« »
 
ALVEOLUS 1, ALVEOLUS 2, ALVEOLUS 3.
[]« 1 alveolus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 209b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALVEOLUS1
1. ALVEOLUS, Albeolus, An Alumnus, Gall. Eleve, Ital. Allievo ? Ordericus Vitalis lib. 1. pag. 371 :
Edwardum vero et Edmundum filios Eadmundi, elegantes Alveolos, in Daciam relegavit.
Idem lib. 11. pag. 387. de quodam puero nobili :
Helias autem... amabilem Albeolum festinanter quæsivit, inventumque diligenter in exilio inter cæteros enutrivit.
Et lib. 12. pag. 868. de filio Regis Henrici I. Angliæ submerso ann. 1119 :
Unde tener Albeolus post longam tolerantiam frigore vires amisit,... relapsusque in pontum obiit.
Vide Albiolus.
[]« 2 alveolus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 209b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALVEOLUS2
2. ALVEOLUS, Alveolum, Vas, in quod lavatorii aqua effunditur. Glossæ MSS. : Capistrum, vas, quod dicitur Alveolum. Gallis Auge. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 12 :
Sabbato etiam, quando fieri debet Mandatum, post prandium, sive post Nonam, secundum tempus, afferet Alveolos, et aquam calidam in claustro in uno vase, etc.
Ibid. cap. 4 :
Aquam calidam et bacinos, et manutergia et Alveolum pedibus et manibus eorum abluendis providere, etc.
Hæc vox eodem sensu legere est apud Livium.
Albiolum, Eadem notione, dixit vetus Instrumentum plenariæ securitatis, quod in Bibliotheca Regia in cortice descriptum servatur :
Mortaria marmorea duo, valente siliqua aurea una, Albiolo ligneo uno valente nummos aureos quadraginta.
col. 2. lin. 10. Charta sæpius typis descripta exstat apud Marinum. Pap. Dipl. n. 80. Auctor Chronici Flandriæ, cap. 41. extremo vocem Auge, pro feretro usurpavit :
Et là les mist-on en trois Auges de plomb.
[]« 3 alveolus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 209b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALVEOLUS3
3. ALVEOLUS, Sella humilis hominis cruribus pedibusque capti, quacum reptando per terram graditur. Lud. Le Pelletier Epitome fundationis S. Nicolai Andegavensis pag. 4 :
Tum ille de terra consurgens, ad altare perrexit, deferens secum scabellos et Alveolos, cum quibus antea per terram reptans gradiebatur, eosque ad altare deposuit.
Gall. Jatte.