« »
 
ABSENTARE 1, ABSENTARE 3, ABSENTARE 5.
[]« 1 absentare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 031c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSENTARE1
1. ABSENTARE, Occultare, abscondere, Joan. de Janua :
Absentare, Amovere, absentem facere, vel esse.
Alanus de Insulis in Planctu naturæ :
Cætera vero, quæ thalamus secretior Absentabat, meliora Fides esse loquebatur,
id est, occultabat. Aimoinus lib. 1. de Miracul. SS. Georgii et Aurelii num. 7 :
Sed quid exinde Christus pro suorum martyrum [] ostensione operatus sit ullatenus Absentari non debet.
[]« 3 absentare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 032a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSENTARE3
P. Carpentier, 1766.
3. ABSENTARE, Auferre, abscindere, separare. Translat. unius mart. SS. Thebæor. apud Marten. tom. 6. Ampl. Collect. col. 1018 :
Quamvis, ut superius dixi, de capite nihil præter mentum haberetur, sicut percussoris illud Absentaverat gladius.
Paulo ante :
Sic casu pertransierat inter caput et mentum persecutoris gladius.
[]« 5 absentare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 032a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSENTARE5
5. ABSENTARE, Abesse. Valerianus Cemelensis Homil. 9 :
Ecce hic dicit : Clavis deest, custos Absentat ; cum primum reversus fuerit, accipies.
Et Homil. 11 :
Assistente igitur Deo ac Servatore nostro, sine dubio dominatio diabolicæ potestatis Absentat.
Eucherius in Homil. :
De templo Dei Absentare non expedit Sacerdotem.
Alanus lib. 4. Anticlaud. pag. 61 :
Simili non omnis gloria quarto
  Absentatur equo.
Interpr. ad. Paul. lib. 1. tit. 7. § 1 :
Si qui per necessitatem longinquæ peregrinationis Absentant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Absentere, Eadem significatione dicitur in Capitul. General. MSS. S. Victoris Massiliensis.
Quod si dicti monachi excedant discurrendo inutiliter, vel se sine suorum licentia Priorum a Prioratibus Absentendo, etc
.
Absentaneus, qui se semper absentat. Joan. de Janua.
Absentatus, Deperditus, amissus, Gallis Egaré. Lex Longobard. lib. 2. tit. 36. § 6 :
Et dixerit quod munimen suum Absentatum fuisset,
id est, Charta seu diploma non reperiretur. Abenste, in Consuetud. Leodiensi art. 24. 106. 107. dicitur de eo qui Absentare se cogitur, qui est obligé de s'absenter.
Absentatio, in Epist. 58. ex Francicis tom. 1. Hist. Franc. ; apud Gregor. VII. PP. lib. 1. Epist. 44. 45. etc. S. Bernardus lib. de Præcepto et Dispensatione cap. 20 :
Illa vero circa corpus occupatio quid est, nisi a Deo quædam Absentatio, et Absentatio quid, nisi peregrinatio ?
Aliud sonat in Gloss. Lat. Græc. Absentatio, άποστήθησις. Cod. Sangerm. αποστήθισις. Vulcanius legendum censet ἀπὸ στήθεος. Vide Desid. Herald. lib. 1. Adv. cap. 1. In aliis Gloss. MSS. additur ἀπό στόματος. Vide Gloss. med. Græcit. in στῆθος. Vulcanius et ex eo Laurentius in Amalthea :
Absentatio, Recitatio facta absente libro.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Absenter, In absentia, in Translatione S. Guthlaci, Aprilis tom. 2. pag. 60. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Absentialis Dies, Dicitur dies qua quis absens est, ut cum Canonicus a choro abest. Statuta Stephani Tornacensis Episcopi ann. 1196. pag. 1197. novæ Edit. Diplomatum Miræi :
Si etiam aliquis Canonicus propter manifestum capituli vel Episcopi negotium absens fuerit, vel cum Episcopo equitaverit, illorum dierum Absentialium angustia ad hoc ut foraneus judicetur non poterit coarctari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Absentialiter præsens, id est, corpore quidem absens, sed præsens mente. Epist. Halinardi Archiep. ad Canonicos Lugdun. circiter ann. 1051. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 8. B :
Quapropter Absentialiter præsens solo tenus supplico communiter miserando indulgeatis.
Absentivus, in Fragmento Petronii cap. 33 :
Sed ne diutius Absentivus essem, voluptatem mihi negavi.
Alii aliter legunt.