« »
 
BRACE, BRACHIUM 1.
[]« Brace » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 727c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRACE
BRACE, Grani species, ex quo cerevisia conficitur. Glossæ MS. : Braces, unde fit cervisia. Eginhardus Epist. 23 :
Volumus ut homines aliquos mittas, ... et ea quæ nobis ibi necessaria sunt ad habendum, id est, farinam, Bracem, vinum, formatem, ... venire facias.
Epist. 37 :
De illa annona, sive ad farinam, sive ad Bracem faciendam..., nihil misisti.
Vita S. Columbani cap. 24 :
Centum esse vini modios, frumenti ducentos, Bracis quoque centum.
Statuta Antiqua Corbeiensis Monasterii lib. 1. cap. 7. post Irminon. pag. 313. :
Messes vel prata colligendo, nec Braces faciendo.
Et mox pag. 314. :
Solvant... censum, sive de annona sive de Brace.
Ibid. lib. 2. cap. 8. pag. 323 :
De pane autem et cervisia ista erit consideratio, ut sicut ipsi portarii de decimis quæ eis dantur annonam et Braces de suo dant, etc.
Cap. 15. pag. 333 :
De campis quoque et Bracibus, quæ de cambis fiunt etc.
MS. Folcuini in Archivo S. Audomari (** post Irminon. pag. 397.) :
Unusquisque parat de Brace mod. 10. de farina 6. pullos 3. ova 20.
Eadem aliquanto post repetuntur. Bracis meminit præterea Plinius lib. 18. cap. 7 :
Galliæ quoque suum genus farris dedere, quod illic Brace vocant, nos sandalam, nitidissimi grani : et alia differentia est, quod fere quaternis libri, plus reddit panis, quam far aliud.
Sic enim legi in MSS. Codicibus, non brance, ut Editi præferunt, monet Turnebus lib. 30. Adv. cap. 18. Brais in Charta Gallica anni 1282. ex Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 995 :
Et por chen feire les devant dis Religieux ont otrogé à nos et à nos hers manans en ladite mazure, que nous et les devant dis hoirs soion francs et quites de toute coustume de marchandise appartenante as devant dis Religieux en la ville de Caudebec et en la Prevosté, et porron avoir main mole à moudre nostre gru et nostre Brais en ladite masure, se nos volons, sans contredit desdis Religieux, et seront francs et quites de caiage, etc.
In plerisque Flandriæ locis Brais appellatur granum omne, quodcumque illud sit, conficiendæ cervisiæ destinatum et præparatum : quo sensu etiam accipitur in Chartulario SS. Trinit. Cadom. fol. 59 :
Debet emere nummatam cerevesiæ, et ad bracinum operarit invenient vasa et facient [] Brais, et in die quo siccant, erunt quieti ab alio opere.
Et apud Miræum Oper. Diplomat. tom. 2. pag. 946. col. 1 :
Unum medium de Brais ad domum Domini Salvage, et unum medium cervisiæ, etc.
In Charta Willelmi de Croismara militis in Chartulario A. Monasterii Gemmetic. :
Quinque minas de Brais ad Natale Domini annuatim reddendas.
At cujus generis grani fuerit Brace, non omnino constat. Dalechampius siliginis, quam Galliæ Rustici blance hodie vocant, Allobroges Blancheen, Pinetus speltæ, sive olyræ speciem esse putant.
Certe probabile est, ex brace confectam a Gallis veteribus cerevisiam, cum ii, ut auctor est Plinius loco citato, frumento in potum resoluto uterentur ; quod et infert lib. 22. cap. 25. extremo, atque hinc Bracium, Brasina, et aliarum hujusmodi vocum, quæ labentibus sæculis crebrius reperiuntur, ut cæterarum ab ea derivatarum, origo petenda. Furnalett. apud Forcellin. in h. v. putat idem esse
genus hordei, quod alii distichum, galaticum nonnulli vocant
, uti scribit Columell. libr. 2. cap. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Armoricani, maxime Leonenses Braset appellant frumentum cum hordeo mixtum : hæc autem vox Braset composita videtur ex Bras, Crassus, et eit, Triticum, quasi esset Crassum frumentum, Gall. Gros blé ; quod hordeo vel mixturæ non male congruit. Adde cerevisiam ex hordeo sæpissime confici.
