«
2 planta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 354b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLANTA2
2. PLANTA, Locus, ager vitibus vel arboribus consitus, idem quod
Plantata. Charta
ann. 874. tom. 2. Spicil. Acher. pag. 588 :
Mansa in gyro monasterii sita, et ut
vulgo loquamur, clausi vinearum, scilicet ille qui adhæret monasterio, et campaniæ,
Plantæ abundantia, curticanus, et clausellus de Patriniaco.
Charta ann. 1286. in
Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1392 :
Et siti sunt duo solidi prædicti supra
unam Plantam, quæ vocatur Longa rea.
MS. :
Freres estoient ambdos jumel,
Pais avoient buen et biel,
Et riche Plainteif tot dis, (tous deux)
C'est li regne de Focedis.
Gallicum
Totdis male redditur
Tous deux ; ibi enim
Aussi, pareillement, itidem, pariter, sonat : alibi
vero semper, vulgo
Toujours.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostris
Plante,
eadem acceptione. Charta ann. 1190. in Chartul. Buxer. part. 8. ch. 3 :
Minori
nepti meæ Clemenciæ dedi Plantam, quæ est retro Mirandam, debentem viij. denarios
censuales.
Alia ann. 1255. ex Chartul. Campan. fol. 439. col. 1 :
In
molendino novo decem solidos, tribus denariis minus, annui redditus, et super Plantas as
Barbez octo solidos annui census.
Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Item plus unam petiam prati... confrontatam ab una parte cum terra et Planta dom.
Joannis de Condomina.
Charta ann. 1375. in Tabul. S. Joan. Laudun. :
Sur
la Plante Andriu le Couvreur seant à Miremont, trois solz Parisis.
Vide infra
Plantica et
Plantitium.