« »
 
[]« Theristrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 098b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THERISTRUM
THERISTRUM, Teristrum, Genus pallii muliebris, Eucherio Lugdun. Hieronymus in Esaiam : Θέριστρα nos possumus appellare palliola, quibus obvoluta est Rebbecca, et hodie quoque Arabiæ et Mesopotamiæ operiuntur feminæ, eo quod ἐν θέρει, id est in æstate et caumate corpora protegant feminarum. Ex eo Papias : Teristrum palliolum est, quod ad usque Arabiæ et Mesopotamiæ mulierum est velamentum, quo tutissimo umbraculo utuntur in æstivo. Mox : Teristra, subtilissimæ cortinæ. Adde Isidorum lib. 19. Orig. cap. 25. et Tertullian. de Pallio cap. 4. Glossæ Biblicæ MSS : Theristrum, æstivum vestimentum, theros enim æstus. Ugutio : Teristrum quoddam genus muliebris vestis subtilis et tritæ, a terendo dictum, vel a tegendo, quia in æstu corpora tegat feminarum. Gloss. Lat. Gall. : Teristrum, une maniere de vestement de femme, qu'on dit Chainse. Salomon Proverb. 27 :
Sustulerunt a me Teristrum meum custodes murorum.
Hepidanus de Vita S. Wiboradæ lib. 1. cap. 5 :
Teristrum cum omni vittatoria compositione detrahens.
Luitprandus lib. 3. cap. 5. al. 23 :
Dum hunc Græcorum more Theristro opertum, habituque insolito viderunt indutum, etc.
Perperam cheristro editum. Idem in Legatione cap. 37 :
Mihi mandavit, fas non esse quempiam, ubi Imperator esset, pileatum, sed Teristratum incedere : cui mulieres, inquam, nostræ tiaratæ, et Teristratæ, viri equitant pileati.
Adde cap. 40. et 54.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 : Teristrum, soucanie. Terristrum, ceinse de fame veuve.