1. BANCUS, Gall.
Banc, Senensibus
Banco, Florentinis
Panco, subsellium,
sedile ligneum longius, quod plures una sessores capit : ex Saxonico Benc, abacus,
scamnum, sedile. Uldaric. in Consuet. Cluniac. Monast. lib. 2. cap. 36 :
Duo
sedilia, quæ vulgo Bancos vocant.
Joan. Brompton. :
Imperator autem
probitatem suam admirans, Bancos loco caparum in curia sua erexit.
Speculum
Saxon lib. 3. art. 38. § 4 :
Mensam ornabit mensali, et Bancum seu scamnum
pulvinari, ac sedile cussino.
Siffridus Presb. ann. 1025 :
Dum igitur
pergens in quadam Ecclesia, et fessus super Bancum quiesceret. Wacces en son Roman de
Rou,
De Roberto Duce Normanniæ :
Par Constentinoble passa,
Et à l'Empereur torna,
En dementiers qu'à lui parla,
A la coustume qui ert là,
Son mantel jus à terre mist,
Tout deflubé desus s'asist.
Au partir quant il s'en torna,
Le mantel prendre ne daigna.
Un des Grés le vit deflubé,
Son mantel li a relevé,
Dist lui que son mantel prist,
E à son col le rependist.
Et il respondi par nobloi,
Je ne port pas mon Banc o moi,
Chascun des Normans autresi
Son mantel a terre guerpi.
Infra :
Par la noblesse des Normans,
Qui de lor manteaus firent Bans.
Rursum :
Fist l'emperer en paleis fere
Bans et sieges environ l'aire.
Quidam vocem hanc ex
Abacus, alii ex
Scamnum, formatam volunt, alii
a
Banc Germanico deducunt. Vide Glos. Meursii in
Πάγϰος, et VV. CC. Ægidium Menagium et Octav. Ferrarium, in
Abaco et
Banco.
Benc vel
Banc apud
Francos et Saxones semper significavit
scamnum vel
sedile ; Bancus ergo
Franco-Theotiscæ aut Saxonicæ originis est : alia non quærenda. Vide Graffii Thesaur. Ling. Francic.
vol. 3. col. 131. et Raynouard. Gloss. Rom. vol. 1. pag. 178.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchus, Idem. Statuta Eccles. Tutelensis ann. 1328. apud Marten. tom. 4. Anecd. col.
799 :
Item præcipimus vobis... quod ecclesias vestras per parochianos vestros...
munire loco videlicet Banchis, libris et aliis necessariis ornamentis atque vestimentis
et campanis faciatis.
Acta SS. April. tom. 1. pag. 170 :
In cujus
(triremis)
Bancho seu transtro, etc.
De triremium bancis vide Jalium
Antiq. Naval. tom. 1. pag. 282. 297. sqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bancius, Eadem notione. Charta Geraldi Abb. S. Johannis Angeriac. ann. 1385. ex
Chartulario ejusdem Monast. pag. 442 :
Sedente eodem domino Abbate super quemdam
Bancium fusteum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchius, Simili notione. Locum vide in
Carabaga.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banca, Eodem sensu. Limborch. Hist. Inquis. lib. Sent. Tholos. pag. 43 :
Adoravit
eos inclinando super unam Bancam sicut fuerat edocta.
Ibidem pag. 224 :
Oravit cum eis flexis genibus inclinatus super Bancam secundum morem
ipsorum,
Albigensium scilicet et Valdensium. Compendium Jurium et Consuetud.
Universit. Paris. per Rob.
Goulet fol. 8 :
Non tamen secundum litterarum
merita, sed vel secundum antiquitatem bacchalariatus, vel ut nobilitatis Banca, more
eorum loquendo, exposcit, præsentant licentiandos.
Quo in loco
Jura
nobilitatis dicuntur
Banca, vel quod nobiles in
Banca seu scamno singulari
sederent in scholis, vel quod hic agatur de nobilibus baccalaureis ad gradus licentiatorum
aspirantibus, de quibus vulgo dicimus :
Ils sont sur les Bancs.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banca. Notione paulo diversa, pro Mensa mercatorum in qua merces suas emptoribus
exponunt, Gall.
Comptoir. Statuta Massil. anni 1253. pag. 305 :
Constituimus
quod omnes draperii et eorum scolares jurent infra octo dies post festum omnium SS.
pannos quando ipsos vendent extendere supra Bancam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bancha, ut
Bancus, in Miraculis B. Ambrosii Senen. tom. 3. Martii. pag. 218.
