« »
 
CALCEARIUM 1, CALCEARIUM 2.
[]« 1 calcearium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 024a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALCEARIUM1
1. CALCEARIUM, Pensio ad emenda calceamenta. Privilegium Ludovici Imperatoris indultum Abbati et Monachis S. Sulpitii Bitur. :
Præterea concedimus in vestiaria et Calcearia fratrum Monachorum, sicut fuerat olim, omnes feras annuales mercati cum integritate et districtum, etc.
Vide Calciarium.
[]« 2 calcearium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 024a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALCEARIUM2
2. CALCEARIUM, Ministerium aliorum calceos purgandi in Monasteriis. Vita S. Marinæ :
Et hoc tibi jubeo, ut omnes munditias Monasterii tu solus quotidie facias, et aquam ad necessaria purganda portes, et Calcearium omnibus per singulos dies tu perficias.
Ubi necessaria sunt latrinæ. In MS. legitur Caldarium vel Caliclarium, quod posset dici, si utravis lectio vera esset, munus vel caldam præparandi, vel caliculos eluendi.