L. Henschel, 1840–1850.
Ex omnibus quæ sequuntur exemplis constat Brace, Bracium, etc. mediis temporibus non genus grani significare, sed ut verbis utar Guerardi in Glossar. Irminonis, Hordeum aqua maceratum ex quo fit cerevisia, Anglis Malt, Germanis Maltz ; hoc olim Brasse dixisse scribit Adelungius, quo auctore nescio. Conf. Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 316.
Bracium, Idem quod Brace. Papias : Bracium, unde cervisia, fit.
Triticeum Bracium
, in Bulla Cælestini PP. ann. 1191. inter Privilegia Ecclesiæ Hamburg. pag. 194. Occurrit etiam in tom. 1. Monastici Anglic. pag. 823. et in Charta Ludovici Pii apud Doubletum pag. 740. et alia ann. 892. pag. 793. ubi hæc habentur :
Pro 360. modiis Bracii ad siceram componendam.
Vide aliam Caroli C. apud Mabillonium tom. 4. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 119. Codex MS. Irminonis Abb. San-German. fol. 45. col. 1. e Biblioth. ejusdem monasterii (** Br. 9. cap. 2. Guer. pag. 76.) :
Habet farinarios xxii. qui reddunt de multura inter totos mccccxc. de viva annona, de Braciis modios clxxvii.
L. Henschel, 1840–1850.
Braceum in Chron. Bremens. ann. 1268. Adel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bracia. Annal. Benedict. tom. 3. pag. 174. n. 32 :
Casei pensæ centum sexaginta... salis modii centum, Braciæ viginti per modia duodecim, vini bis mille modii in potum quotidianum.
Bracilum. Formula Vetus Andegav. 53 :
Vestimento tanto, in turis de soledus tantus, Bracilo de soledus tantus, etc.
Bracius. Capitulare de Villis cap. 34. Butirum, Bracios, cervisias, medum, etc. Adde cap. 61.
Braciacum. Tabular. Priorat. Dominæ in Delphinatu fol. 119 :
Et per messiones 4. focacias magnas et optimas, et 6. capones et de Braciaco 8. gerbas, et tascham, et quartam partem vini, etc.
Alibi :
Et debet unum multonem vestitum per messionem, de Braciaco unum sextarium frumenti, et tascham.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brasia. Nova Gall. Christ. tom. 3. [] Instrum. col. 44 :
Ultra Scaldum Brasiam suam ad aliud quærunt molere, quam ad duo molina S. Mariæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brasgia, in Tabulario S. Bartholomæi Bethun. fol. 55. verso :
In sartis sub Bethunia duos concessi modios tritici... unum modium Brasgie, et unum modium cerevisiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brascimum, in Tabulario Rothonensi :
Annonarum, molendinorum, pasnagiorum, venationum, Brascimorum,
hoc est, jurium in Bracem.
Brasium, Eadem notione. Sextarius Brasii, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 136. Tres mensuræ de Brasio, ibid. pag. 665. Adde tom. 2. pag. 42. Hariulfus libr. 4. Chronici Centulensis cap. 36 :
Rusticus hordea dat, multorum cœtus avenam,
Plures dant Brasium, vinum plerique dederunt.
Et in vet. Diplomate Parthenonis SS. Trinit. Cadom. necnon in Actis SS. Junii tom. 2. pag. 868. etc. Ordinat. circa ann. 1231. pro Mercat. Hanseat. Norgardiam peregrin. ap. Lappenb. Init. Fœder. Hanseat. Docum. pag. 36 :
Navis honerata gravibus, utpote carnibus, farina, siligine vel Brasio theloneabit dimidiam marcam Kunen.
Charta ann. 1354. ibid. pag. 434 :
Integram lastam Brasei aut dimidiam.
