« »
 
RECEPTATOR, RECEPTOR 1, RECEPTOR 2, RECEPTOR 3, RECEPTOR 5, RECHEPTOR.
[]« Receptator » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 041b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECEPTATOR
RECEPTATOR, Receptor, apud Latinos de loco, in quem quis se recipit, tantum intelligitur ; de personis vero, quæ recipiunt, usurpatur apud Scriptores inferioris ævi : in Digest. lib. 47. tit. 16. inscribitur de Receptatoribus. Director. Inquisit. Fr. Nic. Eymer. memorat defensores, fautores, Receptatores hæreticorum. Ulpian. leg. 13. ff. de Offic. præsid. lib. 1. tit. 18 :
Debet.... Receptores eorum coercere, sine quibus latro diutius latere non potest.
[]« 1 receptor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 041c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECEPTOR1
1. RECEPTOR, Arbiter. Glossæ Isidori : Receptor, Actor concordiæ, Medius.
[]« 2 receptor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 041c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECEPTOR2
2. RECEPTOR, Exactor, coactor, tribunus ærarius, Gallis Receveur. Occurrit passim. Vide Receptoria, Vossium lib. 1. de Vitiis serm. cap. 27. et in Appendice pag. 799.
L. Favre, 1883–1887.
Debita et omnia eciam de tempore regis Anglie seu dicti principis Wallarum, ut ducis Acquitaniæ, suis Receptoribus quacunque racione vel causa modo premisso vel alias debita remittere et quittare dignaremur.
(Lett. Caroli V. an. 1370. Mus. arch. dép. p. 293.)
[]« 3 receptor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 041c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECEPTOR3
3. RECEPTOR. Concil. Mexicanum ann. 1585. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 313 :
Notarii ecclesiasticorum tribunalium hujus provinciæ, et tabelliones qui Receptores vocantur, ante ne accipiantur quam Episcopis... obedientiam jurejurando promittant. In loco ad audiendum caussas per tres ante meridiem horas tresque alias post meridiem saltem assistant ; ibique ipsimet per se negotia cum judicibus expediant.
[]« 5 receptor » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 041c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECEPTOR5
5. RECEPTOR. Vide supra Receptator.
[]« Recheptor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 044b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECHEPTOR
RECHEPTOR, pro Receptor, Gallice Receveur, Coactor, exactor. Literæ Caroli primogeniti Johannis Regis Franc. ann. 1356. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 86 :
Inhibemus ne de chetero (cætero) aliquem vel aliquos de familia vel robis vestris... in scabinum vel scabinos ville predicte, seu Recheptorum vel Recheptores reddituum seu emolumentorum ad Communitatem ville ejusdem pertinentium... eligatis.
Insulensium, pro quibus datæ sunt hæ Literæ, vitiosa pronuntiatio est.