COLONUS, Vici incola,
πάροιϰος. Isidorus lib. 9. cap. 4.
et ex eo Papias :
Coloni sunt cultores advenæ, dicti a cultura agri ; sunt enim
aliunde venientes atque alienum agrum locatum tenentes, ac debentes conditionem genitali
solo propter agriculturam sub dominio possessoris, pro eo quod iis locatus est
fundus.
Quæ quidem hausit Isidorus a sancto Augustino lib. 10. de Civitate Dei,
cui
Coloni dicuntur,
qui conditionem debebant genitali solo propter agriculturam
sub dominio possessorum
. De his præclare Salvianus lib. 5. de Gubernat. Dei :
Nonnulli eorum de quibus loquimur, qui aut consultiones sunt, aut quos consultos
necessitas fecit, cum domicilia atque agellos suos aut pervasionibus perdunt, aut fugati
ab exactoribus deserunt, quia tenere non possunt, fundos majorum expetunt, et Coloni
divitum fiunt. Aut sicut solent hi, qui hostium terrore compulsi ad castella se
conferunt, aut qui perdito ingenuæ incolumitatis statu ad asylum aliquod desperatione
confugiunt : ita et isti qui habere amplius vel sedem, vel dignitatem suorum natalium
non queunt, jugo se inquilinæ abjectionis addicunt : in hanc necessitatem redacti, ut
exactores non facultatis tantum, sed etiam conditionis suæ, atque exulantes non a rebus
tantum suis, sed etiam a seipsis, ac perdentes secum omnia sua, et rerum proprietate
careant, et jus libertatis amittant... Illud gravius et acerbius, quod additur huic malo
servilius malum. Nam suscipiuntur advenæ, fiunt præjudicio habitationis indigenæ,... et
quos suscipiunt ut extraneos et alienos, incipiunt habere quasi proprios : quos esse
constat ingenuos, vertunt in servos.
◊ Hinc patet ejusmodi Colonos prorsus fuisse
adscriptitios, et conditionis servilis ac obnoxiæ, licet non omnino essent servi,
sed culturæ agrorum ad certa loca addicti. Unde in Glossar. Basilic. Colonus definitur
δουλοπάροιϰος, et
μισθωτός. Vide Glossar. med. Græcit. Formula vetus apud Bignonium pag. 197.
edit. :
Eo quod genitor suus nomine ille Colonus sancti illius de villa illa
fuisset.
Prostant aliæ formulæ apud eumdem,
de evindicatis Colonis
, pag.
196. 201. 202. ubi diserte opponuntur
francis et ingenuis, ut et in Constit.
Justiniani de Ascriptitiis et Colonis ; et perinde ac servi, si de Coloniis suis se
substraxerint, judicio evindicationis ad Colonatum reducuntur : quod etiam præcipitur in
Constit. Just. Imp. de Filiis liberarum in Africam directa, in Pragmatico Tiberii Imp. de
Filiis Colonor. et in Edicto Theoderici Regis cap. 84. cujusmodi evindicationis exemplum
profert Flodoardus lib. 2. Hist. Remens. cap. 19. initio. Denique non modo cum servis
junguntur passim, ut in Capitulis Caroli C. tit. 28. Edict. in Carisiaco ann. 861. sed et
servi appellantur. Donationes factæ Ecclesiæ Salisburg. cap. 8 :
Ad
Chiemgow Trucharium servum cum Colonia sua et alia possessione.
Cap. 10 :
Manentes servos cum Coloniis suis.
cap. 1 :
Servi manentes in
Coloniis, etc.
Quin etiam iisdem, quibus illi, pœnis coercebantur, fustuario
nempe et flagellis, ut colligitur ex Lege Burgund. tit. 39. § 3. iisdem Capitulis Caroli
C. tit. 9. part. 2. cap. 9. tit. 12. cap.
5. tit. 28. cap. 1. tit. 31. cap.
15. 16. 20. 22. tit. 39. cap. 2. et Capit. Carlomanni tit. 2. cap. 4. Synod. Suession. ann. 853. Apud
Silvacum, ejusd. ann. In Carisiac. ann. 861. Edict. Pistens. ann. 864. Apud Carisiac.
ann. 873. Apud Vernis Palat. ann. 884. Sed et S. Remigius Remensis
Episcopus in Testamento suo, apud Flodoardum lib. 1. Hist. Rem. cap. 18. alios Ecclesiæ
Colonos libertate donat, alios in servitute permanere decernit.
