« »
 
CUBITUS 1, CUBITUS 2.
[]« 1 cubitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 642a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUBITUS1
1. CUBITUS, Versura, flexus, Græcis ἀγϰών. Auctor incertus inter Agrimensores :
Pentigonum, quod interpretatur Cubitos quinque.
Vide Plin. lib. 3. cap. 13. ubi de Ancona.
Cubitus Usualis. Will. Brito in Vocab. MS. :
Cubitus, mensura geometrica, a qua differt Cubitus noster usualis.
Id observare est ex auctore Auroræ, ubi de Arca Noe :
Hæc mensura fuit geometricà quæ facit archam,
  Non aliter caperet tanta tot illa silex.
Hic cubitus quo mensor habet geometricus uti,
  Senos seu novem fertur habere pedes.
Sed Cubitus noster, quem communis tenet usus,
  Ex uno constat dimidioque pede.
Apud Heronem in Belopœecis cubitus geometricalis est digitorum 24. Apud Vitruvium pes duas tertias partes cubiti continet, hoc est, digitos sexdecim. Papias sic distinguit Cubitos : Cubitus duorum fit palmorum. Cubitus habet pedem et dimidium. Cubitus geometralis sex nostros habet Cubitus. Cubitus dupl. Unus a cubito ad digitorum extremitatem protenditur, quali Moyses Arcam mensuravit. Alius..... major dicitur, qui brachio extenso toto cubito capiti prælato se esse demonstrat, quo Arca Noe demetita est. Dimensio per cubitos familiaris fuit Hebræis, ut ex Libris sacris colligitur.
Cubitus Terræ, Modus agri, in Charta ann. 1152. tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 335.
Cubitus Candelæ, in veteri Charta apud Catellum lib. 5. Rer. Occitan. [] pag. 873. et tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 909. Idem est quod Candela Cubitalis.
[]« 2 cubitus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 642b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUBITUS2
2. CUBITUS, Mensuræ pannorum species. Charta ann. circ. 1150. apud Pezium tom. 6. Anecd. part. 1. col. 359 :
Quatuor lineas cortinas, tria tapecia, viginti Cubitos de subtili tela. Cuire,
eodem sensu, in Lit. Phil. reg. Franc. ex Chartul. 2. S. Quint. Insul. pag. 84 :
Et longitudinem unius cubiti, qui Gallice dicitur une Cuire, non excedat.
Forte leg. Cuite. Vide supra in Cubitale 2.