« »
 
LATÆ, LATHE.
[]« Latæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 034b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LATAE
LATÆ, Minutiores asseres, sectiles, qui supra cantherios ponuntur, quibusque aptantur tegulæ, nostris Lates : quidam Templa esse Festi ac Vitruvii putant, de qua voce consule Bernaldinum [] Baldum. Glossæ veteres MSS. : Asser, Lata tecti. Papias : Asseres, Latas, Latinum est. Idem alibi Lactas habet : Asseres, pali vel paxilli, vulgo Lactæ dicuntur. Gloss. Saxon. Ælfrici : Asseres, Latta, Charta Raimundi Comitis Tolosani ann. 1181. apud Catellum :
In qua fusta intelligimus arcas, vel vasa sive vinaria, vel alia, et circulos, et Latas, et scamna, etc.
Charta Petri de Roteys Vicarii Tolos. ad Bajulos de conditione materiæ ann. 1272. ex Libro MS. Consuetud. Tolos. f. 27. e Bibl. D. Abbatis de Crozat :
Et quod cayrones... habeant 12. palmos de longo et medium pedum de amplo et unum durnum de spisso, et quod Latæ habeant 12. palmos de longo et unum digitum de spisso.
Statuta Arelatens. MSS. art. 33 :
Qui dampnum dederit, seu erradicaverit plansonos... seu etiam Latam de cepibus diviserit, etc.
Hic Lata videtur axiculus transversus, affixus parti palorum superiori, quo firmius colligantur. Le Roman de Rou MS. :
Les couvertures des mésons,
Et les Lates et les quevrons.
Cambro Britannis Llath et Llhaten est virga, pertica tres pedes longa, qua quid mensuratur, mensura trium pedum.
[]« Lathe » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 036a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LATHE
LATHE. Vide Lastum.