◊ Verum licet Coloni servis accenserentur, quod certis
conditionibus ac servitiis obnoxii essent, inter liberos plerumque habebantur. Gregorius
M. lib. 3. Ep. 21 :
Hi vero qui in possessionibus eorum (Judæorum)
sunt, licet et ipsi ex legum districtione sint liberi, tamen quia colendis eorum terris
diutius adhæserunt, utpote conditionem loci debentes, ad colenda quæ consueverant rura
permaneant, pensionesque prædictis viris præbeant : et cuncta quæ de Colonis vel
originariis jura præcipiunt, peragant, extra quod nihil eis amplius oneris indicatur,
etc.
Atque inde percipitur cur
liberi dicantur in Lege Aleman. tit. 9 :
Quicumque liberum Ecclesiæ, quem Colonum vocant, occiderit, etc.
Et tit.
23. § 1 :
Liberi Ecclesiastici, quos Colonos vocant, sicut et Coloni Regis reddant
ad Ecclesiam.
Charta Caroli C. ann. 22. in Tabul. S. Dionysii n. 38 :
Proclamarunt se et dixerunt, eo quod ipsi et nascendi liberi Coloni esse debent,
sicut alii Coloni S. Dionysii, et prædictus Deodatus Monachus eis per vim in inferiorem
servitium inclinare vel affligere velit injuste.
◊ Erant igitur Coloni mediæ conditionis inter ingenuos seu
liberos, et servos : proindeque iidem ferme qui Conditionales etiam appellati, ac
Originarii et Tributales, de quibus suis locis agetur. Sed de Colonorum
variis conditionibus copiose egit Jacobus Gotofredus in Paratit. tit. de Fugitivis Colonis
lib. 5. Cod. Th. et ad leg. 3. de Censu. Winspeare, Abusi Feudali pag. 106. Savinius, Zeitschrift für
geschichtliche Rechtswissenschaft, tom. 6. pag. 273. Vesmius, Vicende delle
proprietà in Italia, pag. 42.
P. Carpentier, 1766.
◊ Indigenæ opponitur in Exodo
cap. 12. v. 49 :
Eadem lex erit indigenæ et Colono, qui peregrinatur apud
vos.
L. Favre, 1883–1887.
◊ Coloni idem sunt ac servi in
diplom. Radulfi regis Burgundiæ, anno 1011 :
Dono dilectissimæ ponsæ
meæ Irmengardi Aquis (Aix-les-Bains) villam, sedem regalem, cum Colonis
ejusdem villæ, nostræ proprietatis. (Mus. arch. dep. p. 42.)
In
polyptyco Massiliensi, an. 813. mus. arch. dep. p. 3-8. distinguuntur mancipia,
Coloni, baccalarii, adscolæ.]
Coloni Ecclesiarum, Qui Ecclesiarum ac ædium sacrarum proprii erant, et earum agros colebant :
Liberi Ecclesiastici
, vel
Ecclesiæ, quos Colonos vocant
, in Lege
Aleman. tit. 9. tit. 23. § 1. tit. 57.
Coloni vel servi Ecclesiæ, in Lege Bajwar.
tit. 1. cap. 14. § 1.
Coloni Ecclesiastici et
de casis Dei, in Capitulis
Caroli C. tit. 31. cap. 29. 30. Edict. Pistens. ann. 864. Rhenanus lib. 2. Rerum Germ. pag.
87 :
Quidam etiam in illo recenti Christianismo res suas Ecclesiæ donabant, et
rursum agros aut domum in beneficii modum recipiebant ad vitæ suæ tempus, non citra
tamen pensitationem : nec filius post mortem patris, aut hæres, vendicare sic donata
poterat ; ii Coloni Ecclesiastici dicebantur.
Horum autem ea erat prærogativa,
ut ab omni seculari jurisdictione et servitio soluti, Ecclesiæ
soli obnoxii
essent. Præceptum Carlomanni Franc. Regis pro
Monasterio S. Cæciliæ in Diœcesi Urgell. ann. 880. Marcæ Hisp. col. 812 :
Concedimus etiam pro remedio animæ nostræ, vel parentum nostrorum, ut nullus
judex publicus audeat a famulis tam liberis quam Colonis ipsius loci hospitaticum,
montaticum, rotaticum, silvaticum, aut inferenda aliqua exigere
præsumat.
