« »
 
[]« Uti » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 393a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VTI
UTI, cum accusativo. Ferrandus Diac. in Brev. cap. 124 :
Ut lectores oraria non Utantur, etc.
Synodus Romana sub Zacharia PP. ann. 743. cap. 3 :
Ut Episcopus, Presbyter et Diaconus secularia indumenta non Utantur, nisi ut condecet, tunica sacerdotali.
Alypius seu auctor Descript. orbis cap. 1 :
Escam vero non Utuntur omnibus communem.
Vide Diomedem lib. 5. de Grammat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Uti, Solere, in usu esse. Litteræ Edwardi II. Reg. Angl. ann. 1317. apud Rymer. tom. 3. pag. 682 :
Secundum communem legem, quæ Utitur in partibus illis, se ad rationem poni et multipliciter inquietari per eosdem, etc.
Acta S. Franciscæ Rom. tom. 2. Mart. pag. 153 :
O mi Jesu Christe (id quod semper Utebatur in similibus oppressionibus dicere.) Sic Utebatur in illo loco,
in Vita MS. S. Gurthierni ex Tabul. Kemperleg.
P. Carpentier, 1766.
Constit. MSS. Jacobi II. reg. Aragon. ann. 1321 :
Ordinamus quod si aliquis fuerit bannitus per officialem nostrum, pro crimine quod commisit, et erit in loco prælati... aut alterius, qui Utitur et usus fuit, sustinere bannitos nostros in suo, etc.