 35. Cowellum lib. 1. Instit. Angl. tit. 2. § 18. et supra in voce Curialitas Angliæ.
Tenentes Libere, Qui liberum tenementum tenent vel possident, in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 9.
Libere Tenentium
alii sunt intrinseci, alii forinseci, in Fleta lib. 2. c. 71. § 13.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenens Medius. Vide in Medius.
Tenens per Homagium, in veteri Consuetud. Normanniæ cap. 28. 29.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenementum, Territorium, districtus alicujus loci. Statuta Arelat. MSS. :
Si maleficium vel injuria in Arelate vel ejus Tenemento commissa fuerit, etc.
Statuta Massil. lib. 2. cap. 32 :
Statuimus, quod si aliquo tempore (contigerit) talam fieri in civitate Massiliæ, Tenemento vel ejus districtu, occasione guerræ generalis, etc.
Charta Montis-majoris ann. 1212 :
Quidquid in tota prædicta villa Pertusii seu in toto ejus Tenemento quacumque ratione justa vel injusta possidet.
Donatio Templariis facta ann. 1248 :
Dono.... villam seu castrum de Geneiraco cum omni suo Tenemento.
Charta ann. 1266. ex Archivo Eccl. Massil. :
Quatuor pecias terræ sitas in Tenemento Alaudi.
Charta ann. 1203. inter Instrum. Gall. Chr. novæ edit. tom. 1. pag. 85. col. 1 :
Ego Ildefonsus Dei gratia Comes et Marchio Provinciæ.... concedo tibi Raimundo Dei gratia Forojuliensi Episcopo... omnes justitias hominum qui sunt vel erunt in posterum in Tenemento Forojuliensis Ecclesiæ sive in civitate Forojulii, sive extra, in castris vel villis ad episcopatum vel præposituram pertinentibus, etc.
Vide mox Tenimentum.
Tenementum, Prædium urbanum, quod de domino tenetur. Skenæus ait, Tenementum communiter accipi pro hæreditate vel feudo ; liberum vero tenementum idem esse cum usufructu, tametsi sæpissime confunduntur, atque hæc differentia minime observatur. Bractono lib. 4. tract. 1. cap. 31. § 1. et lib. 5. tract. 5. c. 28. § 1. Tenementum est prædium, quod in villa est, seu villæ partem conficit. Historia Translat. S. Julianæ Virg. ann. 1207 :
Ut casalia et Tenimenta civitatis ab eorum incursibus defensarent.
Passim. Le Roman d'Amile et d'Amy MS. :
Partiray vous parmi mes Tenemens.
Infra :
Se donna li treslou son Tenement,
Et à ses sers donna grant chazement.
Liberum porro Tenementum, inquit Bracton. lib. 4. tr. 1. c. 28. § 1.
est id, quod quis tenet sibi et hæredibus suis in feodo et hæreditate, vel in feodo tantum sibi et hæredibus suis.
Ita autem dicitur
ad differentiam ejus, quod est villenagium : quia tenementorum aliud liberum, [] aliud villenagium. Liberorum autem tenementorum aliud tenetur libere pro homagio et servitio militari, aliud in libero sockagio cum fidelitate tantum, vel cum fidelitate et homagio.
Vide ibi varias species tenementorum, et cap. 38. § 5. Quoniam Attachiamenta cap. 45. 46. 47. et Fletam lib. 5. cap. 9. § 16. Tenement noble, in nova Consuetud. Atrebatensi art. 194. Alias liberum tenementum accipitur pro usu fructu, ut in Legibus Burgorum Scoticorum cap. 135. § 9. uti vult Skenæus. At Bracton. loco laudato scribit,
Liberum tenementum non posse dici alicujus, quo quis tenet ad certum numerum annorum, mensium, vel dierum, licet ad terminum centum annorum, quod excedit vitas hominum.
Vide Christophorum de Sancto Germano in Dialogo de Fundamentis Legum Angliæ cap. 7. pag. 25.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenimentum, in Chronico Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 536. in Chronico Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 8. et 26. in Diplomate Henrici VI. Imper. ann. 1193. apud eumd. Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1002. in Chronico Dominici de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 552. in Actis B. Joachimi, tom. 7. Maii pag. 92. quibus in locis modo Prædium quod de domino tenetur, significat, modo Territorium seu districtum alicujus loci, ut vox ipsa Tenementum, quod supra observavimus.
Civitatem sanctam Ierusalem cum suis Tenimentis
, in Epist. Magistri dom. Theut. ann. 1229. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 263. ubi infra Tenementis. Occurrit itidem plur. num. in Pact. Matrim. ann. 1234. apud eumdem Pertz. pag. 308. et 311 :
In dodarium constituat vallem Mazariæ cum civitatibus, castris et villis, Tenementis, terris cultis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenamentum, Idem quod Tenementum. Charta Nobiliacensis ann. 1270. apud Stephanotium tom. 3. Antiq. Pictav. MSS. pag. 888 :
In terra nostra ac domanio nostro, dictorum Religiosorum, feodis, retrofeodis ac Tenamentis, quæ a nobis tenentur in dictis villis de Meriaco, etc.