Charta Ottonis Imp. ann. 965. pro Eccl.
Hamburgensi :
Servos vero et Colonos in eisdem Episcopis servituros, ab omni etiam
nostri juris servitio absolvimus, et sub nullius banno vel disciplina illos nisi sub
illarum Ecclesiarum Advocatis esse volumus.
Vide Chartam Agapeti PP. apud
Sanjulianum in Antiquitat. Matisconens. pag. 277. et aliam Caroli Calvi apud eundem in
Antiquit. Tornutii pag. 510. Vide
Guerard. in Polyptych. Irminonis.
Coloni Fiscales, Qui Fisci prædia excolebant, qui in
Coloniis fiscalibus manebant, in
Edicto Pistensi cap. 26.
Coloni Regis, in Lege Alemann. tit. 23.
Coloni, et
fiscalini, in Capitulis Caroli M. lib. 3. cap. 36. et in Lege Longob. lib. 2. tit.
32. cap. 6. Carol. M.
25. Adde Flodoardum lib. 1. Hist. Rem. cap. 20.
◊ In Regno Cyprio, regnantibus Luzinianis, plebs divisa erat in
παροίϰους, et
ἐλευθέρους
ὑπερπυριαρίους. Parœcierant conditione servi : Liberi vero, servi libertate
donati, obnoxii tamen Dominis ratione tributi.
Thomaso Porcacchi nella Descrit. del
isole del mondo : I Parici erano una condition di huomini schiavi, obligati
fin della vita a lor patroni. I Lefteri erano quei Parici, che, o con danari, o per
carita, o per altro erano servi della borsa, obligati a pagare ogni anno a Principi
xv. Perpiri, o piu.
Eadem habet Leunclavius in Pand. Turc.
Colones, pro
Coloni, in vet. Charta apud Hemeræum de Acad. Par. cap. 4 :
Nec
de liberis hominibus, Albanisque, ac Colonibus in supradicta commanentibus, etc.
Colona, Femina colonariæ conditionis. Formula vetus apud Bignonium pag. 382 :
Feminam illam interpellabat,.. eo quod Colona esset sancti illius de curte sua,
quæ dicitur illa, etc.
Chronicon Besuense pag. 523 :
Dedit præfato
cœnobio ancillam unam... ut ibidem deserviret cum omni semine suo ex ea progenito,... ut
cæteræ Colonæ servitium omne facerent.
Vide Testamentum S. Remigii Episc.
Remens. cap. 18.
Colonarius Ordo, Colonorum conditio. Donatio Haganonis ad S. Martinum Turon. imperante Ludovico :
Fridegiso Abbati trado mansum nostrum indominicatum... cum hominibus ibidem
commorantibus, quos Colonario Ordine vivere constituimus.
Id est, ut coloni
vivere solent. Hagano Adjutor Canonicorum S. Martini
Turon. ann. 819. in suo Testamento apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 20.
Colonario
Ordine vivere constituit plurimos, de quibus hæc tandem habet col. 31 :
Et
constituimus illos homines in omnibus prædictis locis commanentes illam terram et
vineas et omnia ad medietatem collaborare : et nihil aliud eis requiratur, nec post
nos nihil inquietudinis patiantur.
Colonaria conditio, in Concilio Arausicano I. cap. 7. Arelatensi II. cap. 33.
Jus Colonarium, apud Greg. M. lib. 3. Epist. 21.
Colonatus, Eadem notione, in Charta Ludovici Reg. Fr. ann. 1179. in Tabul. S. Genovefæ
Paris.
Colonatus quæstionem movere, in Cod.
Theod.
Colonaticum, Servitium quod colonus
domino debet, vel præstat, quod
Colonorum tributum dicitur in Epist.
S. Remigii ad Falconem Episcop. Tungrensem. Formulæ veteres Lindenbrogianæ cap. 163 :
Repetebat ei, quod genitor suus aut genitrix sua ill. coloni sui fuissent, et
ipse ill. colonus esse debebat, et malo ordine de ipso Colonatico se abstrahebat et
negligens erat.
Et infra :
Et in præsente pro Colono ipsius ill. se
recredidit et recognovit.
