P. Carpentier, 1766.
◊ Libert. Podii-Mirol. ann.
1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 314. art. 14 :
Concedimus ipsis consulibus,
singularibus et habitatoribus ipsius villæ ac honoris ejusdem de gratia speciali per
præsentes, quod omnia et singula eorum bona, mobilia et immobilia, et alia quæ eisdem et
eorum alteri pertinere possunt per Rationes, actiones, aut aliter qualitercumque,....
habeant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rationis Consules, Judices, in Statutis Genuens. lib. 1. cap. 9. ubi fusius exponitur eorum
jurisdictio.
Rationes Exercere, Placitare. Charta Lotharii Reg. Franc. ann. 987. apud Mich. Carbonellum in
Chronico Hispan. fol. 19 :
Ut nullus Comes, Pontifex, Judex publicus in prædictis
rebus habeat potestatem causas distinguendi, nec obligandi, nec Rationes exercendi,
etc.
In Rationes Venire,
advenire, ad rationem venire, esse, etc. Juri stare. Epistola Episcoporum
Franciæ ad Ludovicum Regem ann. 858. cap. 3 :
Quando sicut et ante petivimus, ut
frater vester, et omnes fideles illius ante vestram fideliumque vestrorum præsentiam in
Rationes, loco et tempore congruo, venissemus, et quæ male gesta forent, vestro consilio
et auxilio cum Dei adjutorio fierent emendata.
Chronicon Farfense :
Et
qui aliter agere voluerit, in præsentia Regali vel Imperiali in Rationes
adveniant.
Formulæ vett. incerti auctoris form. 38 :
Suggessit, eo quod
apud nostrum signaculum hominem aliquem, nomine illum, mannitum habuisset, et super
noctes tantas ante nos debuisset venire in Rationes, etc.
Charta Caroli M. pro
Monasterio S. Dionysii :
Si quis vero contra præcepta anteriorum Regum vel nostra
aliquid facere vel contraire voluerit, tunc Missus noster vel Comitis super noctes
viginti una ante nos per bannum nostrum venire faciant in Rationes contra Missos S.
Dionysii et Foleradi Abbatis.
Adde Formulas vett. secundum Legem Romanam form.
29. 39. 42. Concilium Duziacense I. part. 1. cap. 6. pag. 67. part. 4. cap. 4. pag. 254.
Beslium in Regibus Aquitan. pag. 31. etc. :
Ad rectam Rationem et justum judicium
venire,
in Capitul. Caroli C. tit. 16. § 2. Fulbertus Carnot. Epist. 48 :
Quia judicio contendere magis quam veniam postulare statuistis, restat vobis
convenire judices, qui præfixis loco et tempore, nos in alterutrum legali Ratione
justificent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rationes Deducere, in Capitulari de Villis ejusdem Caroli Magni cap. 16. et 57.
Ad Rationem Stare. Formula 117. apud Lindenbrog. :
In Rationes publicas ante illustrem
virum... adstiti.
Mittere, vel
Ponere ad Rationem, est ad judicium quemvis provocare, citare,
submonere. Hinc familiaris loquendi nostris formula :
Mettre quelqu'un à la
Raison.
Baldricus lib. 3. Chr. Camerac, cap. 45 :
Qui de tantis malis
missus ad Rationem iterum evictus omnia emendavit.
Adde lib. 1. cap. 116.
Galbertus in Vita Caroli Comit. Flandriæ num. 140 :
Posuerunt Comitem ad
Rationem.
Charta Henrici III. Imper. ann. 1056. apud Nicol. Zillesium :
Si
homo in hominem verbis aut factis deliquerit, nec Abbas, nec Advocatus in Rationem id
ponere debet, nisi præsens sit aliquis, qui eum accuset.