Braseum. Braseum molere, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 470. apud Matth. Paris pag. 647. in Vitis Abbatum S. Albani pag. 63. De hordeis Braseum facere, in Fleta lib. 2. cap. 73. § 19. Cistæ Braseorum, in Wichbild Magdeburgensi art. 26. § 19. Quarteria Brasei, apud Rymer. tom. 5. pag. 12 et 68. Quomodo autem brasium curari et moli debeat a polentariis, antequam ex eo conficiatur cerevisia, pluribus docet Iter Camerarii Scotici cap. 26.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bratium, apud Eccardum de Orig. Saxon. lib. 2. ex Chron. Florentii Episc. col. 59 :
Habuit in redditibus magnæ mensuræ istius patriæ centum et triginta sex moldia tritici et siliginis, et centum et quadraginta moldia avenæ, et octoginta moldia Bratii.
Charta Ermenfr. Abb. Gorziens. post. Irminon. pag. 351 :
In croada quoque dabuntur ex nostra parte 2. modii parati ad panem et 6. ad Bratium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bres, Unam minam de Bres molutam, in Tabular. B. M. de Bono Nuntio Rotomag.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Braisis, in Polyptych. Fiscanensi ann. 1235 :
Reddit duo quarteria Braisis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brasum, in Chartulario SS. Trinit. Cadom. fol. 19 :
Decimam Brasi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Braysium, in Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 667. ex Charta anni 1269.
P. Carpentier, 1766.
Braie, in Charta ann. 1448. ex Chartul. 23. Corb. :
Si n'avoit audit lieu (Corbie) que troys molins seulement, dont l'ung nommé le molin braseret, n'estoit que à molre Braie, grain à brasser cervoise ou goudalle.
Est et Braie, Instrumentum piscandi. Charta ann. 1326. in Reg. B. 2. Cam. Comput. Paris. fol. 32. r° :
Et que Braie à chauce orbe ne queure.
Vide Braesium et Braisum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brassare, in antiquis Consuetud. villæ Hasprensis apud Marten. Collect. Ampliss. tom. 1. col. 894.
Braciare, Cerevisiam conficere, Gall. Brasser. in Chartular. SS. Trinit. Cadom. fol. 49. Et apud Miræum tom. 1. pag. 63. col. 1.
P. Carpentier, 1766.
Brachare, Reg. forestæ de Broton. ex Cod. reg. 4653 :
Talis est usus forestæ Brotonniæ, quod nullus in terra costumaria[] potest..... Brachare.... sine assensu domini, vel sui forestarii.
Brasiare, in Legibus Burgorum Scoticor. cap. 39. et 69. et apud Matth. Paris ann. 1258.
Braxare, apud Cæsarium Eysterbach. lib. 8. cap. 62. et lib. 10. cap. 31. et Leibnit. tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 402. ex Chronico S. Michaelis in Hildesheim, et in Epist. obscurorum virorum.
Praxare, in Charta Friderici II. Imper. ann. 1230. pro privilegiis urbis Ratisponensis in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 240. B.
Brassicare, in Charta Adalberonis Episcopi Metensis ann. 1059. apud Meurissium pag. 364. Vide Scrutum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bratsare, in Cod. MS. Irminonis Abb. San-German. fol. 72 Br. 13. cap. 6. Guer. pag. 149 :
Solvant... postquam tres vices ibidem in anno Bratsaverint, modium 1. de avena.
L. Henschel, 1840–1850.
Bratsator. Statut. antiq. Corbeiens. lib. 2. cap. 15. post Irminon. pag. 334 :
Similiter debent omnes cervisas Bratsare Bratsatores dominici.
Braciator, Cerevisiæ confector, Brasseur, apud Thomam Walsingham. pag. 386. et in tom. 2. Monastici Anglic. pag. 275.
Magistri qui cervisiam bonam facere debent
, in Capitulari de Villis cap. 61.
Brasiator, in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 6. in Legibus Burgor. Scoticor. cap. 72. 130. et in Itinere Camerarii Scotici cap. 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brasserius, Administer in Monasteriis, is, opinor, qui præerat Brasseriæ. Lobinellus Hist. Paris. tom. 1. pag. 485. B :
Humbertus de Balma Camerarius, Andreas Baudet Infirmarius, Jacobus Piscatoris Brasserius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Braxator, apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 482. ex Buschio de Reformatione Monasteriorum ; et apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 212. ex Chron. Zantfliet.
