«
3 defunctio » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 044b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEFUNCTIO3
3. DEFUNCTIO, Mors, obitus. Bulla Alex. PP. III. ann. 1179 :
Et si in die Defunctionis
alicujus, servitium suum habuerit, helemosina, sicut dictum est, per medium dividi
debeat.
Charta Godefridi episc. Lingon. ex Cod. reg. 9612. A. B. N. :
Rainerius abbas ita suscepit Odonem ducem Divionensem ejusque uxorem ac filium in
beneficiis domus Albæripæ, ut tantum fieret pro unoquoque eorum in obitu ipsorum,
quantum pro Defunctione unius monachi ejusdem domus.
Alia ann. 1220. in Chartul.
Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 10. v° :
Emelina de Marla cognomento Billuarde,...
concessit ecclesiæ Thenoliensi omnia immobilia et mobilia sua,... tempore Defunctionis
suæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Defunctorum Judicium, Eadem notione. Epist. Gregorii IX. Papæ ad M. Cenoman. Episcopum ann. 1228. inter
Anecd. Marten. tom. 1. col. 948 :
Conjuratores autem hujusmodi se reputant
obligatos ad excommunicatos minime devitandos, nec compellendos quantocumque tempore in
excommunicatione perstiterint indurati, et ad tertiam partem Judicii Defunctorum
Ecclesiis parochialibus non reddendam, laudabilem consuetudinem pietate fidelium
nequiter infringendo, et ad alia multa teneri se credunt, quæ vergunt in periculum
animarum.