Epistola 221. ex
Francicis tom. 4. Hist. Francor. :
Posui civitatis burgenses ad
Rationem, responderunt mihi, etc. Ad rectam Rationem et debitam emendationem
perducere,
in Capitul. apud Marsnam ann. 851. cap. 4. Adde Conventum Turonensem
ann. 879. cap. 4. 8. Alexandrum III. PP. Epist. 45. apud Sirmondum, Traimundum
Clarevallensem Ep. 3. Gaufridum Vindocin. lib. 2. Epist. 16. Thomam Walsingham. ann. 1304.
pag. 88. Beslium in Comitib. Pictav. pag. 149. Histor. Landgravior. Thuring. cap. 109.
etc. Haltaus. Glossar. German. voce
Rede, col. 1532. :
Guibert l'appelle, si l'a à Reson mis.
Crebro recurrit apud hunc scriptorem.
In Ratione Esse, quod practici dicunt,
Estre en cause, in Capitulari 3. ann. 813. cap. 42.
Rationem Sequi. Gregorius Turon. lib. 9. cap. 33 :
In judicium quoque accedentem coegimus
eum, in quantum potuimus, Rationem sequi, i. judicium.
Rationem Habere cum aliquo, Litigare cum aliquo. Vita S. Præjecti Episc. Arvern. :
Ad
palatium properat, et ut mos est apud Regis aulam, in loco, ubi causæ ventilantur,
introiit, ut cum Hectore de supradicto negotio Rationes haberet.
Edictum
Pistense cap. 32 :
Et ipse sic mallum suum teneat, ut Barigildi ejus et Advocati,
qui in aliis Comitatibus Rationes habent, ad suum mallum occurrere possint.
Adde
Capit. Caroli C. tit. 32. § 13.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Rationem Intrare cum aliquo, Eadem notione. Placitum ann. 878. in Probat. novæ Hist. Occitanæ tom.
1. col. 135 :
Namque suam chartam videntibus cunctis recipiens, cum suis
contracausariis in Rationem intravit, et inter se contendentes consenserunt ipsi
judices, ut inter se pagum fecissent, etc.
P. Carpentier, 1766.
Cognoscere Per Rationem, Forensi jure, more judiciario. Charta ann. 1203. apud Murator. tom. 4. Antiq.
Ital. med. ævi col. 387 :
Si Mutinenses de locis, unde ibi asserebant, et quos ipsi
Bononienses Mutinensibus petebant, de quibus discordia erat,... vellent se ponere in
ipso dom. Guillielmo, si ipse dom. Guillielmus potestas Bononiæ reciperet hoc in se ;
respondit : Non ad cognoscendum per Rationem. Item et si ipsi vellent se de hoc ponere
in religiosis personis, sive in arbitris, cognoscendo per Rationem. Respondit similiter,
quod non poneret.
Rationem Facere, Jus alicui facere, impertiri, Gall. :
Faire raison à quelqu'un.
Lex Ripuar. tit. 3. § 2 :
Quod si servus... fuga lapsus fuerit, supra 14. noctes
aut ipsum repræsentet, aut pro eo faciat Rationem. Districtas Rationes facere,
in Epistola Stephani PP. ad Pipinum, etc. :
Districtas cum eo faciatis
Rationes.
Charta ann. 1167. apud Guichenonum in Histor. Sabaud. pag. 42 :
Ego vel ipsi ibi de eis plenarie justitiam et Rationem faciemus.
Annales Genuens. lib. 1. ad ann. 1156. apud Murator.
tom. 6. col. 268 :
Legati autem postquam Januam venerunt, concione facta cum
ccc. hominibus juraverunt, quod non debent mortem Regis vel captionem
consiliare ; et quod si in tota terra Regis in personis vel pecunia deprædationem
fecerint, Consules inde facient rationem.
Idem Annal. lib. 2. ad ann. 1164.
col. 293 :
Ante autem quam Consules nostri Rationem Imperatori fecissent, dixit
Imperator Pisanis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rationes Facere, Alia prorsus notione. Charta Eirici Comitis pro Monasterio S. Crispini Suession.
tom. 3. Annal. Benedict. pag. 687. col. 1 :
Ipsum mansum tradidi ad nostras
Rationes faciendas,
vel ornamenta construenda : ut ipse sacerdos die quotidie ministerium pro
salute animæ meæ ad ipsum altare ministret.
