« »
 
OREUM, OS.
[]« Oreum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 063b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OREUM
OREUM, pro Horreum. In quadam domo, Oreo, stabulo, gardino, in Charta ann. 1518. apud Rymer. tom. 13. pag. 619.
P. Carpentier, 1766.
Haud scio an pro Horreum est ; præterquam enim quod Orreum scribendum fuisset, Oré nostris dictus est Hortus rusticus, nisi legendum, quod puto, Ortz, pro Orez, in Lit. remiss. ann. 1459. ex Reg. 188. Chartoph. reg. ch. 113 :
Certains Orez ou jardins vacquans et infertilz, etc.
Vide infra Orta.
[]« Os » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 070b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OS1
OS, Oris. In Ore gladii. Vetus versio Lucæ cap. 21. voce 24 :
Πεσοῦνται στόματι μαχαίρας, Cadent in Ore gladii.
Theophanes :
Στόματι μαχαίρας ἀπέϰτεινεν.
Hist. Misc. :
Ore machæræ occidit.
Ita etiam Theophylactus Simoccata lib. 7. cap. 8. Gregorius Turon. lib. 2. Hist. :
Ne universa multitudo in Ore gladii rueret.
Annal. Genuens. ad ann. 1188. tom. 6. Muratorii col. 359 :
In Ore gladii castellum illud cepit et funditus destruxit.
Phrasis est Hebraica, quæ occurrit Exodi 17. 13. Num. 21. 24. Deuter. 13. 15. et 20. 13. 17. Josue 6. 21. et alibi in Bibliis sacris.
P. Carpentier, 1766.
Mirac. S. Domin. tom. 1. Aug. pag. 652. col. 1 :
Juvenis quidam... os quoddam grossæ persicæ usque ad Os stomachi transglutivit ; sed ultra nullatenus transire valens, ibidem infixum remansit.
Ubi primum Os, genit. Ossis, nucleum mali perfici significat ; alterum Os, genit. Oris, gulam stomachi seu œsophagum indicat.
Os Claudere et aperire novis Cardinalibus. Vide Ceremoniale Rom. lib. 1. sect. 8. pag. 78. 79.
Os Aureum, dictus S. Joannes Patriarcha CP. qui Græcis Χρυσόστομος. Facundus Hermianensis lib. 4. cap. 2 :
Agedum veniamus et ad illud Os aureum Constantinopolitani Joannis, etc.
Nicolaus I. PP. Epist. 8. et vetus Scheda post Pœnitentiale Theodori pag. 361 :
Sanctus Joannes Os aureum.
Interdum unica voce : Synodicum Raphaëlis Archiepiscopi Nicosiensis pro Græcis cap. 6 :
Et ut qualibet die maxime in Quadragesima quilibet Parochialis Sacerdos Missam cantet integram secundum morem S. Basilii et S. Joannis Osaurei, nisi fuerit impeditus.
Os Aureum, præterea dictus Hibernis S. Gregorius M. Cummianus Hibernus de Controv. Paschali :
Ad Gregorii Papæ urbis Romæ Episcopi, a nobis in commune suscepti, et Oris aurei appellatione donati, verba me converti, etc.
S. Leo IX. PP. in Epist. ad Leonem Achridanum, de S. Augustino :
Beatus et Catholicus doctor Augustinus, in Latinaque lingua clarissimus, atque noster Chrysostomus.
Galfridus de Vinosalvo ad Innocent. III. PP. :
Esto quod in verbis aut hic aut ille sit Ore
Aureus, et totus resplendeat ; os tamen ejus
Impar est, orisqne tui præjudicat aurum.
Isidorus Pacensis de S. Ildefonso :
Mellifluæ Os aureum in libris diversis eloquentiæ.
L. Favre, 1883–1887.
Os Aureum, præterea dictum quoddam opus S. Joannis Chrysostomi :
Os aureum I. in thesaurario ecclesiæ Claromont. an. 980.
Mus. Arch. dep. p. 41.
P. Carpentier, 1766.
Esse ad Os suum, Sumptibus suis ali. Reg. S. Justi in Cam. Comput. Paris. ubi de Feud. Norman. fol. 160. v°. col. 1 :
Philippus de Blarru tenet unum feodum loricæ de rege, unde debet unum annum et dimidium diem de custodia apud Vernonem ad custum suum et ad [] submonitionem domini regis ; et in anno, quo facit custodiam,..... debet exercitum et equitatum ad suum custum, excepto quod ipse in propria persona debet esse ad custum domini regis, ad Os suum et hernesium suum debet esse ad suum custum proprium.