Rursum occurrit ibid. pag. 890. et 891. Tabularium Monasterii Villæ-novæ :
A. de Thareeio Dominus Muchecolli, cum Beatricis uxoris meæ assensu, A. de Porta et hæredibus suis quoddam Tenamentum in maresio juxta Væcharepecam dedi in perpetuum possidendum.
Occurrit rursus in Chartulario S. Vincentii Cenoman. fol. 84.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Teneamentum, Eadem notione. Homagium Arturi Ducis Britan. præstitum Philippo Regi Fr. ann. 1202. apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 328 :
Ego feci carissimo domino meo Philippo Regi Franciæ illustri homagium ligium..... de feodo Britanniæ...... salvis omnibus Teneamentis de quibus ipse dominus Rex et homines sui tenentes erant eo die, quo ipse diffiduciavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenentia, Tenantia, Idem quod Tenementum et Tenetura. Tenanche, in Charta ann. 1246. apud Thomasser. pag. 86. Donatio ann. 1125. in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 429 :
Donamus tibi totum ipsum honorem, quem ipsi habuerunt.... in omnibus locis, sive per alodium, sive per fevum, sive per Tenentiam.
Charta Guidonis Comitis Flandriæ ann. 1237. e Tabulario S. Bartholomæi Bethun. :
Hospites etiam et tenentes dictæ Ecclesiæ cum a dictis Præposito et Capitulo de novo ad dictam Tenantiam admittentur, debent jurare, etc.
Guillelmus Marra Magister Ordinis de Spata ann. [] 1261. Aurelio Abb. Fuliensi se suumque Ordinem donat
et possessiones, et honores, et homines et feminas, cum eorum Tenentiis, et jura ad eas spectantia et pertinentia, scilicet domus, campi, vineæ, etc
. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1111. Arestum ann. 1285. ex Chartular. Corb. :
Abbas et Conventus dicebant et proponebant contra dictos Majorem et Juratos quod ipsi Major et Jurati in trefonssis et Tenanciis dictorum Religiosorum emerant et ratione emptionis tenebant...... unam domum etc.
Charta ann. 1294. ex eod. Chartular. :
Lesquelles Tenances devant devisées sont prisiées bien et justement à xxvi. livres et onze saudées de terre.
Charta Edwardi primogeniti Henrici III. Regis Angl. apud Th. Blount in Nomolexico v. Tenancies :
Sciatis quod dedimus et assignavimus in Tenenciam dilecto et fideli nostro Yvoni Pauntun omnes terras..... quæ fuerunt Hugonis Bedelli.... tenendas ad nostræ beneplacitum voluntatis.
Charta ann. 1344. e Schedis Marchionis de Flamarens :
Solvere dictum accaptamentum, ut moris est, in dominorum mutationibus et heredum ratione Tenentiarum, quas tenet ab ipso domicello.
Occurrit passim.
Tenementarium, Idem quod Tenementum, in Actis Capitularib. Eccl. Lugdun. ann. 1337. Cameræ Comput. Paris. pag. 23.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Chartis Lugdunensibus, ut nos amice monuit D. Aubret, Tenementarium idem sonat quod Codex agrorum vectigalium, nostris vulgo Terrier.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenementarius, Idem qui Tenens, Manceps, feudatarius ; Tenementier, in Consuet. Lotharingiæ tit. 12. art. 32. et tit. 16. art. 1. Libertates Belli-visus ann. 1256. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 59. col. 1 :
Si alio modo quam per venditionem tenementum mutari contigerit, debemus habere pro mutagio nos et successores nostri censum a novo Tenementario duplicatum. Hoc idem intelligimus ad mutationem domini.
Occurrit in Regesto Probus, cujus locus exstat in Confraria, in Tabulario S. Andreæ Claromont. non semel, in Consuetud. Marchiæ Dumbarum art. 7. in Statutis Vercell. fol. 70. v°. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 173. et alibi passim.
P. Carpentier, 1766.
Pactum inter comit. Sabaud. et nobil. baron. de Dombes ann. 1398. ex Cod. reg. 9873. fol. 27. v° :
Item que lesdis noubles soient en coustume de exiger et recouvrer de leurs Tenementiers recognoissances à mort de seigneur et de Tenementier ou aultrement. Item tient plus ledit Tenementier.... une terre tachible,
in Lit. admort. ann. 1412. ex Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 272.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenemenciarius, Eadem significatione. Terrarium Apchonii ann. 1512 :
Tam diu quam diu erunt Tenemenciarii dictarum proprietatum supra confinatarum, etc.
