« »
 
[]« Lagan » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 011b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAGAN
LAGAN, seu Laganum, Jus illud appellabant, quod dominis feudalibus competebat in rebus, quæ ad litus ejiciebat maris æstus : ratione cujus, quidquid navis, naufragium passa, contineret, eorum erat. Licet porro vox hæc prorsus barbara sit, nec cognita nisi posterioribus sæculis, jus tamen in naufragiis, quod ea exprimitur, haud novitium recensve est. Atque ut prolixiori, nec fortean injucundo parergo res minus trita, vocisque hactenus incertum etymon illustretur, ab ipsis antiquioribus Scriptoribus juris ipsius origo videtur repetenda. Legimus apud Sopatrum et Syrianum in Hermogenem pag. 107. Curium Fortunatum lib. 1. Art. Rhetor. pag. 46. et alios, qui varias judiciis terminandas controversias proponunt, non res duntaxat naufragio deperditas, sed et quæ naves naufragium passæ continerent, Publicanorum fuisse, tanquam quæ ad Fiscum pertinerent : unde Juvenalis Sat. 3. Res fisci est ubicunque natat. Quod quidem adeo verum est, ut omni licet humanitati repugnaret, miserosque ac afflictos insuper durius attereret, in omnibus fere tamen regionibus jus istud receptum fuerit, quod nec Leges ipsæ subinde a Principibus latæ abolere potuerunt. Atque id quidem factum inde arbitror, ut, quod barbaræ nationes, quibusque nihil erat cum humanioribus moribus commercium, lucri causa induxerant, sibi etiam eorum exemplo licitum putarent religiosi et probi Principes :
scilicet legem deputantes, quod pagani per tyrannidem faciebant :
ut ait Simeon Dunelm. lib. 2. Hist. Dunelm. cap. 16. seu, ut loquitur Honorius IV. PP. apud Odoricum Raynaldum ann. 1295. num. 30 :
Dum opinantur forsitan licita, quæ ab illis audiverant tam longis temporibus usurpata.
Scribit Paulus Venetus lib. 3. cap. 33. in regno, nescio quo,
Eli vocato, si quando navis aliqua onerata præter vectorum ejus intentionem ad illam provinciam appulerit, puta tempestate aut alia necessitate id cogente, habitatores ejus rapere quidquid in navi inveniunt, gubernatoribusque ejus dicere : Instituebatis[] ad aliam divertere provinciam, cum mercibus vestris, sed Deus noster et fortuna vos ad nos direxit ; et idcirco accipimus, quod Deus et fortuna nobis miserunt.
Vide Mitterm. Princip. Jur. Germ. § 162. Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 15. sqq.
Quemadmodum igitur inductus passim iste in naufragiis abusus aboleri non potuit, quod apud omnes fere nationes obtineret, factum inde, ut pro lege in mari recepta haberetur. Atque ita intelligendam putant plerique celeberrimam Leg. 9. D. ad Leg. Rhodiam (14, 2.), ex Volusio Mœciano, ubi porrectis Antonino Augusto libellis supplicibus a quibusdam, qui in Ægeo mari naufragium erant passi, et a Cycladum Publicanis expilati fuerant, Imperator hæc verba subintulit :
Ego quidem mundi Dominus, Lex autem maris,
subdens, velle se, ut controversia Lege Rhodia dirimeretur, ubi Imperii Legibus contraria non esset. In quo quidem Antonini responso, per se obscuro, enodando, insudarunt celebriores Jurisconsulti, Scriptoresque alii, atque in iis Alciatus lib. 2. Disput. cap. 5. Samuel Petitus lib. 3. Miscell. cap. 11. Seldenus lib. 1. de Maris dominio cap. 25. Isaacus Pontanus lib. 2. Discuss. Histor. cap. 15. Jo. Bapt. Burgus lib. 1. de Dominio maris Ligust. cap. 14. Claud. Salmasius de Modo usurarum cap. 5. etc. qui in varias abiere sententias. Sed eorum potior videtur, qui Imperatorem dixisse volunt :
Licet mundi dominus sit, hanc tamen obtinere Legem maris,
velleque se, ut controversia per Legem Rhodiam dirimatur, ubi Imperii Legibus non adversaretur. Atque huic explicationi non minime favet vox Lagan, quæ idem quod Laga, id est, Lex, sonat, cujus jure naufragorum res ac bona in dominorum potestatem cedebant ; quæ quidem vox etiam cum maris adjuncto interdum scribitur ; adeo ut quæ Laga maris primitus, postmodum nude Laga dicta fuerit. In Charta enim Philippi Regis Franciæ, de qua mox, ita appellatur :
Quitamus et remittimus in perpetuum le Lagan maris.
