« »
 
DISPARARE 1, DISPARARE 2.
[]« 1 disparare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 138a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISPARARE1
1. DISPARARE, Ornatu spoliare, Gall. Deparer, quod de Templis præsertim dici solet. Leges Ludovici II. Augusti, cap. 7. apud Muratorium tom. 1. part. 1. pag. 157. col. 2 :
Quoniam multos Presbyteros occasione taliter emtarum rerum Ecclesias, quibus præsunt, Disparasse, et offendisse, et spoliasse.... comperimus.
Diploma Ludovici VI. Franc. Regis ann. 1117. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 345 :
Ad capsam, in qua corpus B. Maglorii requiescit superargentandam, quæ propter matris Ecclesiæ necessitatem ex communi fratrum assensu fuit Disparata et detecta, duodecim marchas argenti... dedit.
Bernardi Ordo Cluniac. part. 2. cap. 8 :
In crastino Epiphaniæ Disparatur altare... et pallia... unde medietas Ecclesiæ parata erat, auferuntur.
[]« 2 disparare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 138a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISPARARE2
2. DISPARARE, Laxare, remittere. Lit. remiss. ann. 1459. in Reg. 188. Chartoph. reg. ch. 190 :
Quamdum balhistam tenssam, quam tenebat, contra dictum Bajuli Disparavit et distetendit.