Instrum. ann. 1338. ex Archivis Massil. :
Quidam super una Bancha derrobavit de
sachis, etc.
Bancus, apud Scriptores Anglicos sumitur pro Tribunali, quemadmodum
Scamnum, in
Wichbild Magdeburd. art.
II. § 1. Duplex autem hoc nomine indigitatur Tribunal in Anglia, prius,
Bancus Regius, alterum
Bancus Communis appellatur.
Bancus Regius post Parlamentum est totius Regni Tribunal, in quo causæ capitales, criminales et
aliæ, quæ ad Coronam, seu Hospitium Regis pertinent, aut ad instantiam Regis fiunt,
expediuntur. Huic præsidet interdum Rex ipse ; unde
Regius dicitur ; sed vulgo
Capitalis Angliæ Justitiarius, cui assident tres aut quatuor Justitiarii
assessores. Officiarii sunt,
Clericus Coronæ, Protonotarius, Ministri inferiores
sex. Vide Fortescutum de Laudib. Legum Angliæ cap. 51. et Joan. Cowellum lib. 1. Instit.
tit. 2. lib. 4. tit. II. § 2.
Bancus Communis, dicitur Curia, in qua communia placita, hoc est, lites ex quacumque juris
Anglici, quod
Commune vocant, parte inter privatos natæ, disceptantur : unde et
nomen habet. In ea judicant capitalis Justitiarius, Justitiarii assessores 3. vel 4.
Officiarii sunt,
Custos sigilli, Custos brevium, etc. Pertinet autem jus banci ad
regios judices, qui supremo jure lites decidunt. Nam a Curiis Hundredorum et Baronum
appellatur.
◊ Uterque vero bancus olim mobilis, nunc in aula
Westmonasteriensi fixus. Fleta lib. 2. cap. 2. § 7 :
Rex habet Curiam suam... in
Banco apud Westmonasterium consimiliter.
Tho. Walsinghamus in Ricardo II. ann.
1393 :
Hoc anno Bancus Regius et Cancellaria translata sunt de Londiniis
Eboracum.
Knyghton lib. 3. cap. 13. ann. 1302 :
Rex fecit movere Bancum et
Scacarium Regis apud Londonias, quæ apud Eboracum fuerant per 7. annos.
Banci Narratores, in Vitis Abbatum S. Albani, dicti
Advocati placitantes, Legulei et
causarum patroni.
Francus Bancus. Bracton. lib. 4. Tract. 6. cap. 13. § 2 :
Consuetudo est in illis
partibus, quod uxores maritorum defunctorum habeant Francum Bancum suum de terris
Sokemannorum tenentium nomine dotis.
Vetus Charta apud Somnerum in Tractatu de
Gavelkind pag. 178 :
Burga quæ fuit uxor Petri de Bendingue, petit versus
priorem S. Trinitatis Cantuariensis medietatem manerii de Welles, sicut Francum Bancum
suum, ad faciendum firmam 18. dierum, et unde prædictus Petrus quondam vir suus eam
dotavit, etc.
Infra :
Post mortem illius Mathildis, habuit nomine Franci
Banci medietatem illius manerii, etc.
Huc forte pertinet quod habet Speculum
Saxon. lib. 3. art. 38. § 4.
Bancus, etiam obtinuit in Italia pro foro aut tribunali judicum :
Banco, seggio
del Giudice,
tribunal. Extant enim plures Sententiæ, seu Judicata aliquot
judicum Cumarum et aliarum urbium in Italia, in veteri Regesto Cameræ Computorum
Parisiens. quæ sic clauduntur :
Lecta, lata... et pronuntiata fuit hæc sententia...
per D. potestatem... sedentem in Banco pro Tribunali,
ann. 1386. Alia ann.
1365 :
Lata et in his scriptis sententialiter pronuntiata fuit ista sententia per
Dom. Potestatem sedentem in Palatio Communis Novariæ ad Bancum juris solitum.
Utitur etiam Bartholus in Tractatu 15. de Falcone, et Additio ad Bartholum in l.
Julianus, D. de integr. restitut. Vide Ughellum tom. 4. pag. 876. Charta Rogerii
Siciliæ Comitis
Græce exarata apud Ughellum tom. 1. Ital. Sacr. pag. 1029.
