« »
 
VOLVERE 1, VOLVERE 2, VOLVERE 3.
[]« 1 volvere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 376b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOLVERE1
1. VOLVERE, Expellere, ejicere, Gallice Chasser. Inquisitio ann. 1268. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Et custodiebant oves suas in dicto territorio alte et basse sine prohibitione alicujus, et non vidit quod aliquis Volveret eos, nec ejiceret de dicto territorio.
Infra :
Et non inveniebant qui Volveret eos, nec diceret eis : malefacitis quia huc venistis.
Rursum :
Nullus Volvebat eum, nec pignorabat eum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Volvere Se, Vertere, Gall. Se tourner. Acta S. Franciscæ Rom. tom. 2. Mart. pag. 105 :
Quibus dictis Volvit se Regina cœli ad beatam Franciscam.
Vide Volutus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Volvere Causam Finitam, Eam renovare, in indice seu rotulo rursus inscribere ; Galli diceremus : Remettre au rôle. Leges Rotharis Conclusio, post 390. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 48. col. 2 :
Et hoc addimus atque definimus, ut causæ, quæ finitæ sunt, non Volvantur. Quæ autem non sunt finitæ,... aut quæ motæ fuerint, per hoc Edictum incidantur et finiantur.
[]« 2 volvere » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 376b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOLVERE2
2. VOLVERE, Ambitu complecti, Gall. Avoir de tour. Pactum inter Reg. Franc. et Venet. ann. 1268. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Noster fol. 286. v° :
Item una storia de feno, quæ Volvat pedes viij. et medium et sit alta cum testis pedes v. et medium.
[]« 3 volvere » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 376b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOLVERE3
3. VOLVERE, Concamerare, Gall. Vouter. Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 96. r°. col. 2 :
Tota Turris (de Ribemont) Volvenda, planchanda et solennda et quernelanda et escuanda, et turriculam, quæ erat ante portam, oportet Volvere et desuper facere 1. estage, etc.
Vide Voltare in Volutio.