« »
 
TRIUMPHARE 1, TRIUMPHARE 2, TRIUMPHARE 3.
[]« 1 triumphare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 190a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIUMPHARE1
1. TRIUMPHARE, Vincere, hostem superare, apud Ottonem de S. Blasio cap. 7. Albertus Argentin. pag. 138 :
Triumphaverant enim Veneti cum domino Mediolanensi, ita quod potentes fuerunt.
Adde pag. 157. Sic Triumphare, est causam vincere, in Jure Hungarico, ut auctor est Sambucus. Gloss. Lat. Græc. : Triumphare, πομπεύω, παραδειγματίζω, τριαμϐεύω, ἐπινίϰια ἄγω. Lactantius lib. 6. cap 23 :
Triumphabit terram.
Et lib. 7. cap. 24 :
Gentes non extinguentur omnino, sed quædam relinquentur in victoriam Dei, ut Triumphentur a justis, ac subjugentur perpetuæ servituti.
Tullius aliique dixerunt de vel ex aliquo triumphare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Triumphare Antiphonam dicebant Scriptores Liturgici, cum Antiphona ad Benedictus, vel Magnificat decantari solita ter repetebatur, 1°. ante Gloria Patri, 2°. ante Sicut erat, 3°. integro versu finito. Vide Martenium de antiq. Eccl. Disciplina in divinis Officiis pag. 28. et Triumphaliter.
P. Carpentier, 1766.
Ordinar. S. Martial. Lemovic. ex Cod. reg. 1138. fol. 31. v°. ubi de Sabbato S. :
Inchoat cantor Magnificat, quo completo et antiphona Triumphata, dicitur Oratio
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Triumphare Introitum, Simili notione. Capitulum gen. S. Victoris Massil. ann. 1312 :
Statuimus, quod diebus Dominicis et Festis, in quibus Missæ Introitus Triumphatur, ipse Introitus non reiteretur post versum, sed alta voce incipiatur
Gloria Patri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Triumphare Kyrie Eleyson, Gaufrido Vosiensi in Chronico cap. 59. dicitur, cum inter Kyrie et Eleyson verba quædam inserebant, eo quo jam dictum est modo in Farsa 2. ibi vide.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Triumphatio, Triumphatus, seu ipsa triumphi palma. Exstat apud Mabillon. de Liturg. Gallic. pag. 458. Epistola S. Augustini inscripta
Domino vere sancto, palmæ triumphatione decorato et pontificali officio coronato, Bibiano ortodoxo
, Santonicæ civitatis antistiti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Triumphator, Qui triumphum agit, apud Apuleium in Apologia et lib. de Mundo, S. Cyprianum Epist. 34. cap. 2. Interpretem Bibliorum et alios recentiores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Triumphatorius, Pertinens ad triumphum.
Verbum Triumphatorium et insultatorium
, Tertulliano lib. 5. adversus Marcionem cap. 10.
[]« 2 triumphare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 190a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIUMPHARE2
2. TRIUMPHARE, Illudere. Vita B. Henr. Baucen. tom. 2. Jun. pag. 372. [] col. 2 :
Cum diutius in oratione permaneret, supradictis existentibus sub dicto porticali, videntibus et ridentibus seu Triumphantibus de ipso, cum crederent ipsum fore totum aquam ex dicta pluvia respersum et madefactum, etc.
[]« 3 triumphare » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 190b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIUMPHARE3
3. TRIUMPHARE, Redoubler ; Cf. Triumphare antiphonam, répéter à trois reprises une antienne :
Ipsa autem cognovit patrem suum et sicut fons Triumphabat lacrimis.
(Boucherie, vita S. Euphros. § 14.)