![[]](img/image.png)
«
Acolytus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 058a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACOLYTUS
ACOLYTUS,
Acoluthus, Proximus hypodiaconatui gradus, ut patet ex Synodo Romana
Sylvestri can. 7. ubi Episcopo parere jubetur
Presbyter, Diaconus Presbytero,
Diacono
Hypodiaconus, huic
Acolytus, Acolyto
Exorcista, cui
Lector. Dicti autem
Acolyti, quasi
ἀϰόλουθοι : sunt enim veluti famuli Ecclesiastici, ut pote qui vilioribus
Ecclesiæ ministeriis deputantur, ut cereis deferendis, etc. Unde apud S. Cyprianum Epist.
28. 55. 78. 79. S. Augustinum Epist. 62. 100. S. Gregor. lib. 7. Indict. 1. Epist. 7.
Acoluti nominantur. Gloss. Græc. Lat.
ὰϰόλουθος,
sequutor, pedissequus, consequens. Hesychius :
ἀϰόλουθος, ὁ νεώτερος, παῖς.
◊ De eorum officio et ordinatione, sic Ordo Romanus, et Liber
Sacramentorum sancti Gregorii :
Acolyti, cum ordinantur, primum quidem ab Episcopo
doceantur, qualiter in officio suo agere debeant ; sed ab Archidiacono accipiant
ceroferarium cum cereo, ut sciant se ad accendenda Ecclesiæ luminaria mancipari :
accipiant et urceolum vacuum (ad effundendum vinum in Eucharistia Corporis
Christi,
ita Codex MS. Senonensis Eccles.),
dicente sibi Episcopo :
Accipite urceolum ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam Sanguinis
Christi.
Isidorus lib. 7. Orig. cap. 12 :
Acolyti Græce, Latine
Ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis, quando Evangelium legendum est, aut
sacrificium offerendum : tunc enim accenduntur luminaria ab eis et deportantur.
Eadem propemodum habent Alcuinus lib. de div. Offic. cap. de Ecclesiastico
![[]](img/image.png)
Ord. et cap. de Tonsura ; Amalarius lib. 2. cap. 10 ; Honorius Augustod. lib. 1. cap.
178 ; Stephanus Eduensis lib. de Sacrament. cap. 4 ; Gillebertus Lunicensis Episc. de Usu
Ecclesiastico ; Ivo Carnot. Serm. de Excellentia sacrorum Ordin. et in Decret. Innocent.
III. de Mysterio Missæ ; Hugo Rotomagensis Archiepisc. lib. 2. contra Hæretic. sui
temporis cap. 5 ; Lanfrancus de Celanda Confess. etc. Vide præterea Anastasium in
Bonifacio V. pag. 45. et Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 27.
acolyti, Mansio seu exedra
Acolytorum juxta Ecclesiam aut Secretarium Ecclesiæ.
Anastasius Bibl. in Gregorio IV. PP. pag. 166 :
Fecit etiam juxta Acolyti pro
quiete Pontificis... hospitium parvum, etc.
Est Papiæ
Acolei idem quod
introitus. Cur
non ergo hospitium illud juxta introitum Ecclesiæ ædificatum fuisse censeatur
?
Acoluthi Sedis Apostolicæ octo ordinarii,
qui cum Pontifex apud lectum paramenti, et similiter in Ecclesia est
celebraturus, et induitur sacris vestibus, circumstant genuflexi, et ornamenta
subministrant Diaconis Cardinalibus, etc
. Ceremon. lib. 3. pag. 320.
P. Carpentier, 1766.
Acolytha, pro
Acolythus ; nisi de moniali, quæ acolythi officio fungitur,
intelligas. Ordinar. Ms. S. Crucis Pictav. :
In die Epiphaniæ, dum legitur
novissima lectio, induitur diaconus dalmatica et Acolytha alba et amictu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Acolitatus, Officium
Acolyti. Passim occurrit apud Scriptores Liturgicos.