Ex quo haud ægre emendari possunt Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 10. ubi jura regia recensentur :
Hæc sunt jura, quæ Rex Angliæ solus, et super omnes homines habet in sua terra,... thesaurus inventus, naufragium, maris algarum, violentus concubitus, etc.
Nemo enim non videt, restituendum maris laganum pro algarum, quod nihili est. Scio, Spelmannum aliud etymon voci Lagan arcessere, a Saxonico scilicet Lagan, jacere, ut Lagan idem valeat quod ejectus.
Id porro in naufragio jus, quod Wreccum etiam appellatum suo loco ostendemus, in Lewellini, Gervasii filii Nortwalliæ Principis, Charta pro Abbatia Aberconweyensi ita esse dicitur :
Concessi etiam eisdem (Monachis) ut uti et gaudere possint naufragio in omnibus terris suis et littoribus, meliori modo, quo in terris meis utar : videlicet quæcunque bona seu res per submersionem, aut per fractionem, seu per aliud infortunium ad terras suas, seu ad littora terris suis conjuncta de mari evenerint, ipsa bona totaliter et integre sint ipsorum Monachorum.
Neque dumtaxat naves ipsæ fractæ et naufragium passæ, resque in iis contentæ dominorum erant : sed et homines ipsi, qui in iis vehebantur : adeo ut et per vim caperentur, et persoluto pretio a captivitate liberari cogerentur. [] Hujusce pravi moris usum firmat Albertus Stadensis ann. 1112. scribens,
secundum prisci juris rigorem tam homines quam res, Regiæ ditioni mancipatos
 : hominesque ipsos, qui in navigiis istis naufragis vehebantur, sub prætextu naufragii captivatos. Sed præ cæteris inhumanæ prorsus consuetudinis exemplum insigne in Haraldo, qui postea Angliæ Rex fuit, præbuit Guido Pontivi Comes, qui eumdem Haraldum in littoribus suis naufragium passum detinuit aliquandiu, rebus omnibus suis direptis, pro ritu loci, pro more gentis insito, ut est apud Eadmerum lib. 1. Novor. Simeonem Dunelmensem, et Willelmum Malmesbur. lib. 2. de Gest. Angl. cujus hæc sunt :
Barbarum et effrænatum morem regionis esse, ut qui evaserant in mari naufragium, in terra invenirent periculum.
Eddius Stephanus in Vita S. Wilfridi Episcopi Eboracens. cap. 13. de eodem Wilfrido, quem tempestas in Australium Saxonum oras ejecerat :
Gentiles autem cum ingenti exercitu venientes navem arripere, prædam sibi pecuniæ dividere, captivos subjugatos deducere, resistentesque gladio occidere, incunctanter proposuerunt.
Et infra :
Dicentes superbi, sua esse omnia, quasi propria, quæ mare ad terras projecit.
Quibus consona sunt, quæ habent Gesta Guillelmi Nothi :
Docuit enim avaritiæ calliditas Galliarum quasdam nationes execrandam consuetudinem barbaram, et longe ab omni æquitate Christiana alienam. Illaqueant potentes aut locupletes, trusos in ergastula afficiunt contumeliis, tormentis. Sic varia miseria prope ad necem usque contritos ejiciunt sæpissime venditos magno.
Verum lex ista maris non Francorum modo propria fuit, sed ab omnibus ea ætate nationibus recepta, licet identidem, nec semel, annixi sint Principes, ut omni prorsus contrarium humanitati abrogarent. Quippe Adrianus et Antoninus leges edidere, quibus cuique res naufragio deperditas recolligere excluso fisco liceret, leg. 12. D. de Incend. (47, 9.) et leg. 1. Cod. de Naufrag. (11, 6.) ubi Antoninus legis suæ rationem hanc reddit :
Quod enim habet jus fiscus in aliena calamitate, ut de re tam luctuosa compendium sectetur ?