Ubi
ad nostras Rationes
faciendas idem fortean est, quod
ad spiritale commodum, seu
pro remedio
animæ nostræ, ut in Chartis passim habetur.
P. Carpentier, 1766.
◊ Necessaria ad victum et
vestitum ministrare. Vide
Ratio 3.
Rationem Perdere, Causa excidere, et a facultate jus suum persequendi. Decreta S. Ladislai Regis
Hungar. lib. 1. cap. 41 :
Si quis vero nobilium.... ad regale palatium cum suo
litigatore non steterit, et regio nuntio vocatus sine Regis licentia domum perrexerit,
Rationem perdet, et insuper si quid ab eo abstulerit, dupliciter reddat.
Adde
cap. 42. lib. 3. cap. 26.
In Ratione Sua Esse, in Lege Salica tit. 1. Occupari rebus propriis. Hunc in locum observat Eccardus, haud satis scio an bene, vocabulum
Ratio Latinum non esse, sed prodire ex Germanico
Recht, Jus,
legitimum.
De hæreditate et de tota illorum ratione se tollat
, tit. 63. id est, ejusce
parentelæ res ac negotia negligat.
Ratio hic pro
Germanico
Reiss, Ramus, crassiuscule pronunciato, positum esse asserit mox
laudatus Eccardus. Vide
Ratio 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ratione Dominica Differri, Domini rebus occupari. Pactus Legis Salicæ tit. 53. § 4 :
Si Gravio
invitatus fuerit et non venerit, si sunnis eum non detinuerit, aut certa ratio dominica
eum non distulerit, ut ibi non ambulet, neque mittat, ut cum justitia exigatur debitum,
aut se redimat, aut de vita componat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rationes Domorum, Jus hospitii, cum quis aliquo divertitur. Litteræ Clementis VII. PP. ann. 1382.
quibus regnum Adriæ tribuit Ludovico Duci Andegav. apud Acher. tom. 10. Spicil. pag. 242 :
Ad hæc si Romanus Pontifex... vellet cum sua curia in aliqua civitatum, vel
aliarum terrarum, seu locorum ipsius regni Adriæ, morari, hoc possit libere et absque
impedimento quocumque.... et tam circa libratas ordinandas, cancellos f*** ta, Rationes
domorum, jurisdictione Marescalli libera, et aliorum Officialium Romanæ Curiæ, quam
alias, in quibuscumque consistant, et qualitercumque retro temporibus, fuerit
observatum.
Medica manu indiget hic locus.
Rationare, Placitare,
Plaider. Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. cap. 9 :
Ut
nemo in placito pro alio Rationare usum habeat defensionem alterius injuste, sive pro
cupiditate aliqua minus Rationare valente,... sed unusquisque pro sua causa vel censu,
vel debito rationem reddat, etc.
Marculfus lib. 2. formul. 31 :
Ut ipsa causa
suscipere ad mallandum vel prosequendum in vice mea debeas, et cum suprascripto illo
ex hoc Rationare, vel quidquid exinde cum eo de ipsa causa egeris gesserisve, ratum et
definitum apud me esse cognoscas.
Annales Genuens. apud Murator. tom. 6. col.
255 :
Lite Corsicæ consecrationis a Cardinalibus et ab Episcopis et
Archiepiscopis diu inter eos Rationata, et non concordata.
Polyptychus
Ecclesiæ Vivar. :
Qui cessione ista rumpere voluerit, et cum S. Vincentio sit
Rationaturus.
Adde Chartam ann. 876. in Probat. novæ Hist. Occit. tom. 1. col.
130.
Rationator, Advocatus. Concilium Burdigal. ann. 1079.
inter Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 2. col. 273 :
Die igitur determinato
instante, utrique supranominati Abbates cum advocatis et Rationatoribus suis in
concilio astiterunt ; et prout quisque melius potuit, causam suam
licenter enarraverunt, et enarrando peroraverunt. Clamoribus itaque tenoribusque
utriusque partis, omnibusque eorum rationibus a concilio diligenter auditis,
etc.
Jacobus I. Rex Aragon. in Foris Oscæ ann. 1247. fol.
7 :
Judicaverunt unanimiter Optimates prædictum advocatum in Rationatoris officio
secundum præmissa adeo processisse, quod nec ipse, nec prædictus infirmus advocatum
petere, vel alii rationem committere possit ulterius in hac causa.
Constitutiones Barcinonenses MSS. :
Item que los Avocats et els Rahonadors no
pusquen pendre ne aver per lur salari del plet,... si no aytant con lo Jutge deu aver et
pendre de la una part.
Observat Miræus in Donationib. Belgicis pag. 549.
Rationatores
, Belgis et Teutonibus appellari, qui tam civiliter, quam
criminaliter in tribunali Præpositi jus dicunt, vulgo
Redenaers nuncupatos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ratiocinator, Eadem notione. Index veterum Canonum, tom. 3. Concil. Hispan. col. 2 :
Laici clericos actores vel Ratiocinatores sibi non constituant.
Ratiocinare,
Ratiocinari, Litigare, in jure agere, jus suum disceptare, ad rationem
ponere, causam suam coram judice rationibus probare, rem quampiam, rationibus ad id
adductis, sibi asserere, crimen rationibus in judicio a se amoliri. Vetus Notitia apud
Beslium pag. 149 :
In legitimo placito ante ipsum Comitem ipse.... advenire deberet
ad hanc causam Ratiocinandum, etc.
Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 846 :
Sed virtute Regia consobrinum suum protegente, Ratiocinari ad voluntatem suam non
poterat.
Idem eodem lib. :
Clamores vestros et Ratiocinationes, ut
rectius potuero, diligenter discutiam.
Sugerius in Ludov. VI. cap. 3 :
De
jure in curia ejus Rationando certa die decertent.
Cap. 8 :
Comes pactum
hoc offerebat per Andream de Baldimento terræ suæ procuratorem Ratiocinare.
Vetus Notitia ex Tabulario Eccles. S. Laudi Andeg. pag. 84 :
Qui cum diu obstinate
prædictum passagium tenuisset, et se ipsum Ratiocinaturum dixisset, termino inde posito,
et postea præterito.... quatuor nummos, quos inde ceperat, reddidit.
P. Carpentier, 1766.
◊ Raisner, eodem
sensu, in Charta ann. 1316. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 227 :
Ordonnons que
chascun jurez dudit commun se puisse Raisner dores-en-avant par soy.
Infra :
Regner et
Raigner. A veteri Gallico
Resne, pro Ratio : unde
Tenir resne, apud Christ. Pisan. in Carolo V. part. 2. cap. 18. pro
Tenir
compte, avoir égard, Rationem habere.
Raamir, non dissimili notione,
Rationibus scilicet probare vadimonium jure posse deserere. Liber rub. fol. parvo domus
publ. Abbavil. fol. 28. v° :
Quant li homs est semons devant le visconte, et il
Raamist se feste : il doit avoir respit duskes à se revenue.
Derationare, Eadem notione. Chronicon Centulense Hariulfi lib. 4. cap. 7 :
Tamdiu
itaque contra Hucbertum institit, usquequo procerum judicio in Regis præsentia eam, quam
diximus, villam Derationaret.
Cap. 19 :
Volens eam veraci assertione, et
chartæ testimonio nobis Derationare.
Tabularium Eccles. Ambianensis fol. 34 :
Et eamdem decimam Canonici adversus eum Derationaverunt.
Chron. S. Petri
vivi ann. 1116 :
Et sese ubivis omnibus judicialibus sententiis Deratiocinaturam
evidenter patefecit, Ecclesiam Retiacensem se et antecessores suos plus 100. annis
tenuisse.
Milo Crispinus in Vita
B. Lanfranci Arch. Cantuar. cap.
9 :
Et coram omnibus testimonio antiquorum Anglorum, qui periti erant legum patriæ,
Deratiocinatus est libertatem terræ suæ.
Vide
Derationare suo loco. Doubletum in Histor.
Sandionys. pag. 842. Sammarthanos in Gallia Christ. tom. 2. pag. 445. etc.
Disrationare. Leges Edwardi Confess. cap. 36 :
Si quis fecerit clamorem ad Justitiarium,
quod injuste interfectus sit, et dixerit, quod velit hoc Disrationari, etc.
Leges Henrici I. Reg. Angliæ cap. 2 :
Si quis civium de placitis Coronæ
implacitatus fuerit, per sacramentum, quod judicatum fuerit in civitate, se Disrationet,
etc.
Mox :
Se Disrationent, quod non debent.
Adde cap. 29. et 48.
Charta ejusdem Henrici in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 265 :
Sciatis, me
reddidisse Deo et Ecclesiæ et Roberto Episcopo Lincolniæ 12. bovatas terræ, quas
Radulphus Basset Disrationavit esse in dominio meo, etc.
Vide Leges Athelstani
cap. 2. Matth. Paris ann. 1242. pag. 397. ann. 1249. pag. 508. Vitas Abbat. S. Albani pag.
79. Chronicon Andrense pag. 416. Probationes Histor. Castilion. pag. 26. etc.
Dirationare, Eadem notione usurpant Regiam Majest. lib. 1. cap. 15. § 12. cap. 16. § 10. Leges
Henrici I. Reg. Angl. cap. 48. Ricardus Hagustald. cap. 13. Placitum apud Pinendenam apud
Seldenum ad Eadmerum pag. 198.
◊ Desrener, Nostris. Leges Guillelmi Nothi cap. 27 :
Si home veut Desrainer convenant de terre vers son Seignor, per ses pers de la
tenure meimes, qui il apellera à testimoines, l'estuvera Desrainer : kar par estranges
ne pourra pas Derainer.
Ubi miror, vocem
Derainer non intellexisse
Seldenum. Assisiæ Hierosol. MSS. cap. 1 :
Pource que se il n'est plaideoir, que son
conseil li sache la raison garder, et sa querelle Desreigner de ce dont il est
requeroir.
Cap. 3 :
Je le vous contrebati par esgart de court, et vous
par esgart de court l'avés Desreigné vers moi, etc.
Cap. 13 :
L'on peut
plaidoier contre chascun sans estre donné à conseil par court, pour son droit
Desraigner, ou deffendre, etc.
Occurrit ibi non semel. Chronicon Bertrandi
Guesclini MS. :
Irons nous dessus luy vostre droit Desrener.
Hinc
Desrene, quod
Dirationamentum dicitur in Monastico Anglic.
tom. 1. pag. 238. et apud Will. Thorn. pag. 2130. quod sic definit vetus Consuetudo
Normanniæ :
Deresne si est une loy establie en Normandie en simples quereles, par
laquele celui, qui est suis d'aucun fet, et accusez de felonie, que il n'a pas fet le
fet, de quoi la partie averse l'avoit accusé, et pour c'en que l'en a presumption, que
chescun doit mieus savoir la verité de son propre fet, que nul autre, la Desrene est
ottroiée à celui, qui en est suis pour desclairier la verité du fait, dont il est
accusez. Donques il est que home Desrene toute icele chose, qui est proposée entre lui
par son aversaire, et Desrene, c'est assavoir il demonstre hors reson ou sans reson,
etc.
Araisner, Ad rationem ponere, in pacto Tongrensi ann. 1403. in magno Recordo Leodiensi pag.
29. 30. etc.