Rursum occurrit infra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenementius, contracte, pro Tenementarius, ni fallor, in Terrario Sacristæ S. Illidii Claromont. ann. 1398.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenentiarius, Idem qui Tenementarius, Gall. Tenancier.
Tenentiarii homines monasterii
S. Johannis Angeriac. in Charta ann. 1285. e Chartulario ejusdem cœnobii. Occurrit alibi non semel.
P. Carpentier, 1766.
Tenanciarius, Eadem notione, a Gall. Tenancier. Charta ann. 1404. in Reg. feud. comitat. Pictav. ex Cam. Comput. Paris. fol. 63. r° :
Cum hominibus meis, mensionariis et aliis Tenanciariis meis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Tenensarius, Pari intellectu. Charta [] senesc. Ruthen. ann. 1313. in Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 143 :
Prædictos redditus mandare sibi faciet per homines et Tenensarios qui prædicta tenent.
P. Carpentier, 1766.
Tenentarius, Eodem sensu, in Sent. ann. 1329. ex Reg. Car. IV. et Phil. VI. in Cam. Comput. Paris. fol. 62. r° :
Præcipientes hac eadem nostra sententia omnibus Tenentariis vinearum, domorum, pratorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenementator, Eadem notione. Charta ann. 1214. e Tabular. S. Barthol. Bethun. :
Ecclesia debet ponere dicto domino, Roberto de Rolt Militi vel ejus hæredi certum Tenementatorem, post cujus decessum Ecclesia debet solvere duplicem redditum anni unius pro relivio.
Hic Tenementator, ut et Tenementarius Regesti Probus, loco in Confraria relato, vices agit caduci clientis, quem Practici vocant Homme vivant et mourant, quemque domino præstare debent homines manus mortuæ, seu Congregationes, quæ nunquam moriuntur, ne dominus iis privetur juribus, quibus potiri solet tenementario vita functo.
Tenetura, Forma, qua Tenementum de domino per vassallum tenetur, seu possidetur, vel ipsum tenementum. Vetus Consuetudo Normanniæ MS. 1. part. sect. 3. cap. 15 :
Teneure est appellée la maniere, par quoi les tenemens sont tenus des Seigneurs ; l'une des tenuës est tenuë des Seigneurs par homaige, l'autre par parage, et l'autre par aumosne.
Charta Matthæi de Marliaco ann. 1202 :
Præterea dedimus ei 30. libras Paris. ad emendum aliquam Teneturam, quæ ad ipsum et uxorem suam, quamdiu vixerint,..... pertinebit.
Monastic. Anglic. tom. 1. pag. 362 :
Notum..... nos dedisse.... quandam Teneturam ad sartandum in Tenetura manerii, quod dicitur Chithtebruga.
P. Carpentier, 1766.
Charta Rob. ducis Norman. ann. 1035. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 326 :
Imprimis eamdem S. Mariæ ecclesiam cum aliis subtus scriptis ecclesiis ab omni episcopali consuetudine absolutam, immunem et omnino liberam constituimus in omni Tenetura, sicut tenet Fiscannensis ecclesia.
Tenedura, pag. 526. ibidem. Chartul. S. Vandregesili tom. 1. pag. 32 :
Sicut inde adhuc plures vestituras et Teneduras ostendunt.
Teneatura. Charta Communiæ S. Quintini ann. 1195 :
Si quis aliquam Teneaturam anno et die in pace tenuerit, etc.
Infra :
Si quis Teneaturam aliquam tenuerit, et vitam finierit, etc.
Eadem occurrunt in Charta Communiæ Calniaci ann. 1213. Charta Henrici Regis Angl. ann. 1220. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1144 :
Idem autem Rex Franciæ et homines et imprisii sui erunt in ea Teneatura, in qua sunt modo ...... et nos et homines et imprisii nostri erimus in ea Teneatura, in qua sumus modo.
Id est, in ea saisina et possessione, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenitura. Charta Communiæ Novion. ann. 1181. tom. 7. Miscell. Baluz. pag. 300 :
Si quis terram vel domum vel quamlibet Tenituram per annum et diem tenuerit, etc.
Tenatura. Charta Guillelmi Cardinalis Archiepiscopi Remensis ann. 1182 :
Decernimus autem, ut quicumque hæreditatem, vel emptionem, vel alias quaslibet possessiones per 7. annos et unum diem in pace possederit et tenuerit, Tenaturam suam deinceps libere et quiete possideat. Ita quod alius reclamare non possit, vel Tenaturam calumniare, nisi possit probare, quod interim absens a terra fuerit, [] et absentiæ suæ rationabilem prætenderit occasionem, vel infra spatium illud, talis ætatis extiterit, quod jus suum disrationare non voluerit.
