« »
 
CUPLA 1, CUPLA 2, CUPLA 3.
[]« 1 cupla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 659c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUPLA1
1. CUPLA. Papias : Cuplæ in tectis domorum, quod copulent in se luctantes. Addit Joan. de Janua derivari a copulare et luctantes appellari, quod erecti invicem se teneant more luctantium. Quæ omnia desumta sunt ex Isidoro Orig. lib. 19. cap. 19. sect. 6. Pro Cuplæ Martinius in Lexico legit Cuptæ. Unde, nescio. Vide Philandrum ad Vitruvium lib. 4. cap. 2.
[]« 2 cupla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 659c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUPLA2
2. CUPLA, Copula canum venaticorum, Gall. Couple. Capitula Caroli Magni ann. 879. cap. 15 :
Ut Episcopi et Abbates et Abbatissæ Cuplas canum non habeant, nec falcones, nec accipitres.
Vide Copula 3. Capitula Placitor. Coronæ sub Ricardo I. Rege Angl. apud Hovedenum :
Qui..... canes duxerint sine Copula per forestam.... Regis,... erit in misericordia Regis. Copula,
est ἀλυσίδιον, in Gloss. Lat. Græc. id est, interprete Suida, πλοϰίου γένος περὶ τὸν τράχηλον. Ovid. 7. Metamorph. vers. 769 :
Copula detrahitur canibus.
[] Et lib. 5. Trist. 9. vers. 28 :
Utque canem pavidæ nactum vestigia cervæ
  Luctantem frustra Copula dura tenet.
Nemesianus in Cynegetico :
Libera nunc primum consuescant colla ligari,
Concordes et ferre gradus, clausique teneri.
Συνδυάζειν τοὺς ϰύνας, apud Xenophontem de Venat. cap. 20. Vide Sidon. lib. 8. Epist. 6. Roger. Hoveden. pag. 785. et in verbo Discopulare. MS :
Cueilliez ces Coples por ces chiens retenir.
Forcellin. monet Coplum per syncopen usurpari a Licentio, qui æqualis fuit Augustino, ap. Wernsdorf. Poetæ Latin. minor. tom. 4. pag. 535 :
Arcet amor Coplamque tenet communis honesti.
[]« 3 cupla » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 660a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUPLA3
3. CUPLA. Vita S. Drogonis, tom. 2. Aprilis pag. 444 :
Tanta plebium multitudo ad sepulcrum B. Drogonis confluebat, quod non poterant omnes sepulcrum præ multitudine plebis attingere, sed aptatis Cuplis oblationes suas... apponebant,
hoc est, munera sua simul copulabant sive colligabant, ut per manus tradita facilius offerrent.