« »
 
BALNEARE 1, BALNEARE 2.
[]« 1 balneare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 541a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALNEARE1
1. BALNEARE, Lavare, Baigner. Vita S. Agnetis de monte Politiano tom. 2. Aprilis pag. 804 :
Comperto igitur quod ancilla Christi ibidem se lavisset, multi infirmos aqua illa Balneare ceperunt.
Ibid. pag. 805 :
Quibus dictis ipsam ad dictum Balneum duxit, et in aquam quæ suis meritis paucis ante diebus miraculose apparuerat, Balneavit.
Nicolaus PP. I. ad consulta Bulgar. cap. 6 :
Dicitis quod affirmant Græci, quod nullo modo in quarta et sexta feria Balneari debeatis.
Vide Leibnitium tom. 1. Scriptor. Brunsvic. pag. 896. Schramb. Chronicon Mellicense pag. 415. col. 1. Acta SS. Maii tom. 4. pag. 565.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Balneare, neutrum verbum, Gall. Se baigner. Ordinatio Domus regiæ sub Henrico II. Angl. Reg. in lib. nig. Scaccarii pag. 353 :
Quando Rex Balneat iiii. d. exceptis tribus festis annuis.
MS. Cantatorium Abbatiæ S. Huberti fol. 26. recto :
Joannes Evangelista de fonte Salvatoris ebrius et apud Diligentem omni dilectione præcipuus, senilibus membris fomentum balnei noluit adhibere, quoniam inter Balneantes hæreticum Cherintum conspexit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Balneare, Madefacere, Italis Bagnare. De B. Gerardo tom. 1. Junii pag. 769 :
Sic ipsum Lambrum (flumen) transivit, qui nec ipsum nec capam Balneavit.
Chron. Parmense ad ann. 1303. apud Murator. tom. 9. col. 845 :
Item eodem anno bene per quatuor menses non venit pluvia vel nix, quæ Balnearet terram, propter quod magna siccitas fuit.
Vide Acta SS. April. tom. 1. pag. 187. D. et tom. 3. pag. 929. E.
[]« 2 balneare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 541a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALNEARE2
2. BALNEARE, Pretium pro balneo pensum, in Gloss. Isid. Vide mox Balneaticum, et infra vocem Captura. Confer Forcellin. in Balnearis.