Similia prorsus habentur in Charta Odonis Ducis Burgund. ann. 1216. apud Perardum pag. 344. hisque mox subditur :
Sciendum etiam, quod gageria non est Tenatura.
Les Miracles du Chevalier MS. :
Et si seras de m'amour toute
  En Tenure et en saisine.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenguda. Transactio Ludovici Domini de Castro-novo in agro Lemovic. cum incolis ejusdem loci ann. 1461 :
In eodem tractatu comprehenduntur tenentiarii de Croslo-baret, qui erant antea possessores ipsius Tengudæ.
Charta Comitatus Marchiæ ann. 1406 :
Tradiderunt.... quamdam Tengudam contiguam prædicto manso.
Et infra :
In dictis villagio et Tenguda assensatis.
Tenedo, vel Tenezo, Idem quod Tenetura, et Tenementum. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 68 :
Constituerunt hujusmodi prætaxatam Tenedonem, videlicet hominaticum, potestatem Castri, etc.
Charta Raymundi Comitis Tolosæ ann. 1224 :
Cum hac præsenti charta te investimus, et in tuum jus et proprietatem transferimus, et in Tenedonem et possessionem te inde mittimus, etc.
Alia ejusdem Comitis ann. 1233 :
Et in Tenezonem et plenam juris ac facti possessionem nos inde mittimus.
Alia Petri II. Regis Aragon. ann. 1283. pro Libertatibus Catalanorum :
Item quod nos.... non possimus emere infra Tenedones alicujus Castri Baronis, Militis,... alodium aliquod, etc.
Charta ann. 942. in Appendice Marcæ Hispan. col. 855 :
Totum vero castrum, vocatum Marræ cum omnibus fructibus et Tenedonibus atque pertinentiis..... post obitum nostrum donamus, relinquimus, sive accordamus Domino Deo et domui S. Cæciliæ.
Rursum occurrit in Literis ann. 1137. ibid. col. 1282. et in Charta ann. 1160. col. 1330. Charta ann. 1080. in Probat. novæ Histor. Occitan. tom. 2. col. 310 :
In stagnis atque rivis, quæ sunt in alodio vel Tenedone S. Pauli (Narbon.) jam dicti.
Occurrit rursum col. 419. 467. 468. 529. etc. In Tenesonem et commendam dare, in Charta ann. 1394. Cameræ Comput. Provinciæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenedus, Eadem notione :
Ita ut unusquisque habeat suas Tenedos in pace,
in Conventione ann. 1140. in Probat. novæ Hist. Occitan. col. 491.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenendria, Villa. Charta Wilhelmi Justitiarii generalis Regis Angliæ apud Johan. Skenæum de verborum significatione pag. 82 :
Mandamus quatenus summoneatis seu summoneri faciatis legitime coram testibus legalibus, de qualibet baronia xii. vel xv. homines ad hoc opus magis sufficientes, et de qualibet Tenendria seu villa iv. vel vi. homines, et de quolibet burgo xii.
Vide Tenandrius.
Tenura, Gall. Tenure. Hist. Translat. S. Guthlaci num. 151 :
Qui meta et finis inter utriusque Ecclesiæ agros, certo discrimine Tenuras et extensiones utrimque disterminat et certificat.
Charta ann. 1050. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Dono ipsas Tenuras cum prædicta Ecclesia.... quantum tenent ipsas Tenuras cum mansionibus, cum curtis, cum oglatis, cum campis, cum ortis, cum molendinis, cum omnibus appendiciis, cum montibus et vallibus, etc.
Alia ann. circiter 1100. ex eod. Archivo :
Mansiones quæ in illa Tenura erant.
Charta ann. circiter 1178. inter Instr. tom. 3. Gall. Chr. novæ edit. col. 1074 :
Notum sit omnibus.... quod Petrus [] Ebredun. Archiep. et nepotes sui...... dederunt Tenuram totam, quam habebant in fortareza, domui S. Crucis pro duobus solidis et sex denariis, præter terram illam quam tenet Columba Maurella.
Charta Roberti Comitis Castriæ apud Stephanotium tom. 15. Fragm. MSS. pag. 115 :
Sciatis me concessisse (Floriacensi cœnobio) quidquid habeo in duas Mentigas, excepta Tenura Roberti de Sermentum.
Vita S. Oswaldi Archiep. Eborac. sæc. 5. Bened. pag. 752 :
Tenura et omnibus catallis Regis misericordiæ adjudicatis.
Petitio ann. 1292. apud Rymer. tom. 2. pag. 582 :
An de dicto regno Scotiæ sit aliter judicandum. quam de comitatibus, baroniis, et aliis Tenuris... scilicet Tenuris impartibilibus, etc.
