« »
 
ALIENUS 1, ALIENUS 2.
[]« 1 alienus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 178c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALIENUS1
1. ALIENUS, Exemptus ; Alienare, Eximere. Lex 4. Cod. Theod. de Collatione donat. (lib. 11. tit. 20. l. 4. § 1) :
Hunc a conlatione jubemus esse Alienum.
Lex 84. eodem Cod. de Decurionibus (lib. 12. tit. 1. l. 124.) :
Quos aut objectus debilitatis Alienat, aut senectus pigra remoratur.
Willelmus Tyrius lib. 12. cap. 10 :
Juniorem Boamundum... ab Antiochia, quæ paterna ei hæreditas erat,... fecerit Alienum.
Th. C. lib. 9. tit. 14. pr. :
A materna vel avita, omnium etiam proximorum hereditate ac successione habeantur Alieni.
[]« 2 alienus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 178c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALIENUS2
2. ALIENUS, Extraneus, vel etiam Absens, alio profectus. Stat. Arelat. MSS. sub Raimundo archiep. Arelat. :
Item statuimus quod accessoribus conveniri non valeat, antequam conventus debitor principalis. Si vero fuerit Alienus debitor principalis, detur tempus unius mensis accessorio, ad repræsentandum debitorem principalem.