Καὶ δίδομεν αὐτῷ ἄδεαν τοῦ ἔχειν βάγϰον, τοῦ ϰρατεῖν ϰριτάς, ϰαὶ
ϰρίνειν αὐτοὺς οἱ ἐπίσϰοποι τῆς ἐϰϰλησίας αὐτῆς, etc. Cruscanis Academicis,
Banco, e propriamente quella tavola alla quale riseggono Giudici, o i Magistrati a
render ragione, i mercanti à contar denari, à scriver conti
. Vide Joan. Villaneum
lib. II. cap. 93. Charta Caroli IV. Imperat. ann. 1375. pro Coloniensibus, apud
Maximilianum Henricum in Apologia part. 2. pag. 118 :
Et si tale judicium infra
Civitatem Coloniensem, et quatuor Bancos judicii temporalis ibidem, etc.
Sed et
hæc leguntur in Statutis Communiæ Mechliniensis MSS. :
Villa Mechliniensis de
cætero habeat... plenum Banchum, sive sedem 12. Scabinorum.
Vide Grimmii Antiqu. Juris Germ. pag.
812 et Haltausii Glossar. voce
Bank, col. 91. Charta ann. 1421. in Harenberg.
Antiquit. Gandersh. pag. 921 :
Nobis inibi super quodam Banco... pro tribunali
sedentibus.
Judicium plenum, sunt Haltausii verba, duodecim fere scabinorum,
cujus figuram ita describit Gryphiander in Tract. de Weichbild. Saxon. cap. 65. n. 3 :
Collocatum erat tribunal in loco editiore pro judice, cui in quatuor scamnis sive bancis
quadrato ordine circumsedebant scabini. Statuta civit. Mechlin. ann. 1338 :
Villa
Mechliniensis de cætero habeat in perpetuum Plenum Bancum sive sedem duodecim
scabinorum.
Hermann. Marchio Brandenb. in chart. Gorlic. s. a. apud Grosserum
Memorab. Lausniac. vol. II. pag. 148 :
Quas.... causas in quatuor Banccis
civitatis, præsentibus scabinis civibus nostris et non alibi nostrum advocatum volumus
judicare.
Mox :
In eadem civitate nostra coram quatuor Bauccis
bannitis, etc.
Henrici Illustr. Charta Altenburg. ann. 1256 :
Quicunque
fecerit emendam extra figuram judicii, ita quod digitum non levat intra Quatuor
Scampna, de emenda pollicita convici non potest.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banca, Eodem intellectu. Charta ann. 1366. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag.
344 :
Et dictus dominus judex existens in loco de Rupe-Maura.... et sedens more
judiciali in quodam loco sive Banca, quem locum congruum pro tribunali quoad actum
ejusmodi sibi elegit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchum, Tribunal. Acta SS. Martii tom. 2. pag. 152. A. :
Ego sum Banchum rationis
et veritatis ad ponendum animas in via honestatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchus Audientiæ Episcopalis, in Processu super sanctitate et doctrina B. Catharinæ Senen. ann. 1380. apud
Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 1243. Vide
Banchus et
Bancius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchettus, in Commentario D. Edmundi Marten. in Regulam S. Benedicti pag. 401 :
Constitutiones Montis Oliveti præscribunt, ut cellerarii monasteriorum eligantur
in Banchetto per vota secreta, de consensu majoris partis ipsius.
Hic
Banchettus est vel Capitulum aut cella communis, quo Monachi conveniunt ad
tractanda negotia : qui locus dicitur
Banchettus, quod in eo sint
banci
plerique ad consedendum.
◊ Est etiam
Bancus, stallum, ubi mercatores merces suas
exponunt, in Charta ann. 1152. apud Catellum lib. 2. Hist. Comitum Tolosæ pag. 218. et in alia ann. 1164. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 17 :
Si quis Bancum tenens bovem vel vaccam vendiderit, ceram 11. sol. ad Calendas
dabit.
Hinc
Census et consuetudo macellorum pro tributo a
Macellariis solvendo ratione
Bancorum. Lobinellus
tom. 2.
Hist. Britan. pag. 378 :
Dedi et concessi per unumquemque annum centum solidos de
redditibus meis qui in prima ebdomada Quadragesimæ persolvi debent de censu et
consuetudine Bancorum macelli in suburbio.
Vide
Bancha 4.