Braxionarius, apud Joannem a Leydis lib. 21. Chron. Belg. cap. 11. et 12.
Brasiatrix, Confectrix cerevisiæ, in Legibus Burgorum Scoticor. cap. 39. et 69. quæ
Braxatrix, apud Cæsarium Eysterbach. lib. 8. cap. 62. Ex quibus observare est in Scotia et Germania Braciatoriam artem mulierum proprie fuisse ; une Brasseresse de miel, in Chronico Flandriæ cap. 72. Ita etiam Britton in Legib. Anglic. pag. 76. 77. quasi mulierum duntaxat brassandi, seu cerevisiam conficiendi ars fuerit.
Bracenses Negotiatores, apud Bercarium in Hist. Episcopor. Virdunensium n. 15.
P. Carpentier, 1766.
Minus recte Cangius eos intelligit, qui cerevisiam conficiunt ; Bercario quippe homines sunt cujusdam regionis in Lotharingia incolæ, quæ vulgo Brac nuncupatur :
Cujus (Austranni episcopi) industria Bracenses negotiatores isti ecclesiæ redacti sunt.
Ubi perperam Hugo Flaviniac. habet :
Biacences negotiatores.
Valburgus mercatores interpretatur, qui apud Virdunum pontem de Brachiene habitant.
Bracina, Locus seu ædes, ubi cerevisia conficitur. Statuta Fratrum Hospitalariorum in tom. 2. Monastici Anglic. pag. 371. et 378 :
Ne quis Fratrum pistrinum vel Bracinam aliquo ingredi modo præsumat, nisi Frater cui cura committitur, qui cum ingressus fuerit, pani et cerevisiæ non appropinquet.
Bracena, in Chron. S. Trudonis lib. 9. pag. 459. et 473. tom. 7. Spicil. Acher. []
Bracinum, apud Will. Thorn. ann. 1267. et in tom. 1. Monast. Angl. pag. 815. Domus Brasinii seu Pandoxatricis, in lib. Justice of peace pag. 161. Occurrit etiam in Chartulario SS. Trinit. Cadom. fol. 59.
Brachinum, Ingulfo pag. 888 :
Fecit etiam novum Brachinum, et novum pistrinum.
Occurrit præterea pag. 898.
Bracinium. Charta Thomæ Regis Manniæ ann. 1055 :
Cum piscariis, Braciniis, consuetudinibus, et vertenariis.
Brascina, in tom. 2. Monastici Anglic. pag. 1042.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Braxatoria Domus, in Cod. MS. Ecclesiæ Coloniensis ex Bibliotheca Cathedralis Atrebat.
Braxatorium, in Chronico Afflighemensi pag. 612. apud Acherium Spicil. tom. 10. et in Chronico Bonæ Spei pag. 468. necnon apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 472.
Braxina, apud Joannem Hocsemium in Hugone de Cabilone Episcopo Leodiensi cap. 23.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Braciaria, in Charta anni 1032. et alteri anni 1048. ex Archivo S. Victoris Massil.
Braciatorium, apud Magistrum in Regula cap. 12. § 5. Acta SS. Benedictin. sec. 4. part. 1. pag. 262. in Vita Eigilis Abbatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bracitorium, in MS. Folquini ex Archivo S. Audomari. post Irminon. pag. 403. cap. 21 :
Servit unaquaque die ad pistrinum et ad Bracitorium pro adducendis lignis.
Braciarium, in Libello supplici Monachorum porrecto Carolo M. § 16. apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuld. pag. 214. et in Actis SS. Benedict. sec. 4. part. 1. pag. 262.
Bracionarium, in Gloss. Ælfrici, Mealdhus, i. domus brasii.
