« »
 
CALMA 1, CAUMA 1, CAUMA 2, CHAUMA 1, CHAUMA 2, COMA 1, COMA 2, COMA 3, COMA 4, CUMA 4.
[]« 1 calma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 033b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALMA1
1. CALMA. Charta Chlotarii Reg. ann. 627. ex Tabulario S. Benigni apud Perardum pag. 6 :
Et silvas de ipso agro [] devastassent, et terram exinde aut prata per loca plurima invasissent, vel vineas deplantassent, aut Calmas rupissent, etc.
Alia Caroli M. ann. 790. pag. 13. ibidem :
Sicut ab ipsa jam dicta Orba, partibus Occidentalibus venitur in Calmibus, Merrenses vocabulo, usquequo perveniatur in planitiem parochiæ Segonciacensis.
Notitia vetus apud eumdem pag. 18 :
Albericus dedit de ratione S. Benigni partibus Fulcrici Calmam unam, quæ est in centena Oscarense... habet ipse campus vel Calma, de uno latere, etc.
Alia pag. 93 :
Verberatorum canabi, quod habetur in Calma juxta molendinum.
Denique alia ann. 1147. pag. 116 :
In fine vero forestæ de Lumini, est pratum ipsorum Militum, quod est inter Calmas de Ance et Blaseio, et prædictam forestam.
Quibus in locis Calmæ videntur appellati agri aratorii, in quibus messes esse solent, quæ Calamis frumentariis constant, quos inde nostri Chaumes vocant. Vide Oct. Ferrarium in Orig. linguæ Ital. in Calma.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alter est locus in Charta Ludovici Regis Francorum super judicio de querelis Godefridi Lingon. Episcopi et Odonis Ducis Burgundiæ ann. 1154. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 174. cui notio Cangiana non potest accommodari. Sic se habet.
Quæro, inquit Dux, ut Episcopus destruat mihi Calmam, et fossatum quod factum est apud Mussi
. Ad quod Episcopus respondet post pauca :
Calmam destruere nolo : tum quia frater meus eam ædificavit, ipso Duce juvante, et iturus in Jerosolymam in pace ab eo discessit utpote homo suus : tum quia in alodio S. Mammetis facta est, et ad eum nihil pertinet, et alia munitio in finagio ejus patris (prius) fuit et propior Castellioni.
Hic Calma videtur esse casa vel etiam munitio quædam sic forte dicta, quod stramentis seu Calamis frumentariis tegeretur. Pari modo possunt intelligi exempla pleraque a Cangio laudata.
P. Carpentier, 1766.
Vim vocis non intellexit Cangius, cujus genuinam notionem docent Academici Hispani in Dictionario, quibus Calma est Ager exilis et ab omni cultu destitutus, vastus et desertus, atque adeo idem quod Bruarium : cui explicationi apprime conveniunt et quæ supra allata sunt et quæ sequuntur ; si tamen locum Cangio additum excipias, ubi Prædium seu villa rustica esse videtur, ut et apud Brussel de Usu feud. pag. 274. Charta ann. 1035. in Append. ad Marcam Hisp. col. 1060 :
Dono insuper ipsam Calmam cum silvis suis..... Eandem autem Calmam et silvas dono prædictæ domui eo tenore, ut si quid ibi cultum atque laboratum fuerit, omnia serviant sancto Martino, sine cujusquam inquietudine vel blandimento.
Charta ann. 1405. in Reg. feud. comitat. Pictav. ex Cam. Comput. Paris. fol. 65. v°. :
Johannes de Foresta valletus advouho..... unam Calmam, sitam ante portam dicti mei arbergamenti ; quæ quidem Calma est appellata Gardia.
Vide Calmis et Calmus.
P. Carpentier, 1766.
Calmen, Eadem notione. Charta ann. 957. in Append. ad Marcam Hisp. col. 871 :
Et est ipse alodes in valle Confluente (cum) aquæ ductibus vel reductibus, Calminibus, cum exiis et regressiis earum.
Alia ann. 1011. ibid. col. 990 :
Confirmamus etiam pascua gregibus vestris, etiam Calmen de Vesias.
Vide infra Calmus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chalma. Instrum. venditionis ann. 1276. ex Chartulario minori San-Benigniano :
Quare dictas quinque eminas bladi percipiendas et reddendas in dicto [] granario assedi.... Item super Chalmam sitam au Cerisier noirien, sitam juxta terram Roblini.
Et in altero venditionis Instrumento ejusdem anni :
Et super unam peciam terræ quæ fuit in Chalma, sitam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chalms, in Charta Joannis de Cresto ann. 1294. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arverniæ pag. 520 :
Tradidit mansum de Melet superiorem et subteriorem.... Item las Chalms de Fenayrols... cum molendinis, furnis, pratis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chauma, in Instrumento anni 1276. ex Chartular. minori S. Benigni Divion. :
Super Chaumam quæ partitur cum Perrecier et super omnes arbores ejus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chaumota, ibidem :
Super Chaumotam sitam super virgultum D. Marcelli Militis.
