« »
 
[]« 1 satelles » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 315a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SATELLES1
1. SATELLES, in Glossis Gr. Lat. : Βασιλιϰοῦ σώματος φύλαξ. Alibi : Δορυφόρος, Satelles. Annales Francorum Fuldenses ann. 880 :
Normanni superiores existentes duos Episcopos... et duodecim Comites his nominibus appellatos.... occiderunt. Præterea 18. Satellites Regios cum suis hominibus prostraverunt, quorum ista sunt nomina, etc.
Ubi Satellites videntur fuisse Palatini proceres, dignitate tamen Comitibus inferiores, sed quibus alii suberant, adeo ut Regii corporis custodiæ præfectos fuisse liceat conjicere, eosque quos hodie Capitaines des Gardes dicimus. In iisd. Annal. Fuldens. ad ann. 866 :
Guntbertus quidam de satellitibus Carlmanni.
Reginon. Annal. ad ann. 871 :
Custodes ex numero satellitum in civitatibus quas receperat locat.
Pertzio sunt Vassi regii. Vide Gaufredum Vosiensem in Chron. 1. part. cap. 73.
Satelles, Vassallus minoris dignitatis. Charta Gaufredi Comitis Andegav. ann. 1062. ex Tabular. S. Florentii veteris :
Remissa sunt omnia bidanna, omne genus bannitionis, nisi cum omnes rustici Satellitum meorum causa belli contra inimicos ierint, etc.
Fulbertus Carnot. Epist. 84 :
Si ergo de justitia, de pace, de statu regni, de honore Ecclesiæ vultis agere, ecce habetis me parvum Satellitem pro viribus opitulari paratum.
Epist. 123 :
Est etiam Comiti nostro G. Satelles fidelissimus et familiarissimus.
Charta ann. 1103. apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 363 :
Accipiant per manus eorum quisque administrationem sui officii, scilicet vicarii, Satellites, et rustici.
Vide Guibertum Epist. 11. Et Savinium Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 1. § 70. not. g.
Satelles, qui feudum Serjanteriæ, ut aiunt, possidet, quod Satellitio, dicitur, in Charta Roberti Comit. Mellenti in Tabul. Leprosariæ Pontis Audomari :
Petrus filius Thomæ Satellitis....... hujus autem conventionis me plegium constituit erga prænominatos fratres P. et Satellitionem suam erga me inde in plegio posuit.
Vide in Serviens.
P. Carpentier, 1766.
Tenir en Saterie, eodem intellectu, ni fallor, dicitur, in Chartul. Mont. S. Mart. part. 3. fol. 79. r° :
Gobers li drapiers tient de nous en Saterie deux sestiers de terre et huit verges.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Satellites dicuntur Communiarum homines seu etiam vassalli quos in prælium sub vexillis suis conducebant eorum domini, quorum custodiæ potissimum adstricti erant, unde Satellites sunt nuncupati. Rigordus ubi de prælio Bovinensi tom. 5. Duchesn. pag. 60 :
Præmisit idem Electus (Belvacensis) de consilio Comitis S. Pauli 150. Satellites in equis ad inchoandum bellum, ea intentione, ut prædicti milites egregii invenerint hostes aliquantulum motos et turbatos. Indignati sunt Flandrenses...... quod [] non a Militibus, sed a Satellitibus primo invadebantur, nec se moverent de loco quo stabant, sed eos ibidem expectantes acriter receperunt.... Erant Satellites illi probissimi de valle Suessionensi, nec minus pugnabant sine equis, quam in equis.
Rigordo prorsus consentit Will. Brito Philipp. lib. 11 :
Cumque morarentur, nec dignarentur aperto
Credere se campo, seriesve excedere Flandri,
Impatiens Suessona phalanx suadente Garino,
Cornipedes quanto potuerunt currere cursu,
Invadunt illos ; nec miles it obvius illis
Flandricus, aut motus aliquod dat corpore signum,
Indignans nimium quod non a Milite primus,
Ut decuit, fieret belli concursus in illos,
Neve verecundentur ab his defendere, si se
Prorsus abhorrescant, cum sit pudor ultimus alto
Sanguine productum superari a plebis alumno,
Immoti statione sua non segniter illos
Excipiunt, sternuntque ab equis, pluresque nec illis
Parcendum ducunt famulis, sed turpiter illos
Jam perturbatos stationem solvere cogunt,
Seque velint nolint defendere. Sicque superbos
Nobilitate viros, et majestate verendos,
Non puduit demum pugnare minoribus ipsis.
Vide Milit. Francic. P. Danielis lib. 3. cap. 8. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Satellitium dicitur ejusmodi Satellitum caterva, apud eumd. Will. Briton. lib. 6 :
  .... quingenti et mille Quirites,
Cumque Satellitiis peditum ter millia dena.
Militiam nude interdum notat, ut monet Carolus de Aquino ex Guillel. Pictav. lib. 1. cap. 12 :
In Danfronti oppugnatione quasi desertoris furtivo more discessit, nequaquam petita missione, Satellitii debitum jam omne detrectans.
Utitur eadem notione Procopii Latinus Interpres Hist. Vandal. lib. 2 :
Aigar in Satellitio Bellisarii pugnare solitus.
Satellitium, δορυφόρημα, in Gloss. Lat. Græc.