Quo ista referri possunt Euripidis in Helena, v. 456 :
Ναυαγὸς ἥϰω, ξένος, ἀσύλητον γένος.
Exinde Jurisconsulti passim decrevere, res, quas mare ad littus ejecisset, vel quæ navis levandæ gratia pro vitando naufragio in ipsum mare essent projectæ, non pro derelictis, sed pro perditis haberi debere, ita ut si inveniantur, earum possessoribus restitui debeant. L. 21. D. de Amitt. possess. (41, 2.) l. 44. de Acquir. rer. dom. (41, 1.) l. 1. 3. etc. de Incend. (47, 9.) Atque ejusmodi Jurisconsultorum et Imperatorum decreta ac statuta intelligit Honorius II. PP. apud Hildebertum Cenoman. Epist. 67 :
Priorum namque Imperatorum evanuit auctoritas, ut etiam earum rerum, quæ in tempestate maris, levandæ navis ejiciuntur, non amittatur dominium : non enim eas quis eo animo abjicit, quod habere nolit, sed quod periculum effugere possit. Et qui res ipsas lucrandi animo abstulerit, furtum committit.
Testatur tamen Paulinus Epist. 37. pravum hunc sua adhuc et Theodosii M. ætate obtinuisse morem, quod Publicanorum fiscalium, atque adeo ipsorum Præfectorum avaritiæ ac prædationibus plerique attribuunt, qui jus a vicinis[] sibi nationibus receptum et perceptum dimittere ægre poterant. Communi denique Theologorum sententia definitum, ejusmodi prava Regum statuta ab restitutione non excusare. Summula Raymundi :
Qui bona naufragium patienti, sive ruinam,
Tollit, vel reperit, ubicunque sit, nisi reddat,
Est reus æternæ pœnæ : præcepta, statuta,
Nec consuetudo terræ, nec Principis illum
Excusat : deponatur, si Clericus hic est.
Neque minori diligentia ac cura adhibita usum hunc abrogare annixi sunt Summi Pontifices, ac inprimis Gregorius VII. in Concil. Romano ann. 1078. Alexander III. cap. 24. ipsique Imperatores Occidentis ; maxime Fridericus II. in Statutis, quæ habentur in 5. Compilat. Decret. tit. 3. cap. 4. in Charta Privilegiorum urbis Ratisponensis ann. 1230. et in Constitut. Sicul. lib. 1. cap. 27. Nam licet in iisdem Constitutionibus lib. 1. cap. 58. § 2. Naufragiorum quæ curiæ debentur, mentio agatur, id de iis intelligendum, quæ a nemine repetuntur. Idem Imperator in Charta ann. 1237. pro Viennensibus Austriæ apud Lambecium lib. 2. Comment. de Biblioth. Cæsar. pag. 81 :
Quandocumque aliquis Viennensium civium naufragium incurrerit, res suas, quas ab impetu torrentis manus hominis asportavit, libere possit repetere et habere a quolibet detentore, cum indignum penitus censeamus immisericorditer reliquias naufragii detineri per hominem, quibus rapacis fluminis unda pepercit.
Verum iis statutis, Publicanorum et Provinciarum Præfectorum prædationes in Regni Siculi ac Neapolitani littoribus non ita extinctæ, ut identidem non exercerentur. Exstat enim Honorii IV. Constitutio apud Rainaldum in Annalib. Eccl. ann. 1285. n. 40. qua prohibentur. Isaacium Tyrannum Cyprium ex hac tum ubique fere recepta maris lege, in Ricardi Regis Angliæ navigia naufragium passa, et ad Cypri insulæ littora, tempestatis ac procellarum vi ejecta, manus violentas injecisse plerique arbitrantur. Quæ quidem sententia eo verosimilior videtur, quod ex Niceta in Andronico lib. 2. n. 5. docemur, in omnibus Orientalis Imperii provinciis usurpatam, eumdemque Andronicum Comnenum Tyrannum ejusmodi deprædationes inhibere conatum fuisse, gravissimis propositis pœnis in eos, qui naufragorum bona diriperent.
