« 4 salutatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 295a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALUTATIO4
4. SALUTATIO, Adoratio, Duplex salutandi ratio Albigensibus usitata, apud quos
Salutatio, Credentium, ut aiebant, erat ; Adoratio, nondum Credentium. Hæc
pluribus variisque in locis describit Limborchius in Histor. Inquisit. Tolos. ac præsertim
pag. 54 :
Item quando heretici de novo veniebant, vel quando recedebant ab eo, Salutabat eos modo hereticali abstracto capucio, scilicet amplexando et tenendo manus super brachia heretici, vertendo et inclinando caput ter, nunc ad dexteram, nunc ad sinistram heretici, et dicendo ter Benedicite.Et pag. 61 :
Adoravit eum flexis genibus, junctis manibus inclinando se ter super unam bancham coram eo et dicendo, etc.Respondebat hæreticus, Benedicat vos Christus et nos ; quibus subjungebant discipuli, Bone Christiane rogate quod perducat nos ad bonum finem.