Banchia 2.
Banchea.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchia, Idem. Censualis Codex Calomontis :
Banchia mercerii continens duos
colonellos in ingressu alæ Calomontis.
Bancha, idem quod
Bancus, Stallum :
Banchæ macellariorum ad vendendum,
in Libertatibus Baugiaci ann. 1250.
apud Guichenonum in Hist. Bress. pag. 64. 110. Stalla. Anonymus de Morimundensis in agro
Mediolanensi Cœnobii desolatione :
Alius panem unum, alius medium, alius buccellam,
unusque secundum quod subter Bancas et scrineos poterant invenire.
Instrum. ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 86 :
Item de quolibet macellario vendente in macello die fori, pro tota septimana
capiuntur pro Banca duo denarii... de qualibet alia Banca seu platea infra forum, vel
ibi circa, capitur unus denarius.
Germani dicunt
Fleischbank,
Brodtbank.
Adel.
Banchaticum, Tributum ex ejusmodi
banchis, in Charta Friderici I. Imp. ann. 1159. apud
Ughellum in Episcopis Astensibus :
Hæc itaque
regalia esse dicuntur :
moneta, viæ publicæ, aquatilia, flumina publica,
molendina, furni, forestica, mensuræ, Banchatica, portus,
etc.
Vide
Bancharius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banchagium, Idem. Comp. Grasivod. ann. 1337 :
Recepit avenam, quarterios carnium pro
Banchagiis macelli, piper, ceram et aurum pro gardis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banca,
Bancus, Ærarium, Musæum notarii, Officina cujusvis operarii, quæ
etiamnum
Banche dicitur in Bressia. Acta SS. Maii tom. 6. pag. 176. B :
Prima Junii recepit ex Banco S. Jacobi xxj. sol. vij. denarios.
Vide
Banchus et
Bancius.
Bancale,
Bancalis, Banci, seu subsellii stragulum, tapes, quo scamnum, seu
bancus, insternitur. Glossæ MSS :
Stratoria, Bancales.
Hispanis,
Bancal, Catholicum Armoricum :
Paviot, Gall. Banchier, Lat.
Banchale.
Capitulare de Villis cap. 42 :
Ad discum, Bancales, vasa ærea,
plumbea, etc.
Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. n. 23 :
Bancalia, sunt
panni, quibus super sedes vel Bancas in Choro ponuntur.
Vide lib. 6. cap. 81.
num. 6. Hariulfus lib. 3. Chr. cap. 3 :
Tapeta 6. cortinæ 3. Bancales serici
4.
Tabular. S. Eparchii Inculism. :
Cortinas quoque et dosallos sive
Banchallos, et ex optimis palleiis 20. cappas Romanas, etc.
Lib. Rames. sect.
148 : Alswara
dedit etiam unam crucem optimam, et pulvinar unum de palla, 2.
quoque pelves argenteas, 2. cortinas, unum Bancale, et sellam suam cum omni
apparatu equestri
. Ubi perperam Spelmannus
Baneale legit. Vetus Charta in
Auctario ad Matth. Paris pag. 158 :
Unum librum, et unam cortinam, et unum Bancale
concedo consensu domini mei Regis.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 222 :
Quinque altaris pallia, et 7. stragulas, et 2. tapeta, et 7. scamnorum (vel
sedilium) tegmina, vulgo Bancalia.
Et pag. 130 :
Tria pallia, cortinas 2.
Bancalia 2. candelabra duo.
Guidonis Discipl. Farfensis cap. 23 :
Choro post
dorsa fratrum in arcum aptant Bancalia, in formulis tapetia.
Vide Martenium
tom. 1. Anecd. col. 1525. Bocacius Nov. 100 :
Comincio à
spazzar le camere, et à far porre capoletti, e Pancali per le sale.
Vide
Bancal et
Banchale.
Banquerium, Idem quod
Bancale.
Banchier, in
Catholico Armorico. Fleta lib. 2. cap. 6. § 1. de Officio Camerarii :
Debet
disponere... ut cameræ tapetis et Banqueriis ornentur.
Cap. 7. § 3 :
Permissum est etiam, quod Camerarius ex antiqua consuetudine habeat omnia vetera
Banqueria et tapetos, etc.
Statuta MSS. Ordin. S. Joannis Hierosol. :
Linsseuls, drapilles, tapis, Banchiers, vestemens, barrettes,
etc.