Quod de Guidonis Pontivensis Comitis facinore supra annotavimus, satis declarat, in Gallia idipsum obtinuisse : quod etiam omnino firmat Hildebertus Cenomanensis Epist. 65. scribens, Britanniæ Comitem id sibi juris asseruisse in suis littoribus :
Præterea quidquid evadebat ex naufragiis, totum sibi fiscus vindicabat patriæ, passosque naufragium miserabilius violentia Principis spoliabat, quam rapina.
Verum Concilii Nannetensis Patrum suasionibus pravo huic juri renuntiavit Comes, quod postmodum ab Honorio II. PP. firmatum tradidit Hildebertus Epist. 67.
Comitis Armorici exemplo, Philippus Augustus Franciæ Rex, Comes Flandriæ, Comitissa Bononiæ, Comes Pontivensis, Bernardus San-Valericensis et Guillelmus Cayocensis Toparchæ, qui eodem singulatim in littoribus suis jure gaudebant in naufragos, Willelmi Campaniensis Remensis Archiepiscopi precibus et suasionibus, eidem perinde nuntium dixere. Binæ super hac re exaratæ habentur Tabulæ ann. 1191. quarum [] prior Philippi Augusti ea, quæ supra attulimus, verba præfert, qua præterea Laganum maris prorsus se dimittere profitetur, quemadmodum dimiserat Flandrensis Comes tum fato functus. Altera est Willelmi Archiepiscopi Remensis, qua prædictam Regis Philippi et Comitum ac Baronum cessionem confirmat, et anathema decernit in eos, qui hanc detestabilem consuetudinem (sic Laganum appellat) in posterum reducere conarentur :
Ad hoc dominum ac nepotem nostrum carissimum Philippum Francorum Regem cum cæteris, quos prænominavimus, Baronibus efficaciter induximus, quod ipse dominus Rex illud Langan ex toto quittavit, et libere in perpetuum remisit, sicut scripto ipsius patet authentico : similiter et omnes prænominati Barones pro salute animarum idem Lagan quittaverunt.
Charta Rainaldi Comitis Bononiæ et Idæ conjugis ann. 1206 ex Tabulario Regio :
In perpetuum quitos clamavimus a Lagano maris burgenses S. Audomari. et eorum res, quæ in terram nostram de Bolonesio et in terram nostram de Merc venient ad Laganum.
Cum porro Laganum abrogarunt in terris suis supradicti Principes, id intelligendum de prava illa, quam descripsimus, consuetudine, qua et homines naufragi, et res naufragio ad littus ejectæ, licet repetitæ, eorum erant : non vero de iis quæ a nemine repeterentur. Proinde ita capienda Charta Florentii Abbatis S. Judoci et Willelmi Comitis Pontivi ann. 1203. in Tabul. ejusdem Monasterii S. Judoci :
Sciendum quoque, quod si Laganum evenerit in Comitatu B. Judoci, et homines de tenemento ejusdem Sancti fuerint accusati apud Comitem de Lagano, Abbas S. Judoci debet eos submonitos in Curiam suam vocare, præsente Comite, vel ejus Serviente, et ibidem, si potuerit, pacem facere. Quod si querela ad voluntatem et arbitrium Comitis non potuerit ibi terminari, Abbas S. Judoci accusatos super usurpatione Lagani usque Monsterolum debet conducere, et non alibi, et ibi querela eorum judicio ejusdem villæ debet terminari.
Sed et Lagani nomen longe post hæc tempora haud omnino extinctum docent Computa domaniorum Comitatuum Pontivi et Bononiæ annorum 1369. 1405. 1465. et 1474. in quibus fit recepta des Lagans, des grans et petits Lagans, et des gros Lagans : ubi grandiora Lagana esse dicuntur, quæ 60. solidorum pretium excedunt. Sed ex ipso contextu satis apparet, has voces sumi tantum pro ejectibus maris, iisque rebus, ad littus a mari remissis, quæ nullius domini sunt, et a nemine repetuntur. In Computo ann. 1369. habentur les Lagans venus par marée à Thormont ; id est, res, quas adversus maris æstus ad littus invehit.
