« »
 
CONTRA 1, CONTRA 2, CONTRA 4, CONTRA 5, CONTRA 6, CONTRA 8, CONTRA 9, CONTRA 10.
[]« 1 contra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 536a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTRA01
1. CONTRA, pro Circa, Versus. Leges Edw. Confess. cap. 39 :
Consueverant animalia in foro mercari sine plegio ad occisiones Contra Natale Domini faciendas.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 149 :
Ad formictas vero in Adventu Domini debent habere 14. summas Contra Natale Domini, Contra Quadragesimam tantundem, Contra Pascha totidem, etc.
P. Carpentier, 1766.
Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 127. v°. col. 1 :
Recognitum fuit quod debent (monachi de Lira) habere per liberationem duos fagos Contra Natale, ad faciendum alveos, et unam tiliam Contra Pascha floridum, ad faciendum gatas ad mandatum cenæ. Contre,
eodem significatu, in Lit. remiss. ann. 1383. ex Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 344 :
A icellui geu (de dez) geue l'en communalment Contre le Noel en tost pays.
[]« 2 contra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 536a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTRA02
2. CONTRA, Erga, versus. Tabularium Viennensis Ecclesiæ sub Rostanno Archiepiscopo fol. 60 :
Pro amore et benevolentia quam contra te habeo, etc.
Tabularium S. Andreæ Viennensis :
Ego igitur in Dei nomine Rotgerius pater tuus ego in pro amore et bona voluntate mea, quam Contra te habeo, in pro ipsa amore dono tibi vineam unam, etc.
[]« 4 contra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 536b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTRA04
4. CONTRA, Pro. Lex Alemann. tit. 20 :
Nullus Presbyter... potestatem habeat vendendi Ecclesiasticam terram, nisi Contra aliam terram.
Nos dicimus, Contre une autre terre. Capitulare 5. ann. 806. cap. 18. et lib. 1. Capitul. cap. 125 :
Sed propter cupiditatem comparat annonam aut vinum, verbi gratia de duobus denariis comparat modium unum, et servat usquedum iterum venundari possit Contra denarios quatuor aut sex, aut amplius.
Adde cap. 19. liber Epistolarum S. Bonifacii Mogunt. Epist. 100 :
Tradidit eos (servos) in Saxoniam Contra equum unum.
Usi sunt hoc loquendi modo veteres. Varro lib. 1. de Re rust. :
Poma væneunt Contra aurum.
Vide Scaligerum ad hunc locum.
P. Carpentier, 1766.
Contre, eodem sensu, in Charta ann. 1386. ex Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 98 :
Comme le grant Vendredi, qui est jour de dévotion, et là où chascun bon Crestian doit estre au service de Nostre Seigneur, et pourpenser de amender sa conscience Contre Pasques.
Vide Contra 1.
[]« 5 contra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 536b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTRA05
5. CONTRA, Prope, juxta, Gallis Contre. Lactantius lib. de Mortib. Persecutor. num. 23 :
Servi quique fidelissimi Contra Dominos vexabantur : filii adversus parentes suspendebantur, etc.
Vita S. Henrici Imperat. cap. 6 :
Contra urbem... Ecclesiam sub Canonico ordine initiavit.
Charta Caroli C. Imp. apud Mabillon. lib. 5. de re diplomat. pag. 404 :
Et omne teloneum annualis mercati, cum prato, ubi Contra Venittam congregari solet.
S. Audoenus de Vita S. Eligii cap. 10. Sedebat fabricans indefesso (tom. 1. Hist. Franc. pag. 628. perperam indefossum) et contra eum Thille vernaculus ejus, etc. Cæsarius lib. 1. Miracul. cap. 23 :
Veniensque Contra Monasterium nostrum, loci nomen requisivit.
Historia fundat. Monasterii Gladbacensis cap. 4 :
Et omnibus affluenter epulantibus, nuntiisque Regis Contra Episcopum honorabiliter residentibus, etc.
MS. :
Et a mandé par Renaut de Baugi,
Que a Dijon fusent Contre lui Samedi.
Ita Κοντὰ, hac notione dixerunt Græci nuperi pro Contra. Anonymus de Locis Hierosol. cap. 6 :
Καὶ ϰοντὰ εἰς τὸν τάφον εἶναι ὁ λίθος ὁποῦ ἐϰάθησεν ὁ Χριστός
Cap. 9 :
Καὶ ϰοντά τῆς Παϊθοῦ ἔναι ἡ ἔρυθρα θάλασσα.
Alibi sæpe.
[]« 6 contra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 536b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTRA06
6. CONTRA, Capitulare 3. ann. 811. cap. 6 :
Dicunt ipsi Comites, quod alii eorum pagenses non illis obediant, nec bannum Domini Imperatoris adimplere volunt, dicentes quod Contra Missos Domni Imperatoris pro heribanno debeant rationem reddere, nam non Contra Comitem.
Ubi Contra Missos, pro Missis nude ponitur.
[]« 8 contra » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 536b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTRA08
8. CONTRA, Obviam. Annal. Vedast. ad ann. 888. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 88 :
Odo vero rex Remis civitatem Contra missos Arnulfi perrexit, qui ei coronam, ut fertur, misit.
Rursum occurrit pag. 90. Vide ibi notam docti Editoris. Reginon. Chron. ad ann. [] 870 :
Sequenti die Contra fratrem ad Marsana profiscitur.
Stat. Præmonstr. MSS. dist. 4. cap. 1 :
Pulsentur campanæ ecclesiæ Contra processionem.
Id est, cum processio ecclesiam appropinquat.
[]« 9 contra » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 536c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTRA09
9. CONTRA, Apud. Stat. S. Flori MSS. fol. 8. v°. :
Sacerdotes vero scientes Contra se venturum episcopum, etc.
Vide Contra 5.
[]« 10 contra » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 536c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTRA10
10. CONTRA, Hincmar. Remens. Annal. ad ann. 875 :
Filium suum Hludovicum in partem regni, quam post obitum Lotharii, nepotis sui contra fratrem suum accepit, dirigens, etc.
Idem ad ann. 879 :
Partem de regno Lotharii junioris, quam Carolus Contra fratrem suum Ludovicum acceperat.