« »
 
STUFÆ, STUFFÆ.
[]« Stufæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 619b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STUFAE
STUFÆ. Vide mox Stuffæ.
[]« Stuffæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 619b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STUFFAE
STUFFÆ, Stufæ, Balnea calida, Saxon. stofa. Gallis Estuves : vox ejusdem originis ac Stuba, de qua supra. Michaël Scotus de Physion. cap. 11 :
Valent sibi Stuffæ, quia faciunt cessare dolores, etc.
Statuta Eccl. Andegav. ann. 1423. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 527 :
Multosque earumdem (personarum) tabernarum, Stufarum, publicorum locorum et ludorum inhonestorum frequentationes exercere cognovimus.
Laudes Papiæ apud Murator. tom. 11. col. 22 :
Propter abundantiam lignorum habentur intra civitatem et extra prope illam, thermæ plures, ubique duplices, seu geminæ, propter viros et mulieres et dicuntur Stufæ.
Silvester Girald. lib. 1. Itiner. Cambriæ cap. 5 :
Stuphas undique [] videas, miro artificio consertas, lateralibus quibusdam et præangustis spiraculi viis occulte calorem exhalantibus.
Exstat apud Palladium de Architectura titulus capitis de Balneis et Stuphis. Ubi Cod. MS. Pithœanus habet de fabricis balnearum. Vide Ferrarium in Stufa, et supra Stuba.