Posterioribus tamen sæculis videtur id nomenclaturæ potissimum attributum rebus in mari deperditis, vel ejectis, adhuc fluctuantibus, necdum ad littus appulsis, quæ inventoris sunt. Quæ est sententia Bractoni lib. 3. tract. de Corona cap. 2. § 5 :
Quæ si in mari longius a littore inveniantur, ita quod constare non possit, ad quam terram vel regionem essent applicandæ, tunc quicquid ita inventum fuerit, erit inventoris, eo quod in nullius bonis esse dicantur, et dicitur a nautis Lagan, et quod ideo occupanti conceditur, quia non est aliquis, qui inde privilegium habere possit, Rex non magis quam privata persona, propter incertum rei eventum.
Ex quo quidem jus naufragii triplex esse dixerunt : primum [] quod innatans, seu fluitans, Angli Flotson, vocant ; alterum, quod ejectitium, sive quod a mari fluctibusque in terram ejicitur, iisdem Anglis Jetson ; tertium denique, quod submersum dicunt, sive quod in fundo maris inventum est, quod Lagon iidem Angli appellant, a Saxonico, ut aiunt, sive Germanico Liggen, vel Leggen, non vero a ligando, ut voluit Cookius. At cum ex antedictis satis appareat, Laganum acceptum pro quovis naufragii jure ; id est, tum pro rebus in mari deperditis, e mari ejectis adhuc fluctuantibus, tum pro iis, quæ ad littora ab æstu invehuntur : dicendum est, complexum esse id genus naufragii, de quo Bracton. quomodo wreccum usurpant Statuta Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 25. Consuetudo Normanniæ 1. part. sect. 2. cap. 5. Bretius lib. 4. de Regis supr. dom. cap. 4. ubi etiam Lagani meminit, et alii.
Reges denique Angliæ, qui id perinde juris in suis obtinuere, seu usurpavere, littoribus, ut est in Legibus Henrici I. loco laudato, ut illud omnino tollerent, curas etiam suas contulere, uti patet ex aliquot eorum diplomatibus, quæ describuntur in Monast. Anglic. tom. 1. pag. 237. et 920. Primus vero ex iis Ethelredus in eo Fœdere, quod cum exercitu Anlavi pepigit, cap. 2. 3. et 4. Edit. Saxonicæ, apud Lambardum pacem ac securitatem indixit navibus et hominibus naufragium passis in dominii sui provinciis : deinde sub primos regni annos pravam istam consuetudinem abrogare tentavit Henricus II. ut auctor est Willelmus Neubrig. lib. 3. cap. 26 :
Antiquam, ait ille, inhumanam circa naufragos consuetudinem in ipsis regni sui initiis eximia pietate correxit : atque ejusmodi hominibus ab æquoreo discrimine liberatis humanitatis officium exhiberi præcipiens, graves in eos pœnas sanxit, qui forte illis in aliquo molesti esse, vel de rebus eorum quippiam usurpare præsumerent.
Cui simile aliud exaratum est ab Ricardo I. filio, cum iter Hierosolymitanum est aggressus, Messanæ in Sicilia anno 1190. ut habent Rogerus Hovedenus et Bromptonus ; quod firmatum est alio Henrici III. Statuto dato Merewelli anno regni 28. quod descriptum legitur in Regesto Constabulariæ Burdegal. fol. 195. non modo pro naufragiis, quæ ad Angliæ, sed etiam Aquitaniæ et Pictavorum littora acciderent : in quibus quidem Regum Angliæ Statutis jus istud Wrecci nomine donatur. Neque tamen ita abolitum, ut non aliquatenus revixerit in Aquitaniæ locis maritimis. Testatur quippe Jacobus Billius lib. 1. Observ. Sacrar. cap. 6. sua ætate in Insulis Rupellæ vicinis omnibus oris illis maritimis viguisse crudelissimam illam Consuetudinem, ut si gravior quædam tempestas navem aliquam multis ante detrimentis affectam, magnaque ex parte fractam in littus ejecisset, tantum abest, ut ii, ad quos delata erat, ejusmodi calamitate commoverentur, ut eos ipsos, quod miseri essent, hostium loco et numero haberent, atque id omne, quod fluctuum rabies ipsis reliqui fecerat, confestim deriperent : imo ne ab ipsorum quidem corporibus, si sua tueri ac retinere conati essent, manus interdum abstinerent. Certe fatendum, non humane modo in hisce occasionibus sese etiamnum gerere provinciarum maritimarum præfectos. Vide Ludov. XIV. Ordin. de rebus marit. ann. 1681. lib. 4. tit. 9. Id porro Juris Christiernus II. Daniæ Rex etiam dimisit, licet plus centum[] aureorum nummorum esset, ut auctor est Isaacius Pontanus. Vide Leges Scanicas Andreæ Suenonis lib. 8. cap. 2. et Histor. Segov. Colmenarezii cap. 18. § 2.
