«
1 confinium » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 498c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFINIUM1
1. CONFINIUM,
Συνορία, in Gloss. Græc. Lat. :
Vicinitas, locus ubi fines duarum terrarum conveniunt
, apud Joan. de
Janua. Siculus Flaccus :
Alii in Confinio Domini erant.
Charta ann. 1231.
apud Catellum in Hist. Occitan. pag. 901 :
Hæc omnia sunt in uno Confinio. Item in
alio Confinio sunt 2. bacini, etc.
Occurrit ibi pluries. Qua quidem voce
nostra
Coin, angulus, videtur
intelligi, unde et derivatur. Occurrit pluries in Cod. Theod.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confinia, Vita S. Gregorii Papæ VII. tom. 6. SS. Maii pag. 141 :
In illa namque
Confinia, hoc est in Confinio Noricorum et Alamannorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confinis, Finis, meta, limes. Caius l. 35. ff. § 8. de contrah. empt. (18, 1.) :
Si
quis in vendendo prædio Confinem celaverit.
Charta anni 1299. in Hist. Dalphin.
tom. 2. pag. 91. col. 2 :
Prædictum autem locum infra dictos Confines prædictis
Monachis et Monialibus ac eorum successoribus sic damus cum suis ingressibus et
egressibus, nihil in dicto loco infra dictos Confines retinendo.
Charta anni
1293. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arverniæ pag. 297 :
Si quis intra Confines
prædictos ultimo aliquod delictum vel crimen committeret, etc.
Informatio
Commissariorum redituum curiæ regalis ann. 1377. ex Camera Computor.
Provinciæ :
Item habet in castro de Istrio jus pedagii, cujus
Confines seu districtus sunt totum territorium, quod, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confinius, Eadem notione. Præceptum Childeberti I. Regis Franc. ann. 528. pro S. Carilepho
apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 4 :
Inde descendit ipse Confinius
Baliavensis et Marojalensis in Axona quæ vocatur Petrosa, et sic per Axonam et arbores
vel lapides fixas vadit usque foras ad summos campos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confinire, Terminari, Gall.
Aboutir. Annal. Bened. tom. 2. pag. 708. col. 1. ex
Testamento Tellonis Episcopi Curiensis :
Agrum subter Sala modiales sex,
Confiniente in via.
Passim legitur ibid.
Confiniales, Contermini, in Capitul. 4. Caroli M. incerti anni cap. 3. apud Monachum
Egolismens. in Carolo Mag. ann. 773. et in Annalib. Tilianis ann. 774. Chronico Farfensi, apud Murator. tom. 2. part. 2. col.
440. Hinc
Confinare,
Confinatio, in Historia Cortusior. Nostri
Confiner dicunt, Itali
Confinare, Relegare, amandare. Obertus
Stanconus lib. 9. Annal. Genuensium ann. 1277 :
Qui suspecti et tanti criminis
participes credebantur, Confinati fuerunt, qui longo tempore observaverunt Confines.
Tandem vero ab ipsis soluti Confinibus, amicorum rogaminum interventu, repatriandi
licentiam impetrarunt.
Occurrit in Charta anni 1293. apud Baluzium tom. 2.
Hist. Arvern. pag. 297. in Statutis S. Claudii ann. 1448. pag. 63. et pluries
alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confiniare, apud eumd. Obertum ann. 1272.