Brasseria, nostris vulgo Brasserie, apud Matth. Paris ann. 1258. et in Vitis Abbatum S. Albani.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brasserium, apud La Faille tom. 1. Annal. Tolos. Instrum. pag. 17. ex Saisimento Comit. Tolosæ ann. 1271.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Braxatura Leibnit. Script. Brunsvic. tom. 2. pag. 445. ex Berntenii Chronico.
L. Henschel, 1840–1850.
Gemma Gemmarum :
Brasium, maltz zu bier. Brasiatorium, ein maltzhusz. Braxatorium, ein bruhusz. Braxare, byer bruwen. Braxator, ein byer bruwer. Braxium, wurtz new byer.
[]« 1 brachium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 730c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRACHIUM1
1. BRACHIUM, Mensuræ species, cubitus. Charta Henrici Imp. ann. 1081. apud Ughellum tom. 3. pag. 420 :
Nec domum in prædictis terminis usque ad 36. Brachia interdici permittemus. Unum Brachium candelæ,
in Epist. Honorii III. PP. apud eumdem Ughellum tom. 4. pag. 1301. Bulla Nicolai IV. PP. ann. 3. de censibus Ecclesiarum in Regno, et Campania et maritima :
In episcopatu Anagniensi Episcopus ipse in unoquoque festo coronationis D. Papæ debet 60. Brachia panni, et 200. scutellas, etc. 20. sol.
Occurrit ibi pluries.
P. Carpentier, 1766.
Etiam terræ mensura. Charta ann. 1337. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hodœpor. Charit. part. 3. pag. 1228 :
Cum centum Brachiis terreni, siti circumcirca dictam turrim, etc.
Vide Brachiera et Brachiata 2.
Brachium S. Georgii, Bosphorus, seu Fretum Hellespontiacum, sic dictum a Templo S. Georgii extra urbem Constantinopolitanam, quod ad littus istius freti exstructum erat. Vide Tyrium lib. 2. cap. 8. lib. 20. cap. 24. Interdum pro ipsa Propontide usurpatur, ut apud Villharduinum num. 65. et 162. ubi Abydenum castrum Brachio S. Georgii adjacuisse dicitur. Monachus sancti Mariani Altisiod. :
Veneti per medios fluctus strictioris maris, quod Bosporus, vel Brachium S. Georgii dicitur, intrepide navigant.
Conradus Ursperg. :
Usque ad paludem sive sinum maris, qui Brachium S. Georgii dicitur, devastantes.
Jacobus de Vitriaco :
Hellespontus, qui hodie Brachium S. Georgii dicitur.
Vide Leunclavium in Pand. Turc. n. 128.
Brachium Fluviale, Un bras d'eau, apud Aimoinum lib. 3. Hist. Francor. cap. 62. :
Per ripam Brachii Fluvialis, quo civitas cingitur, ambulavit. Brachium marinum,
apud Matth. Paris. pag. 460. Brachium maris apud Acher. Spicil. tom. 8. pag. 645.
Brachium in Collum Ponere, in signum susceptæ servitutis. Chartæ Parensales Bignonianæ form. 26 :
Sed dum ipsos solidos minime habui unde transsolvere debeam, sic mihi aptificavit, ut Brachium in collum posui, et per comam capitis mei coram præsentibus hominibus tradere feci, in ea ratione, ut interim quod ipsos solidos vestros reddere potuero, et servitium vestrum et operam, qualemcunque vos vel juniores vestri injunxeritis, facere et adimplere debeam, etc.
Conf. Grimmii Antiq. Jur. Germ. pag. 147. qui monet supplendum esse Brachium vestrum in collum meum posui. Aimoinus lib. 3. cap. 4 :
Et (Chrodinus) Brachium ejus (Gagonis) collo superponens suo, signum futuræ dominationis dedit, etc.
Vide Fredeg. Scholast. in Bracile.