Leges Balduini Comitis Flandriæ ann. 1200. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 771 :
Bajulus de possessionibus et Tenuris et hereditate D. Comitis placitare non potest... nec..... aliquem D. Comitis hominem trahere in causam vel querelam de Tenuris suis, vel hereditate ejus, nisi in præsentia D. Comitis.
Regimina Paduæ ad ann. 1292. apud Murator. tom. 8. col. 426 :
Hic accepta fuit Tenura de tota insula Calcinariæ pro Commune Paduæ, et aliæ villæ quamplures.
Quibus in locis Tenura modo nudam possessionem significat, ut in Regiminibus Paduæ, modo prædium, quod a Domino feudali aliquis tenet, ut attento lectori satis ex ipsis locis patebit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenuria, Eadem notione. Charta ann. 1256. e Tabulario S. Nicasii Rem. :
Vendidit totam Tenuriam suam, jardinum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Teneirea, Prædium, possessio, hæreditas, quidquid ab aliquo tenetur. Charta ann. 1253. ex Chartul. episc. Carnot. :
Confessi fuerunt Matheum de Bercheriis militem, filium dicti Radulphi, vendidisse reverendo patri M. episcopo Carnotensi omnes Teneireas ubicumque sitas, quas idem Matheus miles ab eodem episcopo in feodum tenebat.
P. Carpentier, 1766.
Tenenta, Eodem significatu. Charta Henr. I. reg. Angl. ann. circ. 1108. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 157 :
Concedo etiam ut omnes possessiones et Tenentæ, sive ecclesiasticæ, sive seculares, quas etiam habet eadem abbatia, vel futuris temporibus habitura est, in protectione et in manu mea sint liberrimæ et ab omnium subjectione immunes.
Infra : Tenuras.
Teneura, Possessio, in Charta Libertatum de Graciaco in Biturigib. ann. 1246. in alia ann. 1192. e Tabulario Monasterii Charitatis, alia Ludovici Comitis Blesensis ann. 1197. pro Credulio, alia ann. 1213. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 303. alia ann. 1223. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1178. alia ejusd. ann. ibid. col. 1179. alia ann. 1273. apud eumd. Lobinellum tom. 3. Historiæ Paris. pag. 28. col. 2. et alibi passim. MS. :
Dam Hebert de Saint Liz fu de grant Teneure.
P. Carpentier, 1766.
Consuet. Norman. part. 1. cap. 29. ex Cod. reg. 4651 :
Notandum etiam est quod quædam sunt Teneuræ de redditibus, ut quando aliquis tenet redditum sibi assignatum, terra possessori remanente. Quædam Teneura fit de terra, ut quando aliquis tenet de alio fundum terræ alicujus. Quædam autem fit de dignitate, ut quando aliquis tenet aliquam dignitatem, ut de habere garantizantiam vel quitanciam in forestis, vel nundinis, vel aliis locis, vel habere serjantariam vel moutam, etc.
[] Male editum montam apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 223.
P. Carpentier, 1766.
Tenitura, Possessio, Gall. Possession, jouissance. Charta ann. 1221. ex Lib. albo episc. Carnot. :
De decima igitur dicimus, quod de jure communi debet eam reddere major,..... nisi major poterit se tueri Tenitura quadraginta annorum. Tenuere,
eodem sensu, in Charta ann. 1313. ex Tabul. eccl. Camerac. :
Par longue Tenuere de lequelle il n'est memore du contraire, etc. Teneure,
in alia ejusd. ann. ibidem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tentura, ut Tenetura. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521 : Tentura, Teneure Gallice. Charta ann. 1087. tom. 3. Hist. Harcur. pag. 13 :
Conquestus est apud ipsum, quod Abbas Fiscannensis tenebat quoddam manerium, quod debet pertinere ad Regem et ad regalia et ad Tenturam sui castelli.
Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 82 :
Et judicavit ibi omnis curia Cenoman. quod S. Vincentius non debet perdere suas Tenturas, quas tenuerat diu, solide et quiete.
Passim occurrit in hoc Chartulario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenuitura. Charta Philippi Franc. Regis ann. 1190. e Tabulario Corbeiensi :
Noveritis nos concessisse Abbati et monachis Corbeiæ, quod nullum damnum sustineant de his, quæ ad proprietatem Abbatis et monachorum pertinent, occasione Tenuituræ, quam Communia Corbeiensis contra eos fecerit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenuitio, Possessio. Charta ann. 1139. Marcæ Hispan. col. 1269 :
Dono jam dictæ Ecclesiæ (B. M. de Aspirano) omnes meas tracturas et Tenuitiones, sicut ego modo teneo et possideo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenultura. Charta Hugonis Abb. Corbeiensis ann. 1224. e Tabulario ejusd. loci :
Prædicti duo arbitri diligenter..... inquirent justam Tenulturam dicti advocati.... et si ipse advocatus.... aliquid injuste tenuerit..... debet illud dimittere, et si... aliquid tenere debeat, quod modo non teneat, debet per dictum illorum reponi in justam Tenulturam suam.
