« »
 
BREVIS 1, BREVE 10.
[]« 1 brevis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 743c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS01
1. BREVIS, Breve, Inventarium, rotulus, chartula continens indicem, seu summariam rei cujuspiam descriptionem. Papias : Schedæ, exemplaria, Brevia, etc. Gloss. Lat. Græc. : Πιττάϰιον, Pittacium, Brevis. Vetus interpres Juvenal. Sat. 7 :
Comites in fasce libelli : Breves significat.
Lampridius in Alexandro Severo :
Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet Breves, et numerum, et tempora militum.
Annales Franc. Bertiniani ann. 869 :
Ut Episcopi Abbates, et Abbatissæ, Breves de honoribus suis, quanta mansa quisque haberet... deferre curarent.
Acta Murensis Monasterii :
Continentur in supradictis capsulis reliquiæ aliorum quorumdam Sanctorum, cum quibus Breves non inveniuntur.
Synodus Romana sub Bonifacio II. PP :
Factus est autem Brevis de sacris vasis atque rebus Ecclesiasticis.
Utuntur passim hac notione Scriptores. Vegetius lib. 2. cap. 19. Fragment. Vatican. § 310. Codex Theod. leg. 24. de Erog. milit. ann. (7, 4.) leg. 18. de Cursu publ. (8, 5.) leg. 7. de Falsa moneta (9, 21, const. 8.) leg. 2. de Bonis vacant. (10, 8.) leg. 2. de Incorp. (10, 9.) leg. 3. de Fisci debit. (10, 16.) leg. 13. de Annon. et trib. (11, 1.) leg. 1. de Exact. (11, 7.) et alibi sæpe Add. lib. 1. tit. 10. const. 8. ib. tit. 16. const. 3. ; Senator. lib. 1. Ep. 6. lib. 2. Ep. 39. lib. 4. Epist. 21. Vopiscus in Aurel. et in Bonoso, S. Augustin. lib. 3. contra Crescon. cap. 29. S. Hieronym. Epist. 5. S. Benedict. in Reg. cap. 32. 41. Regula Magistri cap. 93. Gregor. Turon. lib. 4. Hist. cap. 41. Uldaric. lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 52. Lup. Ferrar. Epist. 80. Capit. Caroli Mag. lib. 3. cap. 82. Ex capit. Aquensi ann. 812. cap. 7. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 174. Neutro loco Pertzius exhibet voces in breve, neque Heroldus apud Ansegisum, ubi leguntur in edit. Pith. et Baluz. Capit. Caroli Calvi tit. 9. cap. 6. tit. 31. cap. 19. Capitul. Missor. ann. 853. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 418. cap. 1. et 6. Jurament. Centenar. ejusd. ann. ibid. pag. 426. Edict. Pistense, ann. 864. ibid. pag. 492. cap. 19. Confer Hincmar. Remens. Annal. ad ann. 869. Pertz. vol. Script. 1. pag. 481. Epist. Synodal. in Concilio Constantinop. I. Concil. Toletan. IX. can. 9. Lex Wisigoth. lib. 5. tit. 5. § 3. etc. Sic βρέϐιον et βρεβεῖον, non semel usurpant Græci recentiores. Glossæ Juris : Βρεϐεῖον, [] ἡ ϰαταγραφή. Palladius in Vita Chrysostomi pag. 27. Edit. V. Cl. Emerici Bigoti et Anna Comn. lib. 6. pag. 156. Adde quæ Marinius habet in notis ad Papyr. pag. 269. not. 27. et 373. not. 3.
Vide Forcell. in Brevis. Pro explorato non habetur utrum latini scriptores neutrali Breve absolute utantur, Gruterus enim et alii ubique brevem reponendum judicant, scilicet libellum. Ita semper scriptum est in novissima Cod. Theod. editione.
Breves, feminino genere. Capitul. ann. 793. cap. 14 Pertzio ann. 783. Leg. vol. 1. pag. 47. :
De rebus quæ Hildegardæ Reginæ traditæ fuerunt, volumus ut fiant descriptæ Breves, et ipsæ breves ad nos fiant adductæ.
L. Henschel, 1840–1850.
Brevis capitulorum pluries in inscriptionibus Capitul. Caroli Magni, e. g. Aquensi ann. 811. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 166. An rubricæ solæ designantur ? Vide infra Breviarium.
[]« 10 breve » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 745a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS10
10. BREVE, Annuus reditus qui ex prædiis aut rebus aliis provenit, qui in brevibus describi solet. Charta Joannæ Comitissæ Flandriæ pro Marquetano Monasterio, apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Flandr. cap. 30. § 26 :
Ad opus quoque unius Hospitalis, quod infra ambitum ejusdem Monasterii inchoavimus, 200. librarum reditus in eleemosynam contulimus... sumendos annuatim de paratioribus proventibus, ad Brevia nostra Insulensia pertinentibus, etc.
Infra :
40. libr. reditus assignavimus solvendos ad nostra Brevia de Gandavo.
Alia Margaretæ-Comitissæ apud eumd. :
Sexaginta solidos singulis annis de Brevibus, quæ Majus officium appellantur, Brugis in S. Christophoro recipiendos.
Adde Marchantium lib. 1. Flandriæ, Novam Gall. Christ. Instr. tom. 4. col. 304. D. Miræum tom. 1. Diplom. Belg. pag. 556. col. 1. pag. 577. col. 2. et 1323. col. 1. edit. 1723. Vide infra Breviarium rerum fiscalium.
Breves, Alia notione, in veteri Charta apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 369. 370.