Colonitium, Idem quod
Colonaticum, apud Lindenbrog. in form. 163. 164. 166. 167.
apud Bignon. pag. 197. 201. 203. 204. 247. 382. 1. Edit. Cujusmodi vero erant ea Colonorum
servitia, operæ, ac tributa, pluribus habetur in Lege Bajwariorum tit. 1. cap. 14. et in
Capitulis Caroli Calvi tit. 23. cap. 14. Epist. Episc. ann. 858. :
Ædificent viltas vestras
moderatis castitiis,... laborent et excolant terras et vineas in tempore, cum debita
solicitudine ; salvent et dispensent laborata cum fideli discretione, faciant nutrimenta
congrua et necessaria : custodiant silvas unde habeant pastiones : defendant et excolant
prata, unde habeant pabula.
Adde tit. 31. § 29.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colinium, in Codice Legum Norman. cap. 9. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 169 :
Ut addam puificationem pratorum, herbagiorum et aliorum fructuum, vel costume,
vel pagii, vel Colinii vel aliorum hujusmodi, quæ debent emendari vel persolvi, prout
requirunt usus temporum, et consuetudines villarum, mercatorum, nundinarum et
passagiorum.
Colonicatus,
Coloniciatus, Qui ad Colonum spectat.
Casæ Coloniciatæ, res
Coloniciatæ, non semel in Tabular. Casauriensi 1. part. cap. 94. ch. 3. ann. 902 :
Una cum casis et rebus manualibus, et rebus Coloniciatis, et rebus censuitis, cum
terris, vineis, etc.
Charta Leonardi Episc. Cæsenatis ann. 1175. apud Ughellum
tom. 2. pag. 460 :
Concedimus quoque vobis fundum unum integrum... quem vos
dominicatum habeatis, et ex parte Colonicatum.
Charta Conradi Imper. ann. 1028.
ibid. pag. 707 :
Sive curtibus, salariis, sive in donecatis, vel Colonecatis,
etc.
Alia Friderici II. Imp. ann. 1220. ibidem pag. 712 :
Cum hominibus,
castris, tam de donicatis, quam locatis.
Colonaria Mancipia, Quæ Colonis addicta erant. Testamentum S. Aredii :
Addimus etiam mancipia
quæ Colonaria appellantur et nobis tributaria esse perhibentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colonaria Persona. Sidon. lib. 5. Ep. 19 :
Plebeiam potius incipiat habere personam, quam
Colonariam.
P. Carpentier, 1766.
Colonica Lex apud Varronem lib. de Re rust. cap. 2. pro Pactione et modo conductionis, quo
colonus villam acceperat.
P. Carpentier, 1766.
Colonilis Lex, Coloni conditio. Charta Ludov. Pii ann. 821. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag.
526 :
Quod servilis conditio legem revadiare cernitur Colonilem.
Colonia, est Villa, seu villula, cum modo agri quantum colonus unus colere potest. Aliis,
(quod probabilius) est habitaculum rusticum cum sufficienti prædio ad alendum colonum, vel
familiam rusticam. Brevius, Coloni ædes, prædium. Gregorius Turon. lib. de Gloria Confess.
cap. 15 :
Ad hoc levitas ejus, inimico ingrassante, convaluit, ut Colonias Casilicæ
concupisceret, quæ agro ejus erant proximæ, pervadere non timeret.
Odo Cluniac.
lib. 1. de Vita S. Geraldi cap. 24 :
Non paucos ex ruricolis obvios
habuit, qui derelictis Coloniis suis in aliam provinciam transmigrabant.
Mox. :
Suadebant ut eos verberari juberet, et ad domunculas unde discesserant redire
compelleret.
Donationes factæ Ecclesiæ Salisburg. cap. 1 :
Et comparavit
ad eum villam, quæ dicitur Pindinga, cum servis ibi manentibus in Coloniis suis.
Cap. 3 :
Comparavit ad Milonem Coloniam unam.
Adde cap. 8. Tradit. Fuld.
lib. 2. cap. 25 :
In prædicto loco novem trado Colonias (hoc sunt Hobunnæ)
integras, cum omnibus adjacentiis et finibus suis, in arialis, in terris arduriis, in
sylvis, in campis, etc.
Guillelmus lib. 2. Vitæ S. Bernardi cap. 5 :
Adduntque... locum esse spatiosum ad omnes Monasterii necessitates, ad prata, ad
Colonias, ad virgulta, et vineas, etc.
Et lib. 2. cap. 7 :
Ecclesiæ
ruinas restaurat, colligit exules, Ecclesiis antiqua servitia, depopulatas Colonias
expulsis restituit.
Chron. Besuense pag. 569 :
Tradidimus S. Petro 4.
