« »
 
ANCHORA 1, ANCHORA 2.
[]« 1 anchora » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 241c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANCHORA1
1. ANCHORA, Anchorago, Piscis species ; Salmo, quibusdam. Chronicon Abbatiæ S. Trudonis lib. 13 :
Inter duo, leguminum videlicet et olerum fercula, piscem quotidie dabat ; scilicet aut magnos lucios, aut Anchoram, sive salmonem vel halec recentia.
Mox :
De Anchora tanta portio, quanta palmæ hominis latitudo pollice juxta eam complicato. Portiones vero lucii et salmonis minores erant, quia carior est piscis et spissior.
In Spicil. Acher. tom. 7. pag. 507. loco, De Anchora legitur : De Anchorao. Hunc piscem a salmone ideo distinguendum esse puto, quod major de Anchora portio, minor vero de salmone data dicatur in posteriori contextu.
Anchorago. Senator lib. 12. Ep. 4 :
Destinet carpam Danubius, a Rheno veniat Anchorago enormis, tonsicula quibuslibet laboribus offeratur.
P. Carpentier, 1766.
Salmo femina, nostris Beccard, olim Ancreul et Ancroeul. Regist. Corb. 13. sign. Habacuc ad ann. 1511 fol. 97. v° :
Avec chacun an quattre bons oiseaulx de riviere et la moittye des troittes, salmons et Ancroeux, que ledit Simon le Roulx prendra en ladite eaue.
Ibid. ann. 1512. fol. 130. v° :
Salmons, Ancreulx et troittes.
[]« 2 anchora » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 241c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANCHORA2
2. ANCHORA, est nota quædam, quæ apponitur in libris. Est autem duplex, superior et inferior. Superior dicitur, cujus ferrum recurvum superne est, apponiturque ubi aliqua res magna omnino est. Anchora inferior, cujus recurva pars inferne est, ubi aliquid vilissime aut inconvenientius denuntiatum est. Isidor. lib. 1. Orig. cap. 20.