Tenuta, Gallis Tenuë. Gesta Innocentii III. PP. pag. 148 :
Ecce nunc omnino succumbit, quia et Tenutam terræ contra populi decretum... illi dimittit.
Petrus de Vineis lib. 5. Ep. 92 :
Tenuta seu possessione ipsorum bonorum.
Thwroczius in Ludovico Rege Hungariæ cap. 25 :
Cum enim Rex principatus, Tenutas, et dominia regni sui sacræ Coronæ subdita vellet conservare, etc.
Adde cap. 27. Mandatum ann. circiter 1207. apud Baluz. tom. 2. Miscell. pag. 250. aliud Mandatum ann. 1275. apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. Fr. pag. 305. 1. col. 1. Chartam ann. 1277. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Pictav. pag. 925. et 926. Gall. Christ. novæ edit. tom. 4. col. 149. Chartam Philippi Pulchri apud Menester. in Probat. Hist. Lugdun. pag. 43. col. 2. aliam ejusd. Regis apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 668. Chron. Veron. apud Murator. tom. 8. col. 649. Estense tom. 15. col. 413. Annales Cæsenates apud eumd. Murator. tom. 14. col. 1141. Literas ann. 1360. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 149. Fœdus ann. 1314. tom. 2. ejusd. Histor. pag. 150. Literas Bonifacii IX. PP. ann. 1396. apud Ill. Fontaninum ad calcem Antiq. Hortæ pag. 425. et 427.
Possessio vel Tenuta alicujus possessionis,
in Statutis Montis-regalis pag. 197.
Tenuta seu inductio in possessionem,
in Statutis Cadubrii lib. 1. cap. 60.
Mittere in Tenutam et corporalem possessionem,
in Correctionibus eorumd. Statut. cap. 14. Hac etiam notione Tenuta dicunt Itali. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenuta, Res quævis mobilis, ut videtur, quam quis tenet seu possidet. Statuta Cadubrii lib. 3. cap. 61 :
Si quis pignus, vel Tenutam jam captam per aliquem præconem ex commissione D. Vicarii.... reacceperit dicto præconi, vel ei cui pignus seu Tenuta consignata fuerit per dictum præconem, contra voluntatem ipsius curiæ in centum sol. et ad restituendum pignus vel Tenutam... condemnetur.
P. Carpentier, 1766.
Tenuta, Forma, qua Tenementum per vassallum tenetur. Charta ann. 1353. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 240 :
Quod prædictæ terræ et feoda tenerentur..... ad unam solam Tenutam in parria.
P. Carpentier, 1766.
Tenuta, Investitura, missio in possessionem. Lit. procurat. in Formul. MS. Instr. fol. 39 :
Ad recipiendum ejus nomine et pro ipso Tenutam et possessionem corporalem ipsius præbendæ ac jurium et pertinentiarum earumdem, si vacat ad præsens, vel quamprimum vacaverit.
P. Carpentier, 1766.
Tenuta, Obsignatio, manucaptio, Gall. Saisie, in Charta Phil. Pulc. apud Menester. inter Probat. Hist. Lugdun. pag. 43. col. 2.
[]« 2 tenere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 060c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENERE02
2. TENERE. Teneri dicuntur infantes a Patrinis, cum baptizantur, quia revera ab iis in brachiis dextris tenentur, cum sacerdos orationes baptismales dicit, et cum tinguntur, Gall. :
Tenir sur les Fonts de Baptesme.
Ordo Romanus :
Induti vero (vestibus candidis) ordinantur per ordinem,... et infantes quidem in brachiis dextris Tenentur, majores vero pedem ponunt super pedem patrini sui.
Concilium Nicænum Arabicum Pisani cap. 22 :
Ut viri non teneant in baptismo puellas, aut mulieres, neque mulieres Teneant masculos.
Conradus Abbas Uspergensis ann. 1123 :
Hoc etiam injungit,.... ne filios suos et filias ad baptismum Teneant, sed sibi patrinos quærant, etc.
Historia Ludovici VII. Regis Franc. ann. 1165 :
Hugo etiam Abbas S. Germani Parisiensis patrinus puerum super fontem baptismatis in ulnis suis tenuit.
Teneri etiam dicuntur Baptizati in Confirmatione. Honorius Augustod. lib. 3. cap. 115 :
Qui autem de Baptismo suscepit, idem etiam ad Confirmationem Tenere poterit. Tenere ad Confirmationem,
in Concilio Compendiensi ann. 757. cap. 12. Cabilonensi II. cap. 31. Wormaciensi ann. 868. cap. 34. lib. 5. Capitul. cap. 7. in Epistola Nicolai PP. ad Rodulfum Archiep. Bituricensem cap. 5. et Fulberti Carnot. Epist. 13. Florentius Wigorniensis ann. 943 :
Idem Rex Anlafum Regem..... de lavacro sanctæ regenerationis suscepit, regioque munere donavit, et parvo post tempore Reignoldum Northamhimbrorum Regem, dum ab Episcopo confirmaretur, Tenuit, sibique in filium adoptavit.
