« »
 
ALLEGARE 1, ALLEGARE 2.
[]« 1 allegare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 182a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALLEGARE1
1. ALLEGARE, Latinis Scriptoribus, est Mittere, vel aliquem legare ad alium. Papias : Allegare, Mittere, mandatis instruere. S. Augustinus Epist. 159 :
Ad eum quoque litteras dedi, quas rogo ut ipse illi tradere, et Allegare, si opus est, non graveris.
Adde S. Ambros. Epist. 32.
Allegare testes
, producere in jure ; Allegare preces, supplicare per scriptum, quod ad judicem seu Principem mittitur. Gloss. Gr. Lat. ἱϰεσίαν προσφέρω, Allego. Gloss. Lat. Gr. Adlegat, παρατίθεται μάρτυρας, δεήσεις προσϰρίνει, προσαγγέλλει. Apuleius in Apol. :
Tacitas preces Deo Allegasti.
Cæsarius Arelatens. Serm. 12 :
Si apud aliquam personam potentem velles aliquam causam Allegare necessariam, etc.
Optatus lib. 3 :
Cum easdem preces apud Africanos judices Allegarent.
Ubi observanda loquendi formula, apud judices ; inde enim alia orta :
Donationum instrumenta apud acta Allegare
, in leg. 3. Cod. Theod. de Donat. (lib. 8. tit. 12.) pro in acta referre. Qui enim actis publicis rem, a se factam vel impetratam, inseri curat, apud acta allegat. Sed et gestis Allegare dixerunt. Testamentum S. Hadoindi Episc. Cenomanensis :
Et ibi testamentum meum cum apertum fuerit, vobis prosequentibus, apudque publica gestis municipalibus faciatis Allegare.
S. Augustinus Epist. 158 :
Si necesse fuerit, etiam gestis jubete Allegari [] Epistolas meas.
Papianus lib. Responsor. tit. 2 :
Donatio... si gestis fuerit Allegata.
Et alibi passim.
Allegatis gestis inserta
in lege 3. Cod. Theod. de Hæretic. (lib. 16. tit. 5. c. 37.)
Allegationis gesta
, apud eundem Augustinum l. 2. contra Petilianum cap. 97. Adde cap. 83. 92. l. 3. cap. 57.
Donationes solenni gestorum Allegatione firmare
, apud eumdem Papianum tit. 24. Vid. Marini Pap. Dipl. pag. 275. not. 15.
Alligare, interdum pro Allegare. Charta ann. 1032. apud Columbum de San-Rufensibus Canonicis :
Tempus legis istius donationis causa non sine gestorum testificatione valebat, nunc vero post hanc legem nec quælibet donatio valere potest, si gestibus fuerit Alligata.
Charta Vindiciani Episcopi Atrebat. apud Baldricum lib. 1. cap. 25 :
Lex priscorum quoque exposcit auctoritatem, ut quicunque voluerit de rebus suis propriis vendere, cedere, condonare, suum instrumentum secundum legem Salicam licentiam habeat Alligare.
Primum Testamentum Widradi Abbatis Flaviniac. :
Quam manu mea propria subterfirmavi, et bonorum hominum signis, vel Alligationibus roborandam decrevi.
Vide Allegatio. Adde Gregor. M. lib. 2. Ind. 10. Epist. 9. lib. 7. Ind. I. Epist. 6. Ind. 2. Epist. 72. 86. lib. 10. Epist. 12. lib. 12. Epist. 10. Chartam veterem apud Doubletum p. 739. et Marculfum lib. 2. form. 27. ubi habetur formula ejusmodi allegationum, et in acta publica donationes aut testamenta referendi.
Allegationes partium, in leg. 2. C. de Relationibus, (lib. 7. tit. 61) leg. 11. Cod. Theod. de Appellat. (lib. 11. tit. 30) rationes, quas reus et actor producunt. Gloss. Græc. Lat. : Διδασϰαλία πράγματος, Allegatio, instructio. Διϰαιολογία, Allegatio ; hinc nata nostris vox familiaris, Alleguer, de eo qui instrumenta, vel testes, vel rationes pro suo jure tuendo profert. Vide Paul. lib. 1. tit. 12. § 6. Vatic. Fragm. § 273. Dig. lib. 48. tit. 18. fr. 1. § 26. lib. 4. tit. 4. § 17.
Allegationes, pro legatis in acta publica relatis, apud Anastasium in S. Julio PP. :
Donationes, commutationes, vel traditiones aut testamenta, vel Allegationes, etc.
quo sensu allegare usurpat Flodoard. in Gestis PP. in Zachar. :
Allegata sacris locupletia prædia cedunt.
Idem in Stephano II :
Sicque Duci sese Allegans, fidoque patrono.
i. se ei committens, donans. Tradit. Fuld. lib. 3. cap. 1 :
Warmundus... quædam beneficia in Wiggeres... in manus Gerboldi Comitis de Hennaberg ea lege Allegavit, ut eadem beneficia et mancipia in altari S. Bonifacii in Fulda pro remedio animæ suæ fratribus ejusdem Ecclesiæ in recordationem anniversarii ipsius delegaret.
Allegatores, in charta ann. 1207, apud Catellum in Comitib. Tolos. p. 230. videntur dici sponsores, vades, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Allegare Contractus. Charta Milonis domini Noyeriorum pro fundatione Marciliaci ann. 1239. inter Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 4. col. 100. C :
Concedunt dicti Buretus et Maria ejus uxor Abbatissæ et Conventui supradictis omne jus Contractus Allegandi, recipiendi et retinendi quoscumque et undecunque venientes in mansis et locis suis.
Vix intelligi potest hic locus de jure referendi contractus in acta publica ; ne vix quidem de jure producendi eosdem contractus, ubi jus agitur ; quare fere suspicarer[] Allegare contractus hic idem esse, quod iisdem acceptis uti tanquam suis. Vide Allegare 2.
[]« 2 allegare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 182c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALLEGARE2
2. ALLEGARE, Ligare, sacramento sibi devincire, in suam Ligam trahere : Italis, Allegare, far lega. Benno Cardinalis in Vita Gregor. VII. PP. :
Clericos et Laicos juramentis Allegavit, ne ulla ratione, ullo tempore condescenderent in causa Regis.
Vide Allegantia et Allegatus.