« »
 
ASSIGNATUS 1, ASSIGNATUS 2.
[]« 1 assignatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 437a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSIGNATUS1
1. ASSIGNATUS, in Constit. Ord. Prædicat. dicitur Frater qui ab uno Conventu in alium migrat Superiorum licentia vel præcepto :
Assignati tenentur infra octo dies, nisi tamen in litteris Assignationis aliud tempus præfigatur, ad illos (conventus) recto tramite accedere.
Vide Assignationes.
[]« 2 assignatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 437a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ASSIGNATUS2
2. ASSIGNATUS, Qui habet jus ad aliquid, Practicis nostris, Aiant cause. Madox Formul. Anglicanum pag. 62 :
Omnia prædicta cum suis pertinentiis habeat et teneat sibi et Assignatis suis.
Ibidem :
Prædicto Edmundo hæredibus et Assignatis suis concedunt, etc.
Renunciatio ann. 1274. apud Rymer. tom. 2. pag. 35 :
Ita quod nobis decedentibus nullus hæres aut alius Assignatus noster quicquam in dicta senescalcia clamare possit in perpetuum.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1258. ex Bibl. reg. :
Dimiserunt præfato domino Johanni et heredibus, vel Assignatis suis, totam terram suam et tenementum de la Valle.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Assignatus, Qui procuratorio nomine res alterius gerit. Charta Roberti de Line in Chartul. eccl. Glasguens. ex Cod. reg. 5540. fol. 68. r° :
Præterea episcopus, vel ejus Assignatus habebit aisiamenta totius feudi mei.