« »
 
[]« Vivere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 362b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIVERE
VIVERE, Vim habere, alicujus esse virtutis.
Quæ ergo ante non motæ sunt actiones, triginta annorum jugi silentio, ex quo competere jure cœperunt, Vivendi ulterius non habeant facultatem
, in Cod. Theod. leg. un. de action. certo temp. finiend. lib. 4. tit. 14.
Vivere de suo. Lex Longob. lib. 2. tit. 52. § 2. Carol. M. 18. :
Si Comes in suo ministerio justitiam non fecerit, tunc Missus noster de hac causa sonare faciat, usque dum justitiæ ibidem factæ fuerint. Et si vassus noster justitiam non fecerit, tunc Comes et Missus noster in ipsa causa sedeant, et de suo Vivant, quousque justitiam faciat.
Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 133. 204. paulo aliter hæc habent : ubi de suo vivant, id est, nihil eis ex publico præbeatur, nec conjectum habeant.