P. Carpentier, 1766.
Inter principes, quibus inhumana prorsus visa est isthæc consuetudo, annumerandus Casimirus III. rex Poloniæ, qui pravo huic juri renuntiat Literis ann. 1454. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 177 :
Nos, qui rex catholicus sumus, sortem hujusmodi naturali et divino jure, sedisque Apostolicæ decreto damnatam, velut crudelem et injustam execramur, pollicemurque quod res et bona, cujuscumque ponderis vel valoris existant, earum personarum quæ maris naufragio periclitabuntur, nunquam per nos aut officiales nostros, velut nostras aut juris nostri petemus aut requiremus ; sed illas absque diminutione per eos, quorum ante naufragium fuerunt, aut eorum propinquiores demonstratione evidenti propinquitatem probantes et in usus convertendas beneplacitos, decer nimus colligendas. Contrariæ consuetudini aut juri, vel potius corruptelæ pro nobis et successoribus nostris renuntiantes ; nisi forte nullus bonorum hujusmodi extaret justus hæres et successor, quoniam in casu illo bona ex naufragio habita nostræ potestati volumus subjacere.
Huic præiverat Barnimus dux Pomeraniæ Charta ann. 1274. inter Notas ad Orig. Pomeran. pag. 331 :
Notum esse volumus... quod nos omnes velificatores, cum omnibus rebus ipsorum, ita si naufragium passi fuerint, quod absit, ubicumque circa partes dominii terræ nostræ continget, recepimus in nostram protectionem et defensionem, volentes omnibus modis ipsos cum universis bonis et rebus ipsorum esse liberos et securos, nec ab aliquo advocatorum vel ministerialium nostrorum ullatenus indebite gravari vel molestari.
Vide Laganum.
Multa hoc loco alia addi possent ad hunc firmandum inhumanum morem, quæ consulto prætereo, cum jam instituti rationem excesserim. Addo tantum, juris Langan mentionem adhuc fieri in Historia Ecclesiastica Abbavillensi lib. 1. pag. 469. et apud nostrates olim usurpatum vocabulum pro eo, quod late patet et excurrit, ut sunt res, quæ in mari fluctuant, nullos intra fines coercitæ. Philippus Mouskes in Theodorico :
Si fist de son tresor Lagan.
Et in Philippo Augusto :
Li Rois vot traire par Lagan,
Vers la Rocielle au Roi Jean.
Inter bona Ecclesiæ Trajectensis apud W. Hedam pag. 246. 1. Edit. recensetur
decima navium, quæ illuc procellarum impetu feruntur, ac inventionis
. Vide Jacobum Godofredum in Tract. de Imperio, deque Jure naufragii colligendi, et Thesim in Academia Cantabrigiensi agitatam hoc tit. editam Londini ann. 1657 :
Naufragia publicanorum esse, nec jus, nec rationem permittere.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Lagan præterea, idem quod Abundantia, copia, multitudo. Chron. Franc. ad ann. 1287. apud D. Le Beuf tom. 1. Dissert. pag. clij :
Cele année furent vin bon,
Et blé si fu à grant Lagan,
Pour quatre sols avoit l'ere tel
Qui fist bon pain en grant ostel.
Phil. Mouskes :
I ot ocis à grant Lagan,
Dont la terre fu pis en l'an.
Hinc Faire Lagan ex eodem Philippo [] supra laudato, est Abunde, liberaliter dare.