« »
 
[]« Civiliter » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 347a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIVILITER
CIVILITER, Pacifice, in pace. Isidorus Pacensis Episcopus in Chron. æra 690 :
Expletis ergo Moabia principatus sui annis 20. quorum Civiliter vixit 5. humanæ naturæ debitum solvit.
Idem æra 716 :
Qui nullam unquam, ut hominibus moris est, sibi regalis fastigii causa gloriam appetivit, sed communiter cum omnibus Civiliter vixit.
Et æra 753 :
Romanorum 64. [] Philippicus Imperio coronatur regnans Civiliter quadram cum anno, etc.
Adde in æra 756. 759.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Civiliter Punire, f. Juxta leges civiles. Litteræ Caroli Franc. Regis ann. 1395. ad Præpositum Paris. apud de Lauriere tom. 2. Ordinat. pag. 4 :
Et omnibus illis quos super præmissis repereritis innocentes ad sua per nos officia restitutis, repertos culpabiles, sic Civiliter puniatis, quod cæteri eorum pœna perterriti, a similibus imposturis arceantur.
P. Carpentier, 1766.
Civiliter, Jure ordinario, non ut in causis capitalibus, Civilement, in Lit. ann. 1358. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 256. art. 9. Sentent. ann. 1282. ad calcem Necrolog. Paris. MS :
Si ex hiis agatur contra ipsos Civiliter dumtaxat ad aliquam pœnam pecuniariam, etc.
Libert. Figiaci ann. 1318. tom. 7. earumdem Ordinat. pag. 660. art. 3 :
Quibus consulibus licebit compellere suos cohabitatores, Civiliter tamen, renitentes in præmissis.
Qua notione accipiendum Civiliter punire. Vide infra Criminalitas.