![[]](img/image.png)
«
2 anax » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 240a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANAX2
2. ANAX, Vasis species, apud Gregorium Turonensem lib. de Gloria Confess. cap. 8 :
Patenam et urceum, qui Anax dicitur, in patriam deferunt.
Sed hoc loco
Anax, non tam vas quam materiam quamdam esse, ex qua vasa conficiebantur,
colligere licet ex Historia Episcoporum Autissiodorensium,
![[]](img/image.png)
in qua
Anacteus, ut adjectivum, vasis aliis adjungitur. Cap. 20 :
Missorium
Anacteum pensantem, lib. 30... Bacchonicam aliam Anecteam pensantem, etc.... Scutellam
Anacteam pensantem, etc.
Et sic ibi non semel. Ubi vasa ista
Anactea
ejusdem forte materiæ vel operis, atque adeo nominis fuere, ac ea, quæ
anacæa
dicuntur Plauto in Rudente :
Credo hercle Anacæo datum quod biberet.
Alii legunt
anancæo : ubi sane idem esse
anacæum, quod
anacteum, prorsus existimo, ab
anace scilicet
anaceum efformatum, ut
ab
anacte, anacteum. Plautiniani vocabuli vestigium agnosco in Glossis Lat. Græc. :
Apnades, θήρϰλαιον, ἐστὶν εἶδος
ἀργυρώματος.
Legendum enim forte
Anaces,
Θηρήϰλειον, etc. Sed et Altasserra apud Gregorium M.
anacem pro
anatem legendum censet lib. 4. Epist. 40 :
Unam vero Anatem cum duobus
parvulis Atticis pro vestri amoris gratia transmittere præsumpsi.
Ubi
Attica, vasa fictilia pariter interpretatur, sic nuncupata ab Attica regione : et
ab
anace, vocem
Anap vel
Hanap Gallicam, pro scypho grandiori inde
deductam putat, non improbabili omnino conjectura ; cum in Glossis laudatis littera P.
licet forte transposita in voce eadem reperiatur. Utcumque sit, videtur
Anax fuisse
materia quædam argentea, vel vas quoddam argenteum,
εἶδος
ἀργυρώματος, cum in Historia Episcoporum Autissiodorensium, pondus observetur,
perinde aureorum vel argenteorum vasculorum.
Ἀιϰὴν
χύτραν Hippocrati
ἐχῖνον appellari annotat
Phavorinus, et
Ἀττιϰὸν, ἀγγεῖον esse eidem Hippocrati.
Sed an id nomenclaturæ Gregorii ævo adhuc perstiterit, aliorum esto judicium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Imo colligendum
non materiam, sed vasorum formam aut usum designari. Dicuntur enim
vasa anactea
argentea in Vita S. Palladii Episcopi Autissiod. tom. 1. Aprilis, pag. 865 :
Fecit enim duas cruces ex auro purissimo quas obtulit ; sed et plurima vasa
Anactea argentea quæ ad nostram usque ætatem in thesauris ejusdem Ecclesiæ servata
permanserunt.
Hist. Episc. Autissiodorensium cap. 20 :
Dedit et alium
missorium similiter Anacteum gravellatum.
Cum in exponenda voce obscura
laboraremus, nos interim monuit V. eruditiss. D.
Le Beuf Altissiodor. Canonicus in
MS. constanter legi
Anacleus, ac proinde in omnibus locis citatis atque deinceps
citandis in vocibus
Bacchonica, Gabata, Hichinarius, Missorium, Scutella mendum
esse. Verum nova vox perinde nobis est ignota, nisi forte vasa
Anaclea sint quasi
regia vasa, ab
Anax Rex sic dicta. Galli dicunt,
à la Royale, de iis quæ ad
instar eorum quibus Rex usus est primus, fieri solent. Hæc divinando.