Vide Dissertat. 22. ad Joinvillam pag. 275. et in v. Gestantes.
[]« 3 tenere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 060c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENERE03
3. TENERE, Claudicare, quod ex retento pede fiat claudicatio. Pactus Legis Salicæ tit. 32. § 9 :
Si vero pes capolatus fuerit, mancus ibidem Tenuerit, etc.
Vide ibi Eccardum.
[]« 4 tenere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 060c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENERE04
4. TENERE, Obtinere, lib. 12. Cod. tit. 53. leg. 1. et alibi passim in eod. Codice.
P. Carpentier, 1766.
Valere, sortiri effectum, Gall. Tenir, Avoir lieu. Stat. S. Flori MSS. fol. 37 :
Nullus tamen religiosus vel clericus secularis pactum cum aliquo faciat,.... ut in suo cimiterio eligat sepulturam, et si pactum fecerit, non Teneat electio sepulturæ.
[]« 5 tenere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 060c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENERE05
5. TENERE, Habere, existimare, Gall. Tenir, Reconnoître pour, Reputer, Estimer. Bartholomæus Scriba lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1237. apud Murator. [] tom. 6. col. 476 :
Et juraverunt, ut dicebatur, quod non haberent, neque Tenerent dictum Potestatem electum pro Potestate, nisi primitus cognitum esset et definitum per sapientes.
Chronic. Briocense apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. col. 837 :
Anno Dom. mccclvi. circa festum natale S. J. B. Henricus Rex Castelle fuerat conquestus totum regnum Castelle, quod Rex Petrus solebat antea possidere ; unde multi mirabantur de hoc, pro eo quod tempore guerre incepte inter ipsos idem Rex Petrus Tenebatur et erat potencior et dicior Rex omnibus Regibus totius Christianitatis.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 324 :
Sciatis quod dicta verba dixit quodam caloris motu, et Tenet dicta verba pro non veris, vosque Tenet et habet pro bono et probo viro, atque ab illis innocente.
[]« 6 tenere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 061a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENERE06
6. TENERE, Cogere, congregare, Gall. Tenir. Litteræ Henrici IV. Regis Angl. ann. 1403. apud Rymer. tom. 8. pag. 334. col. 2 :
Constat nobis per inspectionem rotuli Parliamenti.... apud Westmonasterium Tenti, quod, etc. Hustengo Tento,
apud Madox Formul. pag. 200. Curia Tenta, ibid. pag. 237.
[]« 7 tenere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 061a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENERE07
7. TENERE, Pertingere. Miracula B. Ambrosii Senens. num. 12. tom. 3. Martii pag. 204 :
Habuit fistulam in duobus digitis pedis, et tenebat usque ad dorsum pedis.
[]« 8 tenere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 061a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENERE08
8. TENERE, Scriptoribus ecclesiasticis, Credere, pro fidei articulo habere. Vide Barthium ad Claudianum Mammertum pag. 245.
Tene pro firmo,
in Vita Henrici V. Regis Angl. cap. 54.
[]« 9 tenere » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 061a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENERE09
9. TENERE, Tractare, accipere, agere. Charta ann. 1230. in Chartul. Raim. VII. pag. 65 :
Nos Raymundus Dei gratia comes Tolosæ recipientes donum supradictum a te Geraldo de Gordon supradicto, promittimus tibi quod te tractabimus et Tenebimus honorifice, et providebimus tibi in omnibus necessariis tuis in tota vita tua.
[]« 10 tenere » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 061a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENERE10
10. TENERE dicitur Equus admissarius, quando equam init. Constit. MSS. Petri III. Reg. Aragon. ann. 1359 :
Quod equa, quam ille cujus fuerit, quis Teneri seu calcari fecerit per equum aut roncinum nostrum, nequeat pro debito vel quavis alia causa seu occasione pignorari seu capi, nec etiam interim donec ad habendum apta fuerit.
P. Carpentier, 1766.
Tenere in Amicitia. Vide supra Amicitia.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Arma, Ludicras pugnas seu hastiludium agere. Constit. Feder. reg. Sicil. cap. 106 :
Item quod comites, magnates, barones et milites possint habere pro buchurvando seu Tenendo arma, duo guarnimenta, videlicet tunicam incordatam de scarlato et mantellum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenere Campum Duelli, Duello præesse, præsidere, a Gallico Tenir, ut cum dicimus :
Ce Juge tient ses assises.
