« »
 
BIGA 1, BIGA 2, BIGA 3.
[]« 1 biga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 656c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIGA1
1. BIGA, Vehiculum duabus constans rotis : nostris, Charette. Beda lib. de Orthogr. :
Bigæ et trigæ et quadrigæ pluraliter efferuntur. Sed in nostrorum literis scriptorum Bigam invenimus et quadrigam.
Stephanus Tornacensis Epist. 228 :
Bigam autem seu birotum mittere noluimus, quia fortassis oneri non sufficeret.
Conradus Marburg. de S. Elizabeth :
Et statim Bigæ supposita est, et dum in itinere esset, Biga confracta est.
Charta Henrici III. Reg. tom. 2. Monastici Angl. pag. 181 :
Et unam Bigam cum unico equo semel in die in bosco suo errantem ad focale... portandum.
Chartular. monasterii Aquicinct. fol. 76 :
Quod si furnus ejus ceciderit et alium construere voluerit debet ei monachus Bigam unam duorum jumentorum accommodare, ea scilicet conditione, ut eodem die monacho Bigam suam reddat.
Occurrit in Chronico Andrensi pag. 340. apud Vincent. Belvac. lib. 31. cap. 150. in Histor. Drocensi pag. 235. 237. etc. Vide Forcellinum, cui est Currus duorum animalium, et Duo animalia ad currum juncta sub uno jugo. Ita etiam Papias : []
Bige, pro bijuge, sicut quadrige pro quadrijuge, duobus bovibus in unam longam. Bige, duo equi juncti.
Isidor. Orig. lib. 18. cap. 36. sect. 1. : Quadrigæ et Bigæ... a numero equorum et jugo dictæ. Gloss. Lat. Græc. : Biga, ξυνωρίς δίϊππον. Bigæ, singulare non habet, δίπωλα, ζεύγη. Biga Provinciales dixerunt Jugum. Vide Raynouardi Glossar. vol. 1. pag. 220.
Bigata Vini, in Charta ann. 1210. apud Hemereum in Augusta Virom. pag. 196. vulgo Charetée de vin.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bigata Arborum, in Sententia P. Abbatis Basoli ann. 1304 :
Item sententiavimus decem Bigatas arborum... predicte Ecclesie restitui debere.
Occurrit ibidem iterum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bigata Lignorum. Chartularium Aquicinctense fol. 60 :
Godefridus de Strumel dedit Ecclesiæ Aquicinensi... ante Natale Domini ad focum faciendum duas Bigatas lignorum.
P. Carpentier, 1766.
Bigata Foeni, Tantum fœni, quantum una biga vehi potest. Charta ann. 1182. inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 221 :
In prato Percebot unam carratam vel duas Bigatas fœni ibidem, tempore quo fœnum colligitur, annuatim habendas. Carratæ
ergo onus duplo majus est, quam bigæ.
[]« 2 biga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 657a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIGA2
2. BIGA. Vox Hispan. Trabs, Tignum.
Fori Oscæ ann. 1247 :
Si per homines servitii, sive signi Regis, in murum villæ tigna sint immissa,... quæ tigna Bigæ apud Aragones appellantur, etc.
Alibi :
Villana debet habere per suas dotes unam domum coopertam, in qua sint 12. Bigæ.
Charta ann. 1242. apud Baluzium in Notis ad Concilia Narbonensia :
Item 80. filas quas habuerunt homines de Villanova de mandato ejusdem. Item 9. Bigas grossas, quas habuerunt homines Petri de Villanova,... item 378. inter filas et Bigas, quas habuit D. Amalricus, etc.
P. Carpentier, 1766.
Annal. Victor. Mss. ad ann. 1337 :
Fuit positum cadaver in campis, in loco ubi ponuntur malifici, inclusum in una tega lignea, inter duas Bigas appensa, in timorem aliorum.
Vide Raynouardum modo laudatum.
[]« 3 biga » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 657a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BIGA3
3. BIGA, Mensa, in qua pisces vendendi exponuntur. Pactum inter Roger. episc. et cives Camerac. ann. 1185. ex Tabul. Camerac. :
Stalli in foro et Bigæ piscium per judicem et scabinos et præpositos et juratos statui debent et locari... Ceterum si memorati stalli vel Bigæ suo pro forefacto capiantur, ad domum justitiæ deferentur ; sed nisi per præpositos non reddentur.