« »
 
CONFINIUM 1, CONFINIUM 2.
[]« 1 confinium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 498c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFINIUM1
1. CONFINIUM, Συνορία, in Gloss. Græc. Lat. : Vicinitas, locus ubi fines duarum terrarum conveniunt, apud Joan. de Janua. Siculus Flaccus : Alii in Confinio Domini erant. Charta ann. 1231. apud Catellum in Hist. Occitan. pag. 901 :
Hæc omnia sunt in uno Confinio. Item in alio Confinio sunt 2. bacini, etc.
Occurrit ibi pluries. Qua quidem voce nostra Coin, angulus, videtur intelligi, unde et derivatur. Occurrit pluries in Cod. Theod.
Confinati, Confinates, Eadem notione, non semel in Tabulario Brivatensi ch. 172.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confinia, Vita S. Gregorii Papæ VII. tom. 6. SS. Maii pag. 141 :
In illa namque Confinia, hoc est in Confinio Noricorum et Alamannorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confinis, Finis, meta, limes. Caius l. 35. ff. § 8. de contrah. empt. (18, 1.) :
Si quis in vendendo prædio Confinem celaverit.
Charta anni 1299. in Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 91. col. 2 :
Prædictum autem locum infra dictos Confines prædictis Monachis et Monialibus ac eorum successoribus sic damus cum suis ingressibus et egressibus, nihil in dicto loco infra dictos Confines retinendo.
Charta anni 1293. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arverniæ pag. 297 :
Si quis intra Confines prædictos ultimo aliquod delictum vel crimen committeret, etc.
Informatio Commissariorum redituum curiæ regalis ann. 1377. ex Camera Computor. [] Provinciæ :
Item habet in castro de Istrio jus pedagii, cujus Confines seu districtus sunt totum territorium, quod, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confinius, Eadem notione. Præceptum Childeberti I. Regis Franc. ann. 528. pro S. Carilepho apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 4 :
Inde descendit ipse Confinius Baliavensis et Marojalensis in Axona quæ vocatur Petrosa, et sic per Axonam et arbores vel lapides fixas vadit usque foras ad summos campos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confinire, Terminari, Gall. Aboutir. Annal. Bened. tom. 2. pag. 708. col. 1. ex Testamento Tellonis Episcopi Curiensis :
Agrum subter Sala modiales sex, Confiniente in via.
Passim legitur ibid.
Confiniales, Contermini, in Capitul. 4. Caroli M. incerti anni cap. 3. apud Monachum Egolismens. in Carolo Mag. ann. 773. et in Annalib. Tilianis ann. 774. Chronico Farfensi, apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 440. Hinc
Confinare, Confinatio, in Historia Cortusior. Nostri Confiner dicunt, Itali Confinare, Relegare, amandare. Obertus Stanconus lib. 9. Annal. Genuensium ann. 1277 :
Qui suspecti et tanti criminis participes credebantur, Confinati fuerunt, qui longo tempore observaverunt Confines. Tandem vero ab ipsis soluti Confinibus, amicorum rogaminum interventu, repatriandi licentiam impetrarunt.
Occurrit in Charta anni 1293. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 297. in Statutis S. Claudii ann. 1448. pag. 63. et pluries alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confiniare, apud eumd. Obertum ann. 1272.
[]« 2 confinium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 499a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFINIUM2
2. CONFINIUM, Arx in confinibus ac limitibus exstructa. Capit. pacis initæ ann. 1257. ad calcem Statut. MSS. Massil. fol. 106. r°. col. 2 :
Item promiserunt destruere fortalicia facta in confinis, et ipsa Confinia et eorum fossata explanare : ita tamen quod ligna, et lapides, et tota materia dictorum Confiniorum remaneant dictis Massiliensibus, ad solvendum debita pro dictis Confiniis contracta.