Vide locum in Campus 3.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Captionem dicebatur fidejussor, qui in loco designato manere debebat, quamdiu is, pro quo spoponderat, pacto fecisset satis. Charta ann. 1213. ex Chartul. S. Joan. de Valle :
Fide obligati tenentur, si fratres illi ab hoc recederint, hoc plene facere observari, et ad submonitionem partis alterius tamdiu Tenere captionem apud Sparnonem, donec istud fecissent integre perfici et teneri.
Vide Hostagium 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenere Chorum, Gall. Tenir le Chœur, Cantantium choro præesse, cantum moderari. Juramentum Cantoris S. Capellæ Paris. apud Lobinell. tom. 3. [] Hist. Paris. pag. 151. col. 2 :
Item, quod in Festis annualibus, videlicet in utrisque Vesperis.... Tenebo chorum nisi debilitate corporis aut infirmitate fuero excusatus.
Statuta S. Capellæ Bituric. ann. 1407. ex Bibl. reg. :
In festis autem novem lectionum duo vicarii Tenebunt chorum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Chorum dicuntur etiam Canonici, cum officio ecclesiastico intersunt. Necrol. eccl. Paris. MS. :
Statuit autem universum capitulum præfati regis (Philippi) anniversarium singulis annis sollempniter celebrari, et Missam ad majus altare celebrari, canonicis in Vesperis et in Missa chorum Tenentibus in capis sericis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenere Contra, vel Tenere Cum, Gall. Tenir contre ou pour quelqu'un.
Cum Rege contra Principem Tenuit in hoc bello
. in Chronico Trivetti tom. 8. Spicil. Acher. pag. 646. id est, Regis partes adversus Principem sequitur. Occurrunt hæ loquendi formulæ in Chronico Parm. ad ann. 1297. apud Murator. tom. 9. col. 838. in Diar. Belli Hussitici, apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 182. in Chron. Angl. Thomæ Otterbourne pag. 85. et alibi.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Curtum, Cohibere, coarctare, Gall. Tenir de court. Vide supra Curtus.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Duellum, Illud juridici decernere. Vide supra in Duellum 3.
P. Carpentier, 1766.
Tenere in Guerra, Infense agere. Vide supra in Guerra.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Se in Mercato, Pactionem de re comparanda ratam habere, Gall. Tenir un marché. Charta ann. 1054. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
Guillelmus Theodosiæ et Nicecius suus consanguineus fecerunt fidem in tali tenore, quia si sui fratres de S. Stephano non se Tenent in isto mercato de ista terra, etc.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Ordinem, Capitulo monachorum præesse, in capitulo convenire. Item, Observationes monachicas servare. Vide supra in Ordo 6.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Parolam, Promissa exigere. Vide supra Parola.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenere Prisionem Corporalem, in Charta ann. 1252. ex Chartular. Maurigniac. Phrasis Gallica, Tenir prison.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenere Punctum in cantando dicuntur qui plus æquo protrahunt cantum finiendo. Spicilegium MS. Fontatanell. pag. 202 :
Punctum nullus Teneat, sed cito dimittat.... Nullus ante alios incipere et magis currere præsumat, aut post alios minus currere, trahere vel punctum Tenere.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Quæstionem, Congregationem habere, in qua proponuntur a magistro quæstiones a discipulis discutiendæ et solvendæ. Constit. Carmelit. MSS. part. 1. rubr. 15 :
Magister studentium omnes actus scholasticos fieri consuetos intus vel extra infaillibiliter exerceat et sequatur, et specialiter quod omni ebdomada, semel ad minus, habeat Tenere quæstionem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenere ad Raubas. Vide in Raub.
P. Carpentier, 1766.
Tenere in Regardo, Timorem incutere. Vide supra in Regardum 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenere Regnum, Illud regere. Charta ann. 1213. ex Chartul. Campaniæ fol. 86 :
Umfredus nichil valet ad regnum Tenendum, et ideo, dicebant, auferamus ei uxorem suam et demus eam Marchioni qui bene reget regnum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tenere Se, Vim vi repellere, defendere, Gall. Se défendre. Breviarium Historiæ Pisanæ ad ann. 1171. apud Murator. tom. 6. col. 184 :
Cumque diu pugnatum esset, illi se non valentes Tenere, videntes murum a gatto foratum, et a [] manganis turrim, iv. Nonas Decembris se reddiderunt Pisanis.
P. Carpentier, 1766.
Tenere Societatem, Gall. Tenir compagnie, Cum aliquo versari. Arest. ann. 1350. 6. Nov. in vol. 2. arestor. parlam. Paris. :
Audito quod dictus Colardus erat in prisione detentus, Johannes Candelerii iverat ad locum in quo erat detentus,.... et Tenendo sibi societatem, etc.