Colonias in vico qui Altriasiacus dicitur.
Occurrit passim apud Scriptores,
Hincmarum Opusc. 60. pag. 832. Flodoardum lib. 2. Hist. Remens. cap. 5. 6. 7. 11. 17. 18.
19. Hariulfum lib. 3. cap. 7. Baldricum lib. 2. Chron. Camerac. cap. 5. Gerbertum Epist.
159. Baldric. Dolensem in Translat. capitis S. Valentini num. 2. in Vita S. Barbati
Episcopi Benevent. cap. 2. in Conventu Pistensi ann. 864. tom. 2. Spicil. pag. 589. in
lib. 2. Miracul. B. Bertini cap. 10. 15. apud Ughellum tom. 1. Ital. sacr. pag. 107. 109.
119. Perardum in Burgund. pag. 70. Sammarthanos in Abbatibus Vallis S. Stephani pag. 889.
in Spicilegio Acheriano tom. 7. pag. 185. etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Coloniere, in Ch.
ann. 1364. ex Cod. reg. 9484. 2. fol. 132. r° :
Estienne de Vaillant chevalier... a
donné... à l'église de Quincy... la maison dessoubs la vigne et le pressoir et tous les
vaisseaux et la Coloniere et dous hommes qu'il avoit en la ville de Bellenot.
Colongia, Idem quod
Colonia. Charta Henrici Theobaldi Comitis Campaniæ filii
ann. 1149. pro Abbatia Jurensi :
Grangiam S. Eusebii cum hominibus suis, et
Colongiis et aliis possessionibus, etc.
Infra :
Cum hominibus suis, et
terris, et aquis, et nemoribus et undecim Collongiis ad eandem (villam)
spectantibus.
◊ Observandum vero
Colonias istas ad ipsos colonos jure
proprietatis ac hæreditatis spectasse, sub onere et conditione tributi, pensitationis, et
operarum, de quibus agitur in Lege Bajwar. et aliis locis mox indicandis : quod colligitur
ex Capitulis Caroli Calvi tit. 31. cap. 30. Edict. Pistens. ann. 864. :
Et quoniam in quibusdam
locis coloni tam fiscales, quam et de casis Dei, suas hœreditates, id est, mansa quæ
tenent, non solum suis paribus, sed et quibuscumque hominibus vendunt, et tantummodo
sellam (id est ædem)
retinent, ex hac occasione sic destructæ sunt villæ,
ut non solum census debitus inde non possit exigi, sed etiam quæ terræ de singulis
mansis fuerunt, jam non possint agnosci, etc.
Mansum enim idem esse cum colonia
mox docemus.
Dimidia Colonia, in Chronico Besuensi pag. 575. et in Charta Caroli Calvi in Antiq. Augustodun.
part. 2. pag. 25.
Colonia. Ægidius Monachus Aureæ vallis cap. 118 :
Patronus Legiæ, quem suis
volebatis spoliare alodiis, in nostram Coloniam vos redegit.
Albertinus Mussatus
lib. 4. cap. 11 :
In Colonia Patavii quam Curte vocant, natura adeo in animante vagata est, ut equa pulluiam novipedem enixa sit.
Colonica, Idem quod
Colonia, Coloni habitatio et prædium. Lex Burgundion. tit.
38. § 7 :
Si quis in agro regio, vel Colonica voluerit adplicare, et non permissus
fuerit, colonus fustigetur.
Tit. 67 :
Quicunque agrum aut Colonicas
tenent, etc.
Præceptum Childeberti I. Regis Franc. pro S. Carilepho
ann. 528. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 3 :
Et sic per ipsum terminum venitur ad
villam Lescito nomine, quæ est de nostra donatione, deinde descendit per terminos et
lapidis fixis ad Colonicam, quæ appellatur Curtleutachario, et ipsa Colonica
determinat per lapidis fixis contra montem et solis occasum.
Gregorius Turon. in Vita S. Aridii :
Dum Noniaco Colonica sua in honore B. Juliani
Martyris oratorium conderet, etc.
Vetus Charta apud Doubletum lib. 3. cap. 2 :
Villa quæ vocatur Matrius... cum termino vel Colonica sua ad se
pertinente.
Præceptum Caroli Calvi pro Ecclesia in Magniaco in pago Nivernensi :
Quas quindecim mansis et Colonicis quatuor, quæ solvunt in censum denarios
duodecim.