[]« 1 cauma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 239c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAUMA1
1. CAUMA f. Casa, Tugurium calamis, Gall. Chaume, seu stramentis tectum. Privilegium Ludocivi Regis Franc. ann. 1151. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. [] col. 816 :
Liceat Abbati et Fratribus ibidem habere et Caumas, et furnos, et arces, et molendinos, et piscaturas et juridiaria, et mercatum.
Statut. antiq. Lubecc. ann. 1263. ap. Hach. pag. 185. art. 2 :
Tribus vicibus in anno erit conventus legitimi placiti et omnis qui possessor est properii Caumatis aderit, etc.
Conf. Haltaus. Gloss. Germ. col. 1507. voce Rauch. Vide Cauna.
[]« 2 cauma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 240a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAUMA2
2. CAUMA, Ardor, æstus, calor intensior, Græcis Καῦμα. Glossarium Lat. MS. Regium Cod. 1013 : Æstus, calor, Cauma, procella. Breviloq. :
Cauma, incendium, calor, æstus.
Ulpianus :
Si fundus Caumate perierit.
An Dig. lib. 18. tit. 6. fr. 10. § 1 ? ubi hodie Chasmate legunt. Solis Cauma, apud Aldhelmum de Virgin. cap. 21. Arnoldus Abbas Bonævallis de Operib. sex dierum :
Sensit caro nudata virtutibus Caumata et algores.
Vita S. Gilberti de Sempringham :
In maximo æstivi temporis Caumate.
Vita S. Jacobi Episc. Tarantas. num. 10 :
Dum ex nimio Caumate lassus ad quandam declinaret umbram.
Geraldus in Vita S. Stephani Fundat. Ord. Grandimont. num 15. :
In hieme et æstate ad repellendum frigus et Cauma, æqualia semper erant et eadem indumenta.
Florus Diacon. Lugdunensis :
Caumate sed nimio tota jacebat humus.
Abbo lib. 1. de Bell. Paris. vers. 113 :
Verum stilla quid est simplex ad Caumata mille.
Ubi Cauma non est ϰῦμα fluctus, uti vult Spelmannus, sed ardor. Ita usurpat Ordericus lib. 8. et lib. 13. pag. 717. 909. Itinerarium S. Willibaldi num. 10. etc. Job. cap. 30. v. 30. Vide Martin. in h. v.
Caumatio, Ardor, Calor, in Itinerario S. Willib. num. 17 :
Magna solis Caumatio.
[]« 1 chauma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 300c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHAUMA1
1. CHAUMA, Καῦμα, Æstus, apud Muratorium tom. 3. pag. 435. col. 2. in Vitis Rom. Pontif. :
Quia vero æstivum Chauma imminebat, etc.
Vide Cauma 2.
[]« 2 chauma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 300c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHAUMA2
2. CHAUMA, Altera notione. Vide Calma.
[]« 1 coma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 419c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMA1
1. COMA, Comam Deponere. Vide Capilli.
Coma Equi, pro Juba, in Lege Wisigoth. lib. 8. tit. 4. § 3 :
Si quis alieni caballi Comam turpaverit, aut caudam curtaverit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comas Mittere, Capillos nutrire. Capitula General. MSS. S. Victoris Massil. :
Comas non mittant, sed statim coronas radant.
P. Carpentier, 1766.
Vel potius Deponere ; ita ut sensus sit : non capillos radant, sed tantummodo coronas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coma, tis. Vide Comma.
[]« 2 coma » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 419c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMA2
2. COMA, perperam pro Conca, Mensuræ frumentariæ species, apud Le Beuf tom. 7. Hist. diœc. Paris. pag. 6. ex Lib. cens. S. Genov. :
Communitas Vanvarum et de Yssiaco pro quolibet animale, quod ducitur in dictam insulam, debet unam Comam avenæ.
Vide Concha 3.
[]« 3 coma » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 419c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMA3
3. COMA, La zazara, è picola parola. Glossar. Lat. Ital. Ms.
[]« 4 coma » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 419c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMA4
4. COMA, Alia notione. Vide Cuma 4.
[]« 4 cuma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 653c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUMA4
4. CUMA, Coma, ut infra Cumba 2. Locus declivis, propensus, in vallem desinens. Acta consecrationis Ecclesiarum S. M. et SS. Petri et Pauli in valle Albania ann. 955. in Appendice Marcæ Hisp. col. 875 :
His affrontationibus includuntur, a parte orientis in Cuma crosa, et pergit per ipsa Cuma de pugo rotundo... et vadit per ipsa Cuma qui pergit ad mansione Radone... per ipsam rocham de Mazanedo, et per aliam Cumam quæ dicitur Gotalio.
Pluries occurrit ibi, atque bis aut ter scribitur Coma.