« »
 
BRAVIUM 1, BRAVIUM 2.
[]« 1 bravium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 738c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRAVIUM1
1. BRAVIUM, Victoriæ præmium, quod in publicis ludis dabatur, in Epist. 2. ad Cor. cap. 9. v. 24. et ad Phil. cap. 3. v. 14. Gloss. Lat. Gr. : Brabium, βραβεῖον. Laudes Papiæ apud Murator. tom. 11. Script. Ital. col. 35 :
In translatione vero B. Syri currunt summo mane pro Bravio ad pallium sericum, vel auro textum paulo procul ab urbe in stadio longissimo durante per plura stadia.
Annal. Estens. ad ann. 1397. apud eumd. tom. 18. col. 939 :
Fuerunt et die ipsa duo Bravia, unum videlicet panni scarlati cursu pedestri, et alterum panni viridis navali remigio dispensata.
Thomæ Capuani Dictator ap. Hahn. Monument. Inedit. tom. 1. pag. 287 :
Abbatibus quoque monachorum [] et heremitis dicimus Salutem et reverentiam, vel In oratione constantiam, vel De cursu Bravium, vel De labore denarium.
Chart. ann. 1349. in Guden. Cod. Dipl. tom. 3. pag. 341 :
Gerlacus D. G. S. Maguntinæ sedis Archiepiscopus, S. Imperii per Germaniam Archicancellarius, Dilectis sibi in XPo devotis, Abbati et conventui monasterii in Arnsburg Ord. Cist. salutem et per cursum in religionis studio, celeste Bravium adipisci.
Adde Pertz. Script. vol. 3. in Indice. Vide Bradium. ¤
Dominica, In dicti mensis februarii, in platea S. Petri expositum fuit pallium sive bravium, rubeum ex cannis duobus vel circa, panni rosacii, pro quo cucurrerunt viri hebrei illuc a campo Flore. (Diar. Burchard. I, 395. an. 1490.)
[]« 2 bravium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 739a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRAVIUM2
2. BRAVIUM, Præstantia, excellentia ; si tamen ibi mendum non est. Lit. ann. 1375. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 183 :
Nolumus autem quod dicti habitantes (in) ipsa villa nunc vel imposterum gentes armorum recipiant vel recipere teneantur in tanta quantitate, quin nostra regia ac dictorum habitantium potencia dominacionis Bravio contra ipsas, si opus fuerit, patiatur.