![[]](img/image.png)
1. COMMENTARIENSIS, Custos carceris, sic dictus, quod Commentarios, id est, rationes
custodiarum et reorum conficeret, et inscriptiones criminum (nostris Escroues)
reciperet. Hesychius :
Κομμενταρίσιος, τὰς ἐγγραφὰς τῶν ἐγϰλημάτων δεχόμενος. Escrouevero ab ἐϰϰρούειν, quod est contrudere, conjicere in carcerem, deducit Cujacius. Firmicus lib. 3. Mathes. cap. 6 :
Erunt Cornicularii aut Commentarienses, quibus damnatorum cura committatur, seu clavicularii, vel carcerum custodes, et quibus publicarum catenarum cura mandatur.Vetus Arestum Parlam. Paris. ann. 1394 :
Uxor Commentariensis claves sibi carcerum tradere noluerat.Occurrit non semel in Cod. Th. et apud Scriptores.