« »
 
CARPENTARE, CARPENTUM.
[]« Carpentare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 182a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARPENTARE
[]« Carpentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 182a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARPENTUM
CARPENTUM, Papiæ ex Isidor. Origin. lib. 20. cap. 12. sect. 3. Pompaticum vehiculi genus, Carrum. De Carpentis veterum multa congesserunt Casaubonus ad Lampridium, et Jacobus Gothofredus ad Legem unicam Cod. Theod. de Honorator. vehicul. Consule Schefferum de Re vehiculari.
Carpentarius, eidem Papiæ, Qui facit carpenta. Isidorus lib. 19. Carpentarius speciale nomen est, carpentum enim solum facit. Artifex Carpentarius, apud Lampridium in Alexandro Severo. Vehiculum Carpentarium, apud Pollionem in Zenobia. Postmodum dicti Carpentarii artifices omnes lignarii et tignarii. Ugutio : Omnis faber lignarius, Carpentarius dicitur. Quippe carpentorum seu vehiculorum materia lignea fuit. Carpentarius, 1. Paralip. cap. 9. v. 15. et in Lege Bajwar. tit. 10. § 6. Vita S. Galli Pertzio pag. 14. lin. 48. Rer. Gallic. Scriptor. tom. 13. pag. 433. e. 446. e. 588. b. Carpentarius servus in lege Salica tit. 11. § 5. Ætherius et Beatus lib. 2. adversus Elipandum Toletanum :
Carpentarius quislibet facit sibi domum in qua habitat, etc. Carpentarius
cognominatus olim Willelmus Meledun. Vicecomes, qui priori nostrorum Hierosolymitanæ expeditioni interfuit, non quia faber lignarius esset, inquit Guibertus lib. 4. Gestor. Dei cap. 7.
sed quia in bellis cædendo more Carpentarii insisteret
. Ordericus Vitalis lib. 12 :
Carpentarios berfredum facientes docebat. Opus Carpentarium,
in Consilio Meldensi ann. 845. can. 77. et apud Ingulfum pag. 888. Utuntur idem Ingulfus pag. 873. S. Hieronymus in Præfatione ad Regulam S. Pachomii § 5. S. Isidorus in Regula cap. 19. Lex Burgundion. tit 10. § 6. Capitulare de Villis § 45. Baldricus Noviomensis lib. 2. cap. 1. etc. Opus Carpentarium, ἔργον ἀρχιτεϰτονίας, Exod. 35. v°. 33. Consule Joh. de Garlandia Diction. sect. 44. Guerard. in Proleg. ad Chartul. S. Petri Carnot. pag. 58. Carpentariolus in Thesaur. nov. Latin. ap. Maium Classic. Auctor. vol. 8. pag. 121.
Carpentare, opus Carpentarii exercere, vel ex ligno opus quodvis conficere. Lambertus Ardensis pag. 160 :
Super danjonem Ardeæ miro Carpentariorum artificio domum ligneam fecit,..... quam quidam Broburgensis artifex vel Carpentarius.... fabrefecit et Carpentavit.
Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 132. col. 2. ex Computo anni 1324 :
Item eidem Humberto pro fusta garitarum castri de Lueys adducenda, charreanda, Carpentanda et montanda supra murum garitarum, etc. xvi. lib. v. sol.
Carpentata ædificia, in Speculo Saxonico lib. 1. art. 20. § 1. Willelmus Brito lib. 7. Philipp. pag. 179 :
Et sic artificum studio vigilante labore
Carpentata brevi, etc.
Et lib. 12 :
Aut Carpentorum, quæ primum Belga putatur
Carpentasse sibi, etc.
Carpentator, apud Petrum Canonicum in Actis S. Dympnæ Mart. n. 7. In Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 159. ex Computo ann. 1321. Charta anni 1377. apud Miræum tom 2. pag. 1245.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carpenterius, Idem in Computo [] anni 1202. apud D. Brussel Tract. de Feodis tom. 2. ad calcem pag. cxli :
De Carpenteriis et prisonibus ducentis xl. s.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carpenter, Eadem notione, in Onomastico ad calcem tomi 4. Actorum SS. Maii.
Carpentaria, Locus ubi Carpentarii seu fabri tignarii operantur, apud Innocentium III. PP. lib. 13. Epist. 55. Interdum ipsa Carpentarii ars, ut apud Firmicum lib. 2. Math. cap. 9. Vide Stephanum Tornac. Ep. 82. Denique ipsum Carpentarii seu Doliarii opus. Computus anni 1202. apud D. Brussel de Feodis tom. 2. ad calcem pag. cxlvii :
De Carpentariis cellarii lxxii. s.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carpentatio, Opus carpentarium, seu ligna ad opus carpentarium necessaria. Charta communiæ S. Quintini Viromand. ann. 1237. e Chartulario Monasterii S. Quintini in Insula pag. 156 :
Planketas et ventalia tenentur suis sumptibus de omni marieno necessario et de omni Carpentatione in perpetuum detinere.
P. Carpentier, 1766.
Carpentura, Opus lignarium, carpentarium Gall. Charpente, olim Charpentement. Charta ann. 1179. in Chartul. S. Joan. Laudun. ch. 79 :
Nos et ecclesia nostra Carpenturam et custodiam, ut molendinarius in molendino faciemus.
Nisi malis Vecturam intelligere. Chartul. sign. Ezéchiel Corb. ad ann. 1422. fol. 177. r°. :
L'estraiure de dehors et dedens du mollin, l'arbre, roeue, rouet,.... et toutes aultres coses de Carpentement estans oudit mollin, etc.
Vide supra Carpentagium 1. et 2. Confer. S. Rosa de Viterbo voce Carpentura, Elucidarii tom. 1. pag. 240.