« »
 
CERVICAL 1, CERVICAL 2.
[]« 1 cervical » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 277a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CERVICAL1
1. CERVICAL, περιϰράνιον. Gloss. Lat. Græc. Quod circum caput est. Aliud videtur quam pulvinar, ut et in sequenti Annalium Benedict. tom. 3. pag. 439. n. 94. loco, ubi de corpore Hogeri Hammaburgensis Episcopi, quod cum in sepulcro quæreretur
præter cruces pallii et Cervical Episcopi nihil repertum est.
[]« 2 cervical » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 277a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CERVICAL2
2. CERVICAL, Pulvinus, Gall. Coussin. Obituar. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5191. fol. 168. v°. :
Dedit etiam duo Cervicalia de panno auro texto ad decorem altaris in majoribus festis.
At vero Cervical ex Annal. Benedict. supra laudatum, de capitis ornamento seu infula episcopali intelligendum videtur.