« »
 
[]« Cluere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 378b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLUERE
CLUERE, Pollere, excellere, vigere, protegere, Papiæ. Zixylanes Episcopus Toletanus in Vita S. Ildefonsi Episcopi Tolet :
Cujus statim virtus enucleata Cluens in sede Romulea refulsit.
Epitaphium Aligerni Abb. Casin. :
Nativa bonitate Cluens summus et inclitus orbi.
Dudo in Præfat. ad Acta Norm. :
Qui bonitate Cluens et pietate.
Occurrit apud veteres Scriptores non semel, Glaber Rodulphus Histor. lib. 3. apud Duchesnium tom. 4. Hist. Franc. pag. 29 :
Quod (Monasterium Cluniacum) ex situ ejusdem loci adclivo atque humilitate sortitum est nomen : vel etiam quod aptius illi congruit a Cluendo dictum, quoniam Cluere crescere dicimus.
P. Carpentier, 1766.
Hinc, ni fallor, nostris Faire clud, pro Vanter, jactare, ostentare. Guignevil. in Peregr. hum. gen. Ms. ubi de Jactantia :
Il argue, saut et conclud,
Et de tel drap fait souvent Clud,
Que qui li diroit que pas n'est
De tel couleur, tost seroit prest
De tenchier et de fulminer.
P. Carpentier, 1766.
Faire de civare, eodem significatu, in Lit. remiss. ann. 1420. ex Reg. 171. Chartoph. reg. ch. 224 :
Faut il tant faire de fattras de ce mouton ? (monetam hic intellige) J'en ai autres,.... qui sont aussi bons comme le vostre... A que tu en faiz de civare de ton or ! il n'en fault point tant parler.
Cluis, Glossar. Arabico-Lat. : Cluis, nobilis. Panegyricus Berengarii Augusti :
Stoicus hic noster, Cluibus quia pollet Athenis.
Vita S. Gudilæ Virg. n. 21 :
Ut decebat personam Cluentissimæ propaginis.
Cluentia, Jonas in Præfat. ad Vitam S. Columbani :
Seu plerorumque, quos Cluentia memorabiles reddit.
Et infra :
Cluant alii si dignum imitatione quid gesserint.
Cluvior, Nobilior, Isidoro et Papiæ.
Præcluis, Inclytus, valde gloriosus, eidem Isidoro. Aliæ Glossæ : Præclues, prænobiles. Præcluibus, honestis. Martianus Capella lib. 1 :
Paret Præcluibus libens profatis.
Dudo lib. 3. de Morib. Normannor :
Richardus juvenis Præcluis.
Utitur etiam Thiotfridus lib. 2. cap. 5.
Clueclancus, Gloriosus, famosus. Vox composita ex Cluo et Klang Germanico, sonitus, sonus, clangor : Cujus gloria et laus per hominum ora cum sonitu volitat. Fortunatus lib. 6. carm. 12.
Nunc cape parva cate, et pollens Clueclance Dynami,
  Clare decore tuo, clare favore meo.
Quæ quidem vox restituenda etiam videtur lib. 6. carm. 22.
Promptus in effectu Sigoalde benigne Cluence.
Hodie edit. Clienta : tametsi non diffiteor Clienta veteres, atque adeo ipsum Sidonium dixisse pro Cliente. Vide Savaronem ad lib. 2. ejusdem Sidonii Epist. 2. []