« »
 
[]« Orthographia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 069a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORTHOGRAPHIA
ORTHOGRAPHIA. Quam varia fuerit apud antiquos et quomodo vitiosa in veteribus Instrumentis, vide apud Mabillonium lib. 2. Diplom. cap. 1. num. 6. et seqq. et in Supplemento cap. 3. num. 3. et seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Orthographiam Præstare, Dictare, ut videtur. Mabillonius tom. 4. Analect. pag. 59. laudat Codicem ann. 823. exaratum, qui dicitur
Scriptus per Ellenhardum et Dignum, Hildoino Orthographiam præstante
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Orthographium, Charta, scriptum, diploma. Donatio Sevini Archiep. Senonens. ann. 980. facta Monasterio S. Petri Vivi, tom. 2. Spicil. Acher. pag. 732 :
Postulo ergo serenitatem successorum meorum Archiepiscoporum, ut sicut cupiunt scripta voluntatum suarum cuncto tempore fieri rata, ita Orthographium desiderii mei fideliumque meorum perenniter servent stabile.