« »
 
ADPRETIARE, APPRETIARE 1, APPRETIARE 2.
[]« Adpretiare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 089c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADPRETIARE
ADPRETIARE, Appretiare, Pretium rei cuipiam imponere. Gall. Appretier. Will. Brito in Vocab. : Appretiare, pretium determinare. Lex Alemann. tit. 75 :
Illam optimam vaccam 4. tremisses licet Adpretiare. Pretium Adpretiare,
in Lege Salica tit. 52.
Adpretiare pecus
, in Leg. Bajuvar. tit. 13. cap. 8. et Capit. Carol. M. lib. 5. cap. 14. Charta fundationis Monasterii Fontanensis in Norman. tom. 2. Monastici Angl. pag. 974 :
Quorumque autem ipse Abbas Appreciavit de hominibus ejusdem Radulphi, sive dono recepit, seu cujuslibet rei gratia conquisivit, idem Radulphus concessit.
Et mox :
Concessit quoque idem Rex huic Fontanensi Ecclesiæ, per gratiam Regis, pietatis suæ libertatem de omnibus propriis rebus suis, et potestatem vendendi, et Appretiandi libere et absolute, atque immunitatem et quietantiam de omnibus theloneis et consuetudinibus.
Vide Fletam lib. 1. cap. 18. § 8. 9.
Appretiari, Laudare, commendare, Priser. Leges Edw. Confess. :
Quam (legem) cum Rex Willelmus audisset cum aliis regni sui legibus, maxime Appretiatus est eam, et præcepit, ut observaretur per totum regnum.
[]« 1 appretiare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 332b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPRETIARE1
1. APPRETIAREvel Appretiari, Pretium imponere, Gall. Apprecier, Hispanis Appreciar, Italis Appreciare. Concil. anni 1012. inter Hispanica tom. 3. pag. 192 :
Sed si voluerit ipse sua sponte vendere domum suam, duo Christiani et duo Judæi Apprecientur laborem illius.
Vide Adpretiare.
P. Carpentier, 1766.
Nostri olim Apprésagier, et Aprésagier, eadem notione dixerunt. Lit. ann. 1334. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 109 :
Nous vous mandons et commettons.... que... vous fassiez Apresagier lesdiz dommages, etc.
Lit. comit. Augi ann. 1376. in Reg. 109. ch. 70 :
Lesquelx blés et brais aient esté Aprésagiez valoir en somme en revenue de terre, la somme de xx. livres de terre par an.
Apprisagier, in Memor. E. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1389. fol. 209. Vide supra Appressio 2.
[]« 2 appretiare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 332b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPRETIARE2
2. APPRETIARE, Emere, pretio comparare. Charta pro monast. de Fontaneto in Reg. 106. Chartoph. reg. ch. 371 :
Quadraginta acras terræ, quas Appretiaverat in hoc Fontanetensi territorio ab Osmundo, cognomento Labita. (Ubi Ch. fundat. habet : emerat.) Quæcumque autem ipse abbas Appretiavit de hominibus ejusdem Radulphi, sive dono recepit seu cujuslibet rei gratia conquisivit, idem Radulphus concessit.