Vetus Charta in Chronico Besuensi pag. 585 :
Dedit S. Petro
unum mansum cum Colonica sua, et cæteros mansos ad ipsum pertinentes, cum Colonicis
suis.
Ubi
Colonica differt
a manso, atqui in Concilio Valentino
ann. 853. videtur sumi pro manso :
Sed et ipsi seculares et fideles Laici, si
condere voluerint Basilicas in prædiis suis, unam Colonicam vestitam cum tribus
mancipiis donationis gratia eis conferant.
Agitur enim hoc loco de
manso
Ecclesiastico. Charta Caroli Regis in Historia Augustodun. part. 2. pag. 48 :
Concessit etiam Ecclesiam S. Dionysii cum Colonicis quinque.
Chronicon S.
Benigni pag. 412 :
In Lariaco Colonicas 10.
Alibi :
Sunt in Dienato
Coloniæ 15. curtilli 20. et terra absque æstimatione.
Occurrit præterea apud
Marculfum lib. 1. form. 30. in Præcepto Barnoini Archiepisc. Viennensis ann. 881. tom. 10.
Spicilegii Acheriani pag. 141. in Testamento Widradi Abbatis Flaviniacensis, in Synodo
Ravennensi ann. 904. cap. 8. in Charta Caroli Crassi,
qua confirmat Præceptum Lotharii Imp. pro Monasterio Grandis-vallis ann. 884. ejusdem
Spicilegii tom. 7. pag. 185. in Hist. Episcopor. Autisiod. cap. 20. in
variis Chartis apud Sanjulianum in Matiscone pag. 285. Perardum in Burgundicis pag. 40.
67. 149. 150. etc. Vita S. Aldrici Episc. Cenoman. num. 6. 30. etc.
Calonica, Idem quod
Colonica in Chartis aliquot Provincialibus, quas habent
Joann. Columbus in Episcopis Vivariensibus lib. 1. num. 25. 28. 29. et Sammarthani in
iisdem Episc. num. 34. pag. 1179. et 1180.
Colonicula. Conventus Pistensis ann. 864 :
Vultumniacus cum Coloniculis, in Aliaco
mansa tria cum farinariis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colonita, apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 103. in Gestis Episcoporum Cenom :
Ego
Domnolus in Christi nomine Episcopus.... dono igitur Basilicæ SS. Vincentii et
Laurentii... Colonitam cognominatam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colonicum, apud eumd. Mabill. ibid. pag. 123 :
Simili modo medietatem de Colonico
Vatilonno, quem de Berone in nomine ipsius S. Ecclesiæ comparavi.
Colonitia. Concilium Ravennense ann. 904. can. 8 :
Ut patrimonia seu suburbana, atque
massæ Colonitiæ... reddantur.
Addit. ad Chron. Casaur. ann. 957. apud Murator. tom.
2. part. 2. col. 953 :
Cum casis, terris, casalibus, Colonitiis, aldiariciis,
salectis, pratis, pascuis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colonitia Casa, in Chronico Farfensi apud eumd. Murator. col. 395.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colonantia. Bulla Innocentii II. Papæ ann. 1137. pro Priorissa et Monasterio de Fontanis ex
Archivo ipsius Monasterii :
Possessiones de prope Fontanis cum appenditiis earum,
prata, Colonantias, cum omnibus ad eas pertinentiis.
Colonatus, Idem quod
Colonia. Synodus Romana sub Leone IV. PP. can. 40. apud
Holstenium in Collect. Roman. :
Hi autem (Presbyteri)
qui Colonatus
possessiones retinent, nihilominus volumus ad Episcopi indifferenter venire concilium.
Nam si quasi per contumaciam se, quasi in alterius potestate subtraxerint, et proprio
non subjiciuntur Episcopo, Canonicis correptionibus subjaceant.
Coloneta, Simili notione, in Charta Eygili Abbat. Flaviniac. apud Mabill. tom. 6. Vitar.
SS. Ordin. S. Benedicti pag. 241. semel ac iterum. Sed forte legendum
Coloneca.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coloniensis, Colonus, apud Mabill. Annal. Benedict. tom. 2. pag. 756. col. 1. in Epist. D.
Faroaldi Ducis Spoletani Domino Pontifici Johanni pro Monasterio Farfensi :
Monasterium... per aliquas donationes nostras in cespitibus et servis et
Coloniensibus..... restauraverimus.