Ad Brachia, Ad Brachia, clamabantur in prælio : quia cum Milites seu equites cataphracti armis undique corpus tectum ac munitum haberent, telis, [] hastis, ac ensibus impervii erant, nisi qua caput humeris connectebatur, aut per ocularia cassidum, aut etiam cum brachia erigerent ad vibrandos ictus, et sursum enses attollerent ; tum enim captata hujusmodi occasione, brevioribus ensibus ac verutis latera perfodiebantur ; vel denique in id potissimum artem impendebant suam, ut captatis brachiis hostes de equis dejicerent : cum lapsi rursum se se erigere ob grave armorum pondus non valerent. Ob duplicem igitur hanc causam in prælio vulgo inclamabatur, Ad brachia. Guillelmus de Nangiaco in Gestis S. Ludovici Regis Francor. pag. 381 :
Et quia tantis armorum utensilibus armari non consueverant, idcirco minus agiles et ruinæ promptiores concussi cum impetu extiterunt : quod ut Francis animadversum est, communiter acclamantes, Ad Brachia, ad Brachia, per humeros eos cum manibus rapientes, ab equis ad terram præcipites impellebant.
Idem Scriptor pag. 377 :
Et cum densitas armorum, quibus hostes erant munitissimi, ictus Francorum vibratos in aere repelleret, Franci mucronibus gracilibus et acutis sub humeris ipsorum, ubi inermis patebat aditus, dum levarent brachia transforantes, per latebras viscerum gladios scapulo tenus immergebant.
Descriptio victoriæ obtentæ per Carolum Regem Siciliæ :
Sed nostri Gallici velut se agiliter infigentes,..... ex brevibus spathis suis eorum latera perfodiebant, ut vitam demerent corde tacto.
Hinc ipse Carolus, dum milites suos hortaretur, clamabat :
Punctim infigite, milites Christi, punctim transfigite.
Will. Brito lib. 11. Philippid. :
.... Cultris subularibus alter
Scrutatur thorace vias.
Infra :
.... Nunc corpora forti
Prensa manu, quando spatium non invenit ictus,
Hunnisonis depellit equis, nunc juxta peremptis
Viva coacervans aliena tabe volutat.
Nunc multos lapsis, et ferri pondere pressis,
Inque ipso lapsu fracto quandoque cerebro,
Aut collo, aut costis, vita sine vulnere privat.
Brachium Regis Invocare, nostris, Invoquer le bras seculier. Σαρϰὸς δεξιά, Βασιλέος δεξιά, apud Epiphanium Hæresi 73. n. 23. Vitalis Oscensis Episcopus apud Blancam pag. 728 :
In villis Infancionum vel Ecclesiæ si propter debilitatem Curiæ, Brachium domini Regis vel Majordomus ejus, vel cujuscunque Officialis, ad exigendas pœnas hujusmodi invocetur : ipse cujus est brachium invocatum, tenetur compulsionem et auxilium impartiri.
Veteres Chartæ apud Seldenum ad Eadmerum pag. 168. et in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 259. 308 :
Et si Episcopi judicio stare noluerit, si opus fuerit, ad vindicandum fortitudo et justitia Regis vel Vicecomes adhibeatur.
Huc pertinent Leges Edwardi Confess. cap. 3 :
Quod si aliquis ei forisfecerit, Episcopus inde justitiam faciat. Verumtamen si quis arrogans pro Episcopi justitia emendare noluerit, Episcopus Regi notum faciat ; Rex autem constringat malefactorem ut emendet cui forisfecit, scilicet primum Episcopo, deinde sibi ; et sic erunt duo gladii, et gladius gladium juvabit.
Charta Abbatis S. Cornelii Indensis, qua vendit Guidoni Comiti Flandriæ oppidum Rothnacense, apud Miræum tom. 2. pag. 1009. col. 2 :
Per se vel per alium tantum capiant vel capi faciant sua auctoritate, invocato etiam, si voluerint, Brachio seculari.
Rymer. tom. 9. pag. 61. col. 1 :
Per censuras Ecclesiæ, [] una cum invocatione Brachii sæcularis.
Vide Gregorium Mag. lib. 7. Indict. 1. Epist. 20.
Brachia, Ordines regni, quos vulgo Status dicimus. Leges Aragonum, apud Blancam pag. 771 :
Quod per nos et successores nostros eligantur 4. personæ idoneæ, una videlicet de quolibet Brachio, etc.