« »
 
[]« 1 signum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 482a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGNUM01
1. SIGNUM, Consignatio, signum crucis. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 57 :
Per totum Canonem viginti et tria Signa fiunt.
Mox :
Tribus autem digitis Signa facimus, quia Trinitatem exprimimus.
Canones Hibern. cap. 11 :
Terminus sancti loci habeat Signa circa se.
Atque inde
Signum Dei, Signum Domini, Signum Christi. Ugutio :
Signum Dei, signum crucis,
vel Crux : quem, nescio an recte arguerit Lazarus Baiffius lib. de Vasculis pag. 106. tametsi constet, si Legem Titiam, quam laudat, is respexerit, in qua signum Dei, pro cujusvis Dei simulacro sumitur, falsum fuisse. Lactantius lib. de Mortibus Persecutor. n. 44 :
Commonitus est in quiete Constantinus, ut cœleste Signum Dei notaret in scutis.
Idem num 10 :
Imposuerunt frontibus suis immortale Signum.
Ita lib. 4. Institut. cap. 27.
Simulacrum Dei
, in eodem lib. de Mortib. Persecut. num. 12. Africanus lib. 6. Hist. Apost. :
Signum Dei sui in frontibus nostris digitis suis facientes, etc.
Occurrit præterea in Vita S. Valerici cap. 21.
Signum Domini, Eadem notione, apud Paulinum Epist. 12. et eumdem Africanum[] lib. 7 :
Et percussiones eorum facto Signo Domini procurabat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Signum Dominicum, Eodem intellectu, in Actis S. Saturnini apud Baluz. tom. 2. Miscell. pag. 57 :
Cum bellica tuba caneret, dominica Signa gloriosi martyres erexerunt ; ibique celebrantes ex more dominica sacramenta, etc.
Signum Christi. Julius Africanus lib. 6. Hist. :
Et cum hæc feceritis, imponemus manus nostras super capita vestra, et Signum Christi faciemus in frontibus vestris, etc.
Vita S. Basilii apud Herivæum Archiep. Remensem de pœnitentia cap. 7 :
Et continuo apprehendens manum ejus, faciens Christi Signum in ipso, et orans, etc.
Vita MS. S. Arigii Episc. Vapincensis :
At ubi orationem complesset, signum Christi super plagam faciens, etc. Signaculum Christi,
paulo ante. Vita S. Tillonis Monachi cap. 20 :
Cum super vulnus plenum vermibus Christi Signum deprimeret, repente mortui sunt vermes.
Formula signandi Catechumenos in fronte, apud Menardum ad Libr. Sacramentor. Gregorii pag. 131 :
Signum Salvatoris Domini nostri Jesu Christi in fronte tua pono. Signum Salvatoris Domini nostri Jesu Christi in pectore pono.
Canones Hibern. cap. 11 :
Ubicumque inveneritis Signum crucis Christi ne læseritis.
Will. Brito lib. 8. Philipp. :
Spe ducti veniæ Christi sua pectora Signo
Consignant.
Hinc
Signa Christi
, et
Signo-Christas Gabathas
vocat Anastasius Bibliothecarius Lychnuchos, in modum crucis confectos, de quibus egimus in Descript. S. Sophiæ num. 48. In Leone III. PP. pag. 143 :
Gabatas fundatas Signochristas, quæ pendent in quadriporticu.
In Gregorio IV. PP. pag. 165 :
Signum Christi habet navicellas duas, et murenas tres.
Pag. 189 :
Gabathas de argento purissimo numero 6. tres quidem filopares signo Christi, et duas etiam similitudinem palmarum, et unam interrasilem, quæ est saxisca, pens. simul. libr. 4. Χριστοφόρον σημεῖον
, in Menæis in S. Zacharia sutore 17. Novemb. Vide Glossar. med. Græcit. voce Σιγνόχριστον col. 1366.
Signum Fidei dicitur Alvaro in Hymno in S. Eulogium :
Tunc Signo fidei pectora servulus
Armat deifice, etc.
Nostri Sinacle. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 163 :
Fault faire pluseurs Sinacles de la croix, etc.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Signum Ramispalmarum, pro Solemnis palmarum benedictio, in Dominica ejusdem nomenclaturæ. Comput. ann. 1381. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 34. col. 1 :
Solvi duobus hominibus banneriis, qui vacaverunt per totam diem ad mundandum planum de foro bovum in vigilia Ramispalmarum, quia ibi debebat fieri Signum Ramispalmarum ..... Quia dominus episcopus Nemausensis, fecerit dictum Signum Ramispalmarum.
P. Carpentier, 1766.
Signa, nude appellantur Cruces, vexilla, aliaque ejusmodi, quæ in processionibus deferuntur. Ordinar. MS. S. Petri Aureæ-val. ubi de processione S. Marci :
Omnes ordinate exeant prædictam ecclesiam, Signis præcedentibus.
Infra ubi de Rogationibus :
Vexillo et cruce præcedentibus. Signa victricia
nuncupantur in Chron. Sublac. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 1047 :
Constituit (Joannes abbas) ut in festivitate[] patris Benedicti faciant solemnem processionem ad Specum omnes revestiti cappis, præcedentibus eos famulis, cum victricibus Signis.
P. Carpentier, 1766.
Signum Crucifixi, Imago Crucifixi Pontif. Mogunt. MS. fol. 7 :
Hic sacerdos (ante Canonem) osculetur altare, deinde Signum Crucifixi sive textum.