« »
 
AUDIRE 1, AUDIRE 2, AUDIRE 3.
[]« 1 audire » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 470a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUDIRE1
1. AUDIRE, Intelligere, capere, Gall. Entendre, comprendre. Epistola J. Episcopi Acconensis ad Honorium III. PP. apud Acherium tom. 8 : Spicil. pag. 381 :
Quoniam autem qui talia dixit, Saracenus extitit, multi ex nostris fidem verbis ejus adhibere noluerunt, non Audientes qualiter ariolus et gentilis de Christo et filiis Israël prophetavit, et Nabuchodonosor de futuris regnis et lapide sine manibus de monte exciso somniavit, et Pharao, etc.
[]« 2 audire » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 470a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUDIRE2
2. AUDIRE, Judicare. Appendix Codicis Theodos. a Sirmondo edita Constit. 18 :
Episcopale judicium ratum sit omnibus, qui se Audiri a Sacerdotibus adquieverint. Cum enim possent privati inter consentientes, etiam judice nesciente, Audire, his licere id patimur, quos necessario [] veneramur.
Ita JC. passim. Vide Senator. lib. 1. form. 37.
[]« 3 audire » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 470b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUDIRE3
3. AUDIRE, pro Velle. Capitula Ludovici Pii ann. 824. cap. 9. apud Holstenium, de testibus :
Quod si dissenserint, et quædam pars testium uni præbuerit testimonium, et alia alteri : tunc interrogatur si Audierit per pugnam illorum testimonium approbare.
Phrasis Gallica :
S'il entendoit prouver son témoignage par le duel.
Jeremias cap. 42. rogatus a princibus Judæorum, ut pro iis oraret ad Dominum Deum suum, respondet v. 4. Audivi, id est, Volo, assentior, consentio. Hinc procedit nostrum